ペタウのウィクトリヌス† 304年頃

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Scholia in Apocalypsin Joannis

Caput I 第I章

Victorinus of Pettau · Scholia in Apocalypsin Joannis · PL 5, 317A · 43 sectiones

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.1

1

1. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus et ostendit servis suis quae oportet fieri cito, et significavit. Beati qui legunt et qui audiunt sermones hujus prophetiae, et servant quae scripta sunt.

PL 5, 317A

「1. イエス・キリストの黙示。神はこれを彼に与え、速やかに起こるべきことをそのしもべたちに示し、これを告げ知らせた。この預言の言葉を読み、聞き、また書かれていることを守る者は幸いである。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.2

2

Principium libri beatitudinem legenti, atque audienti, et servanti promittit, ut lectioni studens exinde opera discat, et praecepta custodiat. 4. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. Est, quia permanet.

PL 5, 317A

書の初めは、読む者と聞く者と守る者とに幸いを約束する。それは読むことに励む者が、そこから行いを学び、戒めを守るためである。「4. 汝らに恩寵と平和あれ、今在す方、かつて在した方、やがて来たる方より。」「在す」とは、常に留まりたもうからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.3

3

Erat, quia cum Patre omnia fecit, et nunc ex virgine initium sumpsit. Venturus est, utique ad judicandum. Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.

PL 5, 317A

「かつて在した」と言うのは、父と共にすべてを造り、今はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕よりその初めをお受けになったからである。「やがて来たる」とは、当然にも裁くために来たるという意味である。「またその御座の前にある七つの霊より、」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.4

4

Septiformem spiritum in Esaia legimus (Esa., XI, 2) , spiritum videlicet sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris Domini. 5. Et ab Jesu Christo qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum.

PL 5, 317A

七つの形をとる霊については、イザヤ書に「すなわち知恵と理解の霊、思慮と力の霊、知識と敬虔の霊、主を畏れる霊」(イザヤ11:2)とあるのを我々は読む。「5. また忠実な証人、死者の中から最初に生まれた者であるイエス・キリストより、」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.5

5

In homine suscepto perhibuit testimonium in mundo, in quo etiam passus, suo nos sanguine solvit a peccato, ac debellato inferno, primo resurrexit a mortuis, et mors ultra ei non dominabitur (Rom. VI, 9) : ipso autem regnante mundi regnum destructum est. 6.

PL 5, 317B

彼は受け取られた人間性において、この世で証しを立てられた。その中で苦しみを受け、御自身の血をもって我々を罪から解き放ち、また地獄を打ち破って、死者の中から最初によみがえられた。そして「死はもはや彼を支配することがない」(ローマ6:9)。彼が統治されることによって、この世の国は滅ぼされた。6.

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.6

6

Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Id est omnium fidelium Ecclesiam, sicut Petrus quoque apostolus dicit: Gens sancta, regale sacerdotium (I Petr., II, 9) . 7. Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus.

PL 5, 317B

「そして我々を神と御自身の父とに対する王国と祭司とになさった。」これはすなわちすべての信徒の教会のことであり、使徒ペトロもまた「聖なる民、王なる祭司」(一ペトロ2:9)と言っている通りである。「7. 見よ、彼は雲と共に来たり、すべての目が彼を見るであろう。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.7

7

Qui enim primo in suscepto homine venit occultus, post paululum in majestate et gloria ad judicandum veniet manifestus. Quid autem dicit? 12. Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis.

PL 5, 317B

すなわち、受け取られた人間性のうちに初めは隠れて来られた方が、しばらくの後には威厳と栄光のうちに、裁くために現れて来られるであろう、ということである。ではさらに何と言われているか。「12. そして私は振り返り、七つの金の燭台と、七つの金の燭台の中央に人の子に似た方を見た。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.8

8

Similem dicit post mortem devictam, cum ascendisset in coelos, adunatam in suo corpore cum spiritu gloriae suae, quam recepit a Patre potestatem. 13. Quasi filium hominis ambulantem inter medium candelabrorum aureorum.

PL 5, 318A

「似た」と言うのは、死を打ち破られた後、天に昇られたとき、御自身の栄光の霊と共に、その受けられた権力を御自身の体のうちに一つに合わされたことを言うのである。「13. あたかも人の子のように、金の燭台の中央を歩まれる方を。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.9

9

Inter medium dicit ecclesiarum, sicut in Salomone dicitur: Inter semitas justorum ambulabo (Prov. VIII, 20) , cujus antiquitas est immortalitas, et majestatis origo. Vestitum talari.

PL 5, 318A

「中央を」というのは教会の中央のことであり、ソロモンにおいて「私は正しき者たちの小道の間を歩む」(箴言8:20)と言われている通りである。その方の古さは不死性であり、威厳の起源である。「くるぶしまでの衣をまとい、」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.10

10

In veste talari, id est sacerdotali, carnem quae corrupta est ad mortem, et habet per passionem sacerdotium, apertissime traditum. Et praecinctus erat ad mamillas zona aurea.

PL 5, 318A

くるぶしまでの衣、すなわち祭司の衣のうちに、死へと朽ちるべき肉が、受難を通して祭司職を持つことが、この上なく明らかに伝えられている。「そして胸のあたりを金の帯で締めておられた。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.11

11

Mamillae ejus duo sunt Testamenta, et zona aurea chorus sanctorum est, ut aurum per ignem probatum. Aliter, zona aurea accincta pectori conflatam conscientiam, et purum spiritualemque indicat sensum, qui traditus est ecclesiis. 14.

PL 5, 318A

その胸は二つの契約であり、金の帯は、火によって精錬された金のように聖徒たちの合唱団である。あるいは別の解として、胸に締められた金の帯は、練り鍛えられた良心と、教会に伝えられた清く霊的な感覚とを示す。14.

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.12

12

Caput autem ejus et capilli erant albi tamquam lana alba et tanquam nix. In capite candor ostenditur, Caput autem Christi, Deus est (I Cor., XI, 3) .

PL 5, 318B

「その頭と髪の毛とは白い羊毛のように、また雪のように白かった。」頭においては輝きが示されている。「そしてキリストの頭は神である」(一コリント11:3)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.13

13

In capillis albis abbatum est multitudo, lanae similes propter oves simplices, nivi, propter innumerabilem turbam candidatorum de coelo doctorum. Oculi ejus sicut flamma ignis. Praecepta Dei sunt quae credentibus ministrant lumen, incredulis autem incendium. 16.

PL 5, 318B

白い髪においては、父たちの群れ〔底本は abbatum。語形は異例だが abbas の複数属格と取った〕が表される。単純な羊たちに似るゆえに羊毛のごとく、天から教えを受けた白衣の者たちの数え切れぬ群衆ゆえに雪のごとくである。「その目は燃える炎のようであった。」これは神の戒めのことであり、信じる者たちには光を与え、信じない者たちには火を与える。16.

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.14

14

In facie autem ejus claritas ut sol. Claritas quod dixit, apparitio illius fuit, qua locutus est hominibus facie ad faciem. Solis autem gloria minor est, quam gloria Domini; scilicet propter ortum et occasum, et rursum ortum, quod natus sit et passus et resurrexit.

PL 5, 318B

「その顔は太陽のように輝いていた。」彼が「輝き」と言ったのは、人々と顔と顔を合わせて語られたときの、その方の顕現のことである。しかし太陽の栄光は主の栄光より劣っている。〔それでもなぞらえられたのは〕すなわち、出ることと没すること、そして再び出ることのゆえであって、主が生まれ、苦しみを受け、よみがえられたことがこれにあたる。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.15

15

Ideo dedit similitudinem scriptura, assimilans faciem ejus gloriae solis. 15. Pedes ejus similes aurichalco tanquam in fornace conflato.

PL 5, 318C

それゆえ聖書はこの比喩を用い、その顔を太陽の栄光になぞらえたのである。「15. その足は炉で精錬された輝く真鍮のようであった。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.16

16

Pedes apostolos dicit, qui, per passionem conflati, in universo orbe verbum ejus praedicaverunt; per quos enim ambulavit praedicatio, merito pedes nominavit. Unde et propheta anticipavit dicendo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. (Psalm. CXXXI, 7) .

PL 5, 319A

「足」とは使徒たちのことである。彼らは受難によって精錬され、全世界にその言葉を宣べ伝えた。宣教はまさに彼らを通して歩んだのであるから、当然にも彼らを足と呼んだのである。それゆえ預言者もまた先んじてこう言った。「我々は彼の足が立った場所において礼拝するであろう」(詩篇131:7)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.17

17

Quoniam ubi illi primum steterunt, et Ecclesiam confirmaverunt, id est in Judaea, ibi omnes sancti conventuri sunt, et Dominum suum adoraturi. 16. Et ex ore illius gladius ex utraque parte acutus procedens.

PL 5, 319A

すなわち、彼らが最初に立ち、教会を確立した場所、つまりユダヤにおいて、すべての聖徒たちが集い、自らの主を礼拝することになるからである。「16. そしてその口からは両刃の剣が出ていた。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.18

18

Per gladium his acutum de ore ipsius emicantem ostenditur, ipsum esse, qui et nunc evangelii verbum, et prius per Mosen legis notitiam universo orbi protulit.

PL 5, 319A

その口から光りきらめき出るこの鋭い剣によって示されているのは、今は福音の言葉を、かつてはモーセを通して律法の知識を、全世界にもたらされたのが同じ御方であるということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.19

19

Sed quia ex eodem verbo in omne genus humanum, tam Novi quam Veteris Testamenti vindicaturus est; ideo bis acutus commemoratus est. Gladius enim militem armat, gladius hostem interficit, gladius desertorem punit.

PL 5, 319A

しかし彼は、新約と旧約とを問わず同じ言葉によって、全人類に対して裁きを行おうとされているがゆえに、両刃であると記されているのである。剣は兵士を武装させ、剣は敵を殺し、剣は離反者を罰するからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.20

20

Et ut ostenderet apostolis quod judicium annuntiabat, ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth., X) . Et postquam consummaverat parabolas ait ad illos: Intellexistis haec omnia? Et dixerunt, ita.

PL 5, 319B

そして使徒たちに、御自身が裁きを告げ知らせておられることを示すために、こう言われた。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10)。そしてたとえ話を語り終えられた後、彼らにこう言われた。「汝らはこれらすべてを理解したか。」すると彼らは「然り」と言った。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.21

21

Et adjecit: propterea omnis scriba doctus in regno Dei similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth., XIII, 51, 52) : nova evangelica verba apostolorum; vetera, legis et prophetarum praecepta; et haec de ore suo processisse testatus est.

PL 5, 319B

そして付け加えて言われた。「それゆえ、神の国について教えを受けたすべての律法学者は、自分の倉から新しいものと古いものとを取り出す家長のようなものである」(マタイ13:51-52)。新しいものとは使徒たちの福音の言葉であり、古いものとは律法と預言者たちの戒めである。そして彼はこれらが自分の口から出たことを証しされた。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.22

22

Sed et Petro ait: Vade ad mare et mitte hamum, et piscem qui primum ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, id est duos denarios, et dabis pro me et pro te (Matth., XVII, 26) .

PL 5, 319B

またペトロにはこう言われた。「海へ行き、釣り針を投げよ。最初に上がってきた魚を取れ。その口を開けば、そこにスタテル貨、すなわち二デナリオンを見出すであろう。それを私と汝のために納めよ」(マタイ17:26)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.23

23

Et David similiter per Spiritum ait: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psalm., LXI) . Quia semel decrevit ab initio Deus, quod usque ad finem futurum est.

PL 5, 319C

またダビデも同じく霊によってこう言った。「神は一度語られた、私はこの二つのことを聞いた」(詩篇61)。すなわち神は初めから、終わりに至るまで起こるべきことを、一度で定められたからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.24

24

Denique cum judex sit ipse a Patre constitutus propter hominis assumptionem, volens ostendere quoniam verbo praedicationis judicabuntur homines, ait: Putatis quia ego vos judicabo in novissimo die? non, sed verbum (inquit) quod vobis locutus sum, illud vos judicabit in novissimo die (Joan., XII, 48) .

PL 5, 319C

さらに、彼は人間性を受け取られたゆえに父によって審判者と定められた方であるが、人々が宣教の言葉によって裁かれるであろうことを示そうとして、こう言われた。「汝らは、私が終わりの日に汝らを裁くと思っているのか。否、私が汝らに語った言葉こそが、終わりの日に汝らを裁くであろう」(ヨハネ12:48)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.25

25

Et Paulus de antechristo ad Thessalonicenses ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess., II, 8) . Et Esaias: Spiritu (inquit) labiorum suorum interficiet impium (Esa., XI, 4) . Hic ergo bis acutus gladius est, procedens de ore ejus. 15.

PL 5, 319C

またパウロはテサロニケの人々に、反キリストについてこう言っている。「主イエスは御自身の口の霊によって彼を滅ぼされるであろう」(二テサロニケ2:8)。またイザヤは「彼はその唇の霊によって不敬虔な者を滅ぼすであろう」(イザヤ11:4)と言っている。それゆえこれこそが、その口から出る両刃の剣なのである。15.

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.26

26

Et vox ejus tamquam vox aquarum multarum. Aquae multae, populi esse intelliguntur, seu donum baptismi, quod emisit per Apostolos dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19) . 16.

PL 5, 319D

「そしてその声は大水のとどろきのようであった。」多くの水とは、諸々の民のことと解される。あるいは彼が使徒たちを通して遣わされた洗礼の賜物のことともされ、こう言われた。「行け、そしてすべての諸国民を教えよ、彼らに父と子と聖なる霊との名によって洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。16.

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.27

27

Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera ejus stellas septem dixit: quia Spiritus sanctus septiformis virtutis datus est in potestate ejus a Patre.

PL 5, 319D

「そしてその右手に七つの星を持っておられた。」その右手に七つの星があると言ったのは、七つの形をとる力を持つ聖なる霊が、父によって彼の権力のうちに与えられたからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.28

28

Sicut Petrus ad Judeos exclamavit: Dextera Dei exaltatus acceptum a Patre Spiritum effudit hunc quem videtis et auditis (Act., II, 33) . Sed et Joannes Baptista anticipaverat, discipulis suis dicendo: Non enim ad mensuram dat Spiritum Deus.

PL 5, 320A

ペトロがユダヤ人たちに向かって叫んだ通りである。「神の右の手によって高く上げられ、父より霊を受け取って、汝らが見聞きしているこの霊を注がれたのである」(使徒言行録2:33)。また洗礼者ヨハネもすでにこれを先取りして、その弟子たちにこう言っていた。「神は霊を量りをもって与えられるのではない。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.29

29

Pater, inquit, amat Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan., III, 34, 35) . Istae septem stellae sunt septem ecclesiae quas nominat in vocabulis suis, et vocat eas ad quas fecit epistolas.

PL 5, 320A

「父は子を愛し、すべてのものをその手に与えられた」(ヨハネ3:34-35)、と彼は言った。この七つの星とは、その名において挙げられている七つの教会のことであり、彼が書簡を送った教会をそう呼んでいるのである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.30

30

Non quia ipsae solae sunt Ecclesiae, aut principes; sed quod uni dicit, omnibus dicit. Nihil enim differunt, ut ex illa ratione quis paucorum similium majori numero anteponat.

PL 5, 320A

それは、これらの教会だけが教会であり、あるいは首位にあるという意味ではなく、一つに語ることが、すべてに語ることになるからである。それらの間に何の相違もなく、それゆえこの理によって、少数の類似したものを多数のものより上に置くようなことはできない。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.31

31

In toto orbe septennatim ecclesias omnes, septem esse nominatas, et unam esse catholicam Paulus docuit. Et primum quidem ut servaret et ipse typum septem Ecclesiarum, non excessit numerum.

PL 5, 320A

全世界のすべての教会が七つ組をもって数えられ、七つと呼ばれ、しかも一つの公同の教会であることを、パウロが教えたのである。そして彼自身も、まず七つの教会という型を守るために、その数を超えることをしなかった。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.32

32

Sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad Philippenses, ad Colossenses Postea singularibus personis scripsit, ne excederet numerum septem ecclesiarum.

PL 5, 320B

すなわち彼はローマ人へ、コリント人へ、ガラテヤ人へ、エフェソ人へ、テサロニケ人へ、フィリピ人へ、コロサイ人へと書き送った。その後は個々の人物に書き送ったが、それは七つの教会の数を超えないためであった。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.33

33

Et, in brevi contrahens praedicationem suam, ad Timotheum sic ait: Ut scias qualiter debeas conversari in Ecclesia Dei vivi (I, Tim., III, 15) .

PL 5, 320B

そして自らの宣教を手短にまとめて、テモテにこう言った。「汝がいかに生ける神の教会において振る舞うべきかを知るためである」(一テモテ3:15)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.34

34

Hunc typum et ab Spiritu sancto per Esaiam praedicare legimus: De septem mulieribus quae apprehenderunt hominem unum (Esa., IV, 1) .

PL 5, 320B

この型については、聖なる霊がイザヤを通しても宣べ伝えられているのを我々は読む。「七人の女が一人の男をつかまえて」(イザヤ4:1)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.35

35

Unus homo Christus est, non ex semine natus: septem vero mulieres septem ecclesiae sunt, panem accipientes suum, et tunicis suis velatae, quae poscunt auferri improperium suum, tantum ut nomen illius vocetur super illas.

PL 5, 320B

一人の男とはキリストのことであり、種によって生まれた方ではない。七人の女とは七つの教会のことであり、自らのパンを受け取り、自らの衣に覆われ、ただその名が自分たちの上に呼ばれることを願って、自らの恥辱が取り去られることを求めている。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.36

36

Panem Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam aeternam, sibi videlicet per credulitatem promissam.

PL 5, 320C

パンとは聖なる霊のことであり、信によって彼女たちに約束された永遠の生命へと養うものである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.37

37

Tunicae vero suae, quibus cooperiri se optant, immortalitatis est gloria, de qua Paulus apostolus ait: Oportet ergo corruptibile hoc induere in corruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor., XV, 53) .

PL 5, 320C

自らの衣、すなわち彼女たちが覆われることを望むものは、不死性の栄光であり、それについて使徒パウロはこう言っている。「それゆえこの朽ちるべきものは朽ちないものを、この死ぬべきものは不死なるものを、身にまとわねばならない」(一コリント15:53)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.38

38

Auferri vero improperium suum poscunt, hoc est emundari se a peccatis: improperium enim est peccatum pristinum, quod aufertur in baptismo, et incipiunt vocari homines christiani; quod est, invocetur nomen tuum super nos.

PL 5, 320C

また自らの恥辱が取り去られることを求めているというのは、罪から清められることである。恥辱とは以前の罪のことであり、それは洗礼において取り去られ、そして人々はキリスト教徒と呼ばれ始める。すなわちそれは、「汝の名が我々の上に呼ばれんことを」ということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.39

39

In his ergo septem ecclesiis, unius Ecclesiae catholicae, fideles sunt, quia una in septem per qualitatem fidei et electionis est.

PL 5, 320C

それゆえこの七つの教会において、信徒たちは一つの公同の教会に属しているのである。なぜなら、信仰と選びの性質によって、一つのものが七つのうちにあるからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.40

40

Sive ad eos scribens, qui laborant in saeculo, et operantur de frugalitate suorum laborum, et patientes sunt; et cum videant homines quosdam in Ecclesia dispensatores et pestiferos, ne dissentio fiat, portant.

PL 5, 320D

あるいはこの世にあって労苦し、その労苦の質素な実りによって働き、忍耐強くある者たちに書き送っており、彼らは教会の中にある一部の管理者や有害な者たちを見ても、不和が生じないようにこれを耐え忍んでいる。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.41

41

Admonet tamen eos de amore, ut in quibus fides eorum deest, agant poenitentiam. Aut ad eos qui in locis crudelibus inhabitant inter persecutores, ut perseverent fideles.

PL 5, 320D

それでも彼は愛について彼らを戒め、信仰の足りないところについては悔悛を行うようにと勧める。あるいは、迫害者たちの間、過酷な場所に住む者たちに対しては、信仰にあって堅く立ち続けるようにと勧めている。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.42

42

Aut ad eos qui, sub praetextu misericordiae, illicita peccata in Ecclesia faciunt, et aliis facienda ostendunt. Aut ad eos qui sunt in Ecclesia faciles. Aut ad eos qui negligentes nomine tantum christiani sunt.

PL 5, 321A

あるいは、慈しみを口実にして教会の中で許されない罪を犯し、他の者たちにもそれを行うよう示す者たちに対して。あるいは、教会の中で安易な者たちに対して。あるいは、怠惰で、ただ名ばかりキリスト教徒である者たちに対して。

Scholia in Apocalypsin Joannis 1.0.43

43

Aut ad eos qui humiliter instructi sunt, ut in fide fortiter perseverent. Aut ad eos qui student Scripturis, et laborant cognoscere arcana praedicationis, et Dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem: omnibus poenitentiam denuntiat, omnibus judicium annuntiat.

PL 5, 321A

あるいは、へりくだって教えを受けた者たちに対しては、信仰にあって力強く堅忍するようにと。あるいは、聖典に励み、宣教の秘められた事柄を知ろうと労しながらも、神の業、すなわち慈しみと愛とを行おうとしない者たちに対して。彼はすべての者に悔悛を告げ知らせ、すべての者に裁きを告げ知らせるのである。