Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.1
1, 2. Et signum grande visum est in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamans, parturiens, et tormenta sustinens ut pariat.
PL 5, 335D1, 2. 「そして天に大いなるしるしが見られた。太陽をまとった女があり、その足の下には月があり、その頭には十二の星の冠があった。彼女は身ごもっており、叫びながら、産みの苦しみに耐えて、子を産もうとしていた。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.2
Mulier amicta sole, et lunam sub pedes suos habens, coronamque in capite gestans stellarum duodecim, et parturiens in doloribus suis, antiqua Ecclesia est patrum et prophetarum, et sanctorum, et apostolorum; quae gemitus et tormenta desiderii sui habuit, usquequo fructum ex plebe sua secundum carnem olim promissum sibi videret Christum ex ipsa gente corpus sumpsisse.
PL 5, 336A太陽をまとい、その足の下に月を置き、頭に十二の星の冠を戴き、その痛みのうちに産もうとしている女とは、父祖たちと預言者たち、聖徒たちと使徒たちの古き教会である。この教会は、肉によれば自らの民から出るものとしてかつて約束されていた実りを、すなわちキリストがその民自身から肉体を受けられたことを見るまで、その願いのうめきと苦しみとを負っていたのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.3
Sole autem amicta, spem resurrectionis significat, et gloriam repromissionis. Luna vero casum sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. Nam quemadmodum minuitur vita, sic et augetur.
PL 5, 336A太陽をまとうとは、復活の希望と、約束された栄光とを意味する。しかし月は、死という負債による聖徒たちの肉体の衰えを意味し、それは決して尽きることがない。というのも、命が減じるのと同じように、また増すからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.4
Nec in totum extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habent in tenebris lucem sicut luna. Corona autem stellarum duodecim chorum patrum significat secundum carnis nativitatem, ex quibus erat Christus carnem sumpturus. 3.
PL 5, 336Aある人々が考えるように、眠る者たちの希望が全く絶えているわけではなく、彼らは月のように、闇の中にあっても光を持っている。十二の星の冠は、肉による誕生に従った父祖たちの一団を意味し、キリストは彼らのうちから肉を受けられるはずであった。3.
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.5
Et visum est aliud signum in coelo: Ecce draco rubeus habens capita septem. Quod autem illum dicit coloris esse rubei, id est coccinei, operis fructus talem dedit ei colorem.
PL 5, 336B「そして天にもう一つのしるしが見られた。見よ、七つの頭を持つ赤い竜である。」彼が赤い色、すなわち緋色であると言われているのは、彼の業の実りがそのような色を彼に与えたからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.6
Ab initio enim fuit (ut Dominus ait) homicida, et omne genus humanum non tam debito mortis, verum etiam variis gladiis obitibusque oppressit. Septem capita, septem reges Romanorum ex quibus et antichristus est, ut in priori diximus. Et cornua decem.
PL 5, 336Bというのも、彼は初めから(主が言われるとおり)殺人者であり、人類全体を、死の負債によってのみならず、様々な剣と死とによっても圧迫してきたからである。七つの頭とは、我々が先に述べたとおり、反キリストもそのうちから出るローマ人の七人の王のことである。「そして十本の角。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.7
Decem reges in novissimo tempore hos eosdem dicit, ut plenius ibi tractabimus. 4. Et cauda ejus habebat tertiam partem stellarum coeli, et misit illas in terram.
PL 5, 336B彼は、この同じ者たちを、終わりの時における十人の王たちと呼んでいるのであり、そのことについてはそこでより詳しく論じるであろう。4. 「そしてその尾は天の星の三分の一を持っており、それらを地に投げ落とした。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.8
Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum coeli, bifariam hoc accipi potest; multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere.
PL 5, 336C竜の尾が天の星の三分の一を引きずったと言われていることは、二通りに解しうる。多くの者は、彼が信じる人々の三分の一を惑わすことができると考えている。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.9
Sed quod verius intelligi debeat angelorum sibi subditorum cum adhuc princeps esset, cum descenderet constitutione sua, tertiam partem seduxisse: ergo quod superius dicebamus ait Apocalypsis.
PL 5, 336Cしかし、より真実に理解されるべきは、彼がなお首領であった時、自らの定めによって堕ちた際に、自らに服していた天使たちの三分の一を惑わしたということである。したがって、黙示録は我々が上で述べたことを語っているのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.10
Et draco stetit in conspectu mulieris quae incipiebat parere, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
PL 5, 336C「そして竜は、産もうとしている女の前に立ち、彼女が産んだ時にその子を食い尽くそうとした。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.11
Draco rufus stans et exoptans, ut cum peperisset filium, devoraret eum, diabolus est, Angelus refuga scilicet, qui hominum omnium interitum per mortem aequalem esse opinabatur: sed qui de semine natus non erat, nihil morti debebat, propter quod devorare eum non potuit, id est in morte detinere, nam tertia die resurrexit.
PL 5, 336C立ちはだかり、女が子を産んだ時にこれを食い尽くそうと望んでいる赤い竜とは、悪魔のことである。すなわち、離反した天使であって、すべての人間の滅びが死において等しいものであると思い込んでいた者である。しかし、種から生まれたのではない方は、死に何ら負うところがなかった。それゆえ、竜は彼を食い尽くすこと、すなわち死のうちに留め置くことができなかった。彼は三日目によみがえられたからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.12
Denique et priusquam pateretur tentare eum accessit tamquam hominem: sed cum non invenisset illum esse quem putabat, discessit ab illo usque ad tempus; unde heic dicitur: 5. Et peperit filium qui incipit regere omnes gentes in virga ferrea.
PL 5, 336D実に、受難の前にも、竜は彼を人であるかのように試みようと近づいた。しかし、彼が思っていたような者ではないと分かると、時が来るまで彼から離れ去った。それゆえここでこう言われるのである。5. 「そして彼女は、鉄の杖であらゆる諸国民を治めることになる子を産んだ。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.13
Virga ferrea, gladius est persecutionis. Omnes vidi recessisse de locis suis. Hoc est, boni movebuntur persecutionem fugientes. Et filius raptus est ad Deum et ad thronum ejus.
PL 5, 336D鉄の杖とは、迫害の剣である。「私はすべての者がその場所から退くのを見た。」これは、善き者たちが迫害を逃れて動かされる、ということである。「そしてその子は、神とその御座のもとへ引き上げられた。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.14
Raptum ad solium Dei et nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum discipulis raptus est in coelos. 6. Mulier autem fugit in solitudinem; et datae sunt illi duae alae aquilae magnae.
PL 5, 337A神の御座へ引き上げられたことは、我々も使徒言行録に読むとおりであり、弟子たちと語っている最中に彼が天へ引き上げられたのと同じ様である。6. 「しかし女は荒れ野へ逃げた。そして彼女には大いなる鷲の二つの翼が与えられた。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.15
Auxilium alarum magnae aquilae, donum scilicet prophetarum, Ecclesiam illam catholicam ex qua in novissimo tempore creditura sunt centum quadraginta quatuor millia hominum ad praedicationem Eliae; sed et caeterum populum vivum inveniri in adventu Domini, heic dicit.
PL 5, 337A大いなる鷲の翼という助けとは、すなわち預言者たちの賜物のことであり、ここで彼は、終わりの時にエリヤの宣教によって十四万四千人が信じるに至るであろうあの普遍の教会について、そしてまた主の到来の時に生きて残っている他の民についても語っている。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.16
Et Dominus in Evangelio ait: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes (Luc., XXI, 21) : id est, quotquot in Judaea fuerint collecti, eant ad illum locum quem paratum habent, et nutriantur ibi triennium et menses sex a facie diaboli. 14. Alae duae magnae.
PL 5, 337Aそして主は福音書でこう言われる。「その時、ユダヤにいる者たちは山へ逃げよ」(ルカ21:21)。すなわち、ユダヤに集められたすべての者は、彼らのために備えられたあの場所へ行き、そこで悪魔の顔を避けて三年と六か月の間養われる、ということである。14. 「大いなる二つの翼。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.17
Duo sunt prophetae, Elias et qui cum illo fuerit propheta. 15. Et emisit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen, ut eam eo flumine auferret. Aquam quam emisit de ore suo serpens, jussu suo populum qui persequatur eam, significat. 16.
PL 5, 337Bこれは二人の預言者、エリヤと彼とともにいる預言者のことである。15. 「そして蛇は、女の後ろへ、その口から川のような水を吐き出し、その流れによって彼女を押し流そうとした。」蛇がその口から吐き出した水とは、彼の命令によって彼女を迫害する民を意味している。16.
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.18
Et adjuvit mulierem terra, et aperuit os suum, et absorbuit illud flumen quod draco emisit ex ore suo. Aperuisse os suum terram, et devorasse aquas, vindictam de praesentibus manifestat.
PL 5, 337B「そして地は女を助け、その口を開いて、竜がその口から吐き出したその流れを呑み込んだ。」地がその口を開いて水を呑み込んだとは、その場にいる者たちへの報復を明らかにしている。
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.19
Hanc igitur licet parturientem significet, postea partu edito fugientem ostendit; quia non uno tempore utraque sunt facta: Christus enim quod natus est scimus; sed tempora intercessisse, ut illa aufugiat a facie serpentis, adhuc actum non esse. Deinde ait: 7-9.
PL 5, 337Bしたがって、彼女が産もうとしていると意味されているとはいえ、その後、出産を終えてから逃げる者として示されている。両方が同じ時に起こったのではないからである。キリストが生まれられたことは我々の知るところであるが、彼女が蛇の顔を逃れて逃げるまでには、時が隔たっており、それはまだ行われていない。それから彼はこう言う。7-9.
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.20
Factum est praelium in coelo: Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone, et draco praeliatus est et angeli ejus: et non valuerunt, nec inventus locus eorum amplius in coelo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus: projectus est in terram.
PL 5, 337C「天において戦いが起こった。ミカエルとその天使たちは竜と戦い、竜とその天使たちも戦った。しかし彼らは勝てず、もはや彼らの居場所は天に見出されなかった。そしてあの大いなる竜、いにしえの蛇は投げ落とされた。彼は地に投げ落とされたのである。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 12.0.21
Hoc est initium Antichristi. ante tamen oportet praedicare Eliam, et pacis tempora esse; ac postea consummatis triennio et sex mensibus in praedicatione Eliae, etiam jactari eum de coelo ubi habuerat potestatem ascendendi usque ad illud tempus: et angelos refugas universos, sic et Antichristum, de inferno suscitari, Paulus apostolus ait: Nisi prius venerit discessio, et apparuerit homo peccati, filius perditionis et adversarius, qui seelevavit super omne quod nominatur Deus, aut quod colitur (II Thess., II, 3, 4.) .
PL 5, 337Cこれが反キリストの始まりである。しかしその前に、エリヤが宣教し、平和の時があらねばならない。そして、エリヤの宣教における三年と六か月が満ちた後に初めて、彼〔竜〕は、その時まで昇る権力を持っていた天から投げ落とされる。そして、すべての離反した天使たちと同様に、反キリストもまた陰府から呼び起こされるのである。使徒パウロはこう言う。「まず離反が起こり、罪の人、滅びの子、そして神と呼ばれるもの、あるいは崇拝されるものすべての上に自らを高く上げた〔底本は seelevavit。se elevavit と読む〕敵対者が現れるのでなければ」(二テサロニケ2:3-4)。