Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.1
1-3. Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua.
PL 5, 341D1-3.「そして私は、天から降って来る一人の天使を見た。彼は深淵の鍵と、手に鎖とを持っていた」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.2
Et tenuit draconem, illum serpentem antiquum qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit illum mille annis: et misit illum in abyssum, et clausit, et signavit super eum, ut non seduceret etiam gentes, donec finiantur mille anni.
PL 5, 341D「そして彼は竜を、すなわち悪魔またサタンと呼ばれるかの古い蛇を捕らえ、それを千年の間縛った。そしてそれを深淵に投げ入れ、閉じ込め、その上に封をした。千年が終わるまで、彼が諸国民をも惑わすことのないようにである」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.3
Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Illi anni in quibus alligatus est Satanas, isti sunt in adventu primo Christi usque ad terminum saeculi; mille autem dicti, eo loquendi modo quo pars significatur a toto sicut est illud: Verbi, quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8) : cum non sunt mille.
PL 5, 341D「その後、彼はしばらくの間解き放たれねばならない」。サタンが縛られているその年月とは、キリストの第一の到来から世の終わりに至るまでのものであり、それが千年と言われているのは、全体によって部分が意味されるというあの語り方によってである。それはちょうど、「彼が千代にわたって命じられた言葉」(詩篇104:8)と言われる場合と同じであり、実際には千代はないのと同様である。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.4
Quod autem ait, et misit illum in abyssum, hoc inquit, quia diabolus exclusus a credentium cordibus, coepit impios possidere, in quorum quotidie caecis cordibus, tamquam in abyssi profundo inclusus est.
PL 5, 342A「そしてそれを深淵に投げ入れた」と言われていることについては、こういうことである。すなわち、悪魔は信じる者たちの心から締め出され、不敬虔な者たちを支配し始めたのであり、彼らの日々盲いた心のうちに、あたかも深淵の底に閉じ込められたかのようになっているのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.5
Et clausit, inquit, et signavit super eum ut non seduceret gentes donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est, id est interdixit atque cohibuit, ne seducat pertinentes ad Christum.
PL 5, 342A「そして彼はそれを閉じ込め、その上に封をした。千年が終わるまで、諸国民を惑わすことのないようにである」と言われている。「その上を閉ざした」と言われているのは、すなわち、キリストに属する者たちを惑わすことのないよう、彼を差し止め、抑えたということである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.6
Signavit autem super eum, quia occultum est qui pertineant ad partem diaboli, et qui ad Christi. Nam et qui videntur stare, nescimus si casuri sint; et qui jacent, si surgant incertum est.
PL 5, 342Aまた彼の上に封をしたと言われているのは、誰が悪魔の側に属し、誰がキリストの側に属するかが、隠されているからである。というのも、立っているように見える者たちについても、彼らが倒れることになるかどうか我々は知らないし、倒れている者たちについても、彼らが起き上がるかどうかは定かではないからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.7
Quod autem ait ligatum atque inclusum illum, ut non seducat gentes: gentes Ecclesiam significant ex quibus ipsa constat, quas seductas ante tenebat, donec finiantur, inquit, mille anni, id est quod reliquum est de sexto die, scilicet de sexta aetate, quae constat mille annis.
PL 5, 342A彼が縛られ、閉じ込められたのは、諸国民を惑わさないためであると言われていることについては——ここでの諸国民とは教会を意味しており、教会はその諸国民から成り立っているのである。彼はかつて彼らを惑わしたまま捕らえていた。「千年が終わるまで」と言われているのは、すなわち第六の日の残りの部分のこと、すなわち第六の時代のことであり、それは千年から成っている。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.8
Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Breve tempus tres annos et sex menses significat, quibus totis viribus se ulturus est diabolus sub Antichristo adversus Ecclesiam.
PL 5, 342B「その後、彼はしばらくの間解き放たれねばならない」。この「しばらくの間」とは、三年と六か月を意味しており、その間、悪魔は反キリストのもとで、全力を尽くして教会に対して報復しようとするのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.9
Deinde post dicit, quod solvendus erit diabolus, et seducturus gentes toto orbe terrarum, et attrahet bellum adversus Ecclesiam, quorum hostium numerus erit ut arena maris. 4, 5.
PL 5, 342Bその後さらに、悪魔は解き放たれることになり、全世界にわたって諸国民を惑わし、教会に対して戦をもたらすことになると彼は言う。その敵の数は海の砂のようになるであろう。4, 5.
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.10
Et vidi sedes et sedentes super eas, et judicium datum est illis: et animas occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam nec imaginem ejus, neque acceperunt scriptionem in frontem aut in manum suam, et regnaverunt cum Jesu mille annis: reliqui eorum non revixerunt, donec finiantur mille anni.
PL 5, 342B「そして私は座と、その上に座る者たちを見た。彼らに裁きが与えられた。またイエスの証しのゆえに、神の御言葉のゆえに殺された者たちの魂、獣をもその像をも拝まず、額にも手にも書き付けを受けなかった者たちの魂も見た。彼らはイエスとともに千年の間統治した。それ以外の者たちは、千年が終わるまで生き返らなかった」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.11
Haec resurrectio prima est. Duae sunt resurrectiones: sed prima resurrectio nunc est animarum per fidem, quae non permittit homines transire ad mortem secundam.
PL 5, 342C「これが第一の復活である」。復活は二つある。しかし第一の復活とは、今の時における信仰による魂の復活であり、これは人々が第二の死へと移ることを許さないものである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.12
De hac resurrectione dicit Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1) . 6.
PL 5, 342Cこの復活について使徒はこう言う、「もし汝らがキリストとともによみがえったのであれば、上にあるものを求めよ」(コロサイ3:1)。6.
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.13
Beatus et sanctus qui habet in hac resurrectione partem: in istis secunda mors non habebit potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis.
PL 5, 342C「この復活に与る者は幸いであり、聖である。この者たちに対して第二の死は力を持たない。彼らは神とキリストの祭司となり、彼とともに千年の間統治するであろう」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.14
Mille annorum regnum non arbitror esse aeternum; aut si ita sentiendum est, completis annis mille regnare desinunt; sed ut mei sensus capacitas sentit, proferam.
PL 5, 342C千年の王国が永遠であるとは、私は考えない。あるいは、もしそのように解すべきであるならば、千年が満ちれば彼らは統治をやめることになる。しかし、私自身の理解の及ぶ限りで感じるところを、述べることにしよう。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.15
Denarius numerus decalogum significat, et centenarius virginitatis coronam ostendit: qui enim virginitatis integrum servaverit propositum, et decalogi praecepta impleverit fideliter, et feros mores vel impuras cogitationes intra cordis cubiculum jugulaverit, ne dominentur ei, iste est verus sacerdos Christi, et millenarium numerum perficiens integre creditur regnare cum Christo, et recte apud eum ligatus est ligatus est diabolus.
PL 5, 342D十という数は十戒を意味し、百という数は童貞性の冠を示す。というのも、童貞性の決意を完全に保ち、十戒の掟を誠実に満たし、荒々しい習わしや汚れた思いを心の部屋のうちで、それらが自分を支配することのないよう屠り殺した者、その者こそ真のキリストの祭司であり、千という数を完全に満たして、キリストとともに統治すると信じられているのであり、まさに彼のもとにこそ、悪魔は正しく縛られているのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.16
Qui vero vitiis et dogmatibus haereticorum irretitus est, in eo solutus est diabolus. Sed quia completis mille annis dicit eum solvi, et completo perfectorum sanctorum numero in quibus corpore et corde virginitatis decus est regni adveniendi abominandi adventu, multi ab eo amore terrenorum seducti supplantabuntur, et simul cum eo igneum ingredientur stagnum.
PL 5, 343Aしかし悪徳と異端者たちの教説とに絡め取られた者においては、悪魔は解き放たれているのである。だが、千年が満ちると彼〔悪魔〕は解き放たれると言われており、また、肉体と心において童貞性の栄えを持つ完全な聖徒たちの数が満ちて、その忌まわしき到来をもって王国が来たることになるのであるから〔regni adveniendi abominandi adventu の係りは定かでない。語順どおりに訳した〕——地上のものへの愛によって彼に惑わされた多くの者たちがつまずかされ、彼とともに火の池へと入って行くことになるのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.17
8-10. Et ascenderunt super terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum, et dilectam civitatem: et descendit ignis de coelo a Deo, et comedit eos; et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
PL 5, 343A8-10.「そして彼らは地の広がりの上に上って来て、聖徒たちの陣営と、愛された都市とを取り囲んだ。すると天から神のもとより火が降り、彼らを焼き尽くした。そして彼らを惑わしていた悪魔は、火と硫黄の池に投げ込まれた。そこでは獣と偽預言者も、世々限りなく、昼も夜も苦しめられるのである」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 18.0.18
Hoc jam ad judicium novissimum pertinet, et post modicum tellus reddita est sancta, utique in qua dudum quieverant corpora virginea: cum immortali rege aeternum suscipient regnum, qui non solum corpore virgines, sed et lingua et cogitatione pariter inviolabiliter se a nequitia tutaverunt, quos exsultaturos cum Agno demonstrat permanere.
PL 5, 343Aこれはすでに最後の裁きに関わることである。そしてしばらくの後、地は聖なるものとして返されるのであり、そこには、かつて童貞の肉体たちが久しく休んでいたのである。彼らは不死なる王とともに永遠の王国を受けるであろう——肉体において童貞であるのみならず、舌においても思いにおいても等しく、汚れなく自らを悪から守り通した者たちである。彼らは子羊とともに喜び躍りつつ、とこしえに留まることになると示されている。