ペタウのウィクトリヌス† 304年頃

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Scholia in Apocalypsin Joannis

Caput XVI 第XVI章

Victorinus of Pettau · Scholia in Apocalypsin Joannis · PL 5, 341B · 4 sectiones

Scholia in Apocalypsin Joannis 16.0.1

1

1, 6. Venit unus e septem angelis qui habent septem pateras, et locutus est mecum dicens: Veni ostendam tibi judicium meretricis illius magnae, quae sedet super aquas multas. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et sanguine martyrum.

PL 5, 341B

1, 6.「七つの鉢を携えた七人の天使のうちの一人が来て、私に語りかけてこう言った。来たれ、私は汝に、多くの水の上に座るあの大いなる娼婦への裁きを示そう。そして私は、聖徒たちの血と殉教者たちの血とに酔いしれた女を見た」。

Scholia in Apocalypsin Joannis 16.0.2

2

Decreta senatus illius semper sunt consummata in omnes, contra verae fidei praedicationem. Et nunc jam, jacta indulgentia, etiam ipse dedit decretum in universis gentibus. 3. Et vidi ipsam mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae.

PL 5, 341B

その元老院の決議は、真の信仰の宣教に反して、常にすべての人々に対して成し遂げられてきた。そして今やなお、大目に見ることも投げ捨てて、彼自身もまた、あらゆる諸国民に対して決議を下した。3.「そして私は、かの女が緋色の獣の上に座っているのを見た。冒瀆の名で満ちた獣である」。

Scholia in Apocalypsin Joannis 16.0.3

3

Sedere autem super bestiam rubeam auctorem homicidiorum, diaboli imago est, ubi etiam de captivitate ejus, de qua pertractavimus. Memini hanc quidem Babylonem propter confusionem dici et in Apocalypsi, et in Esaia; et Ezechiel Sodomam nominavit.

PL 5, 341B

殺人の創始者である赤い獣の上に座っていることは、悪魔の模像であり、その捕囚についても我々は既に論じたところである。この都市は、混乱のゆえに、黙示録においてもイザヤにおいてもバビロンと呼ばれていることを、私は記憶している。またエゼキエルはこれをソドムと名づけた。

Scholia in Apocalypsin Joannis 16.0.4

4

Denique si compares quae contra Sodomam dicta sunt, et quae Esaias contra Babylonem dicit, quaeque Apocalypsis, unum esse omnia invenies

PL 5, 341C

結局のところ、ソドムに対して語られたことと、イザヤがバビロンに対して語ることと、また黙示録が語ることとを比べるならば、それらすべてが一つであることを見出すであろう。