Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.1
2. Scio laborem tuum, et opera, et patientiam tuam. In prima epistola sic ait, scio te laborare et operari, video patientem te esse: ne putes me longe morari a te.
PL 5, 321A「2. 私は汝の労苦と、行いと、忍耐とを知っている。」最初の書簡ではこう言われている。「汝が労苦し働いていることを私は知っている。汝が忍耐強くあるのを私は見ている。私が汝から遠く離れて留まっていると思ってはならない。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.2
Et quia non potes portare malos, et qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes propter nomen meum.
PL 5, 321B「また汝は悪しき者たちを耐え忍ぶことができず、自らユダヤ人であると称しながらそうではない者たちを、偽り者であると見出し、私の名のゆえに忍耐を持っている。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.3
Haec universa ad laudem spectant, et laudem non mediocrem: et tales viros, talemque classem, ac tales electionis homines oportet omnino admoneri, ne, istis Dei bonis concessis, fraudentur. Haec pauca dixit se habere adversus illos. 4, 5.
PL 5, 321Bこれらすべては称賛に値し、しかも並々ならぬ称賛に値する。そしてこのような人々、このような部類、このような選ばれた人々には、神より許されたこれらの善きものを奪われることのないよう、必ず戒めを与えねばならない。彼はこれらわずかなことを、彼らに対して持っていると言った。4, 5.
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.4
Et charitatem tuam pristinam reliquisti, memento unde excideris. Qui cadit, de alto cadit, ideo dixit, unde; quoniam usque ad novissimum, amoris opera exercenda sunt, quod est principale mandatum.
PL 5, 321B「汝は自らの初めの愛を捨てた。どこから落ちたかを思い出せ。」落ちる者は高い所から落ちる。それゆえ彼は「どこから」と言ったのである。なぜなら、最後に至るまで、愛の行いは実践されねばならないからであり、それが第一の戒めだからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.5
Denique nisi fiat, minatus est movere candelabrum de loco suo, id est spargere plebem. 6. Sic habes et tu odire opera Nicolaitarum. Sed quoniam et ipse oderas tenentes doctrinam Nicolaitarum, laudem exspectas.
PL 5, 321B実に、もしそれがなされなければ、彼はその燭台をその場所から動かすと脅している。すなわち民を散らすということである。「6. このように汝もまた、ニコライ派の行いを憎むことを持っている。」しかし、その者自身もニコライ派の教えを保つ者たちを憎んでいたのであるから、称賛を期待してよいのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.6
Odire autem opera Nicolaitarum quae et ipse oderat, hoc ad laudem spectat. Nicolaitarum autem opera erant illo tempore ficti homines et pestiferi, qui sub nomine Nicolai ministri fecerant sibi haeresim, ut delibatum exorcizaretur et manducari posset: et ut quicumque fornicatus esset, octavo die pacem acciperet; ideo collaudat illos ad quos scribit, quibus talibus et tam magnis viris promisit lignum quod est in paradiso Dei sui.
PL 5, 321C彼自身も憎んでいたニコライ派の行いを憎むこと、これは称賛に値することである。ニコライ派の行いとは、その当時、ニコラオスという奉仕者の名のもとに、自分たちのために異端を作り上げた、偽りに満ちた有害な人々のことであった。彼らは、供物を清め祓って食べられるようにし、また姦淫を行った者は誰でも八日目には和解を受けられるとした。それゆえ彼は、自分が書き送っている人々を称賛し、このような、これほど偉大な人々に、自らの神の楽園にある木を約束したのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.7
Sequens epistola sequentem conversationem alterius classis et consuetudinem detegit. Denique ait: 9. Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es.
PL 5, 321C次の書簡は、別の部類の次なる生き方と習わしとを明らかにする。実に彼はこう言う。「9. 私は汝の苦難と貧しさとを知っている。しかし汝は富んでいる。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.8
Scit enim apud se talibus divitias esse reconditas, et detractationem de Judaeis negantes, dicunt se esse Judaeos, et non sunt, sed synagoga satanae, quoniam ab antichristo colliguntur, quibus ait: 10. Esto fidelis usque ad mortem.
PL 5, 321Dすなわち彼は、このような者たちのために自らのもとに富が蓄えられていることを知っており、また自らユダヤ人であると称しながらそうではなく、サタンの会堂である者たちからの誹りについても知っている。彼らは反キリストによって集められているからである。彼はそのような者たちにこう言う。「10. 死に至るまで忠実であれ。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.9
Ut perseverent fideles esse usque ad mortem. 11. Qui vicerit non laedetur a morte secunda. Id est non castigabitur in inferno.
PL 5, 321D死に至るまで忠実であり続けるようにとのことである。「11. 勝利を得る者は第二の死によって害を受けることはないであろう。」すなわち地獄において懲罰を受けることはない、ということである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.10
Tertia classis sanctorum ostendit esse viros, qui fortes sunt in fide, et non expavescunt persecutionem; sed quia et in illis sunt, qui proni sunt ad illicitas permixtiones, ait: 14, 16.
PL 5, 321D第三の部類の聖徒たちは、信仰において強く、迫害を恐れない人々であることを示している。しかしその中にも、許されない混淆に傾きやすい者たちがいるので、彼はこう言う。14, 16.
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.11
Habes ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat in Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, sed pugnabo cum illis in gladio oris mei.
PL 5, 322A「そこには、バラムの教えを保つ者たちがいる。バラムはバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置き、食べさせ、姦淫させるよう教えた者である。同じように汝のもとにもニコライ派の教えを保つ者たちがいる。しかし私は私の口の剣をもって彼らと戦うであろう。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.12
Id est, quid praeceperim dicam, et quid feceritis conferam. Nam Balaam (Num., II) doctrina docebat Balab mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibatum, et fornicari; id quod olim accidisse notum est.
PL 5, 322Aすなわち、「私が命じたことを述べ、汝らが行ったことをそれと引き合わせよう」ということである。実にバラムは(民数記2)、その教えによってバラク〔底本の綴りは Balab。前節のバラク(Balac)と取った〕に、イスラエルの子らの目の前につまずきを置き、供え物を食し、姦淫させるよう教えたのであり、それがかつて起こったことはよく知られている。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.13
Ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum, et scandalizaverunt populum. Sic, inquit, inter vos habetis talem tenentes doctrinam, ut sub praetextu misericordiae alios vitiaretis. 17. Qui vicerit, dabo illi manna absconditum, et dabo illi calculum candidum.
PL 5, 322Aすなわち彼はモアブ人の王にこの助言を与え、彼らは民をつまずかせた。「同じように」と彼は言う、「汝らの間にも、慈しみを口実として他の者たちを堕落させるような、このような教えを保つ者たちがいる。」「17. 勝利を得る者には、私は隠されたマナを与え、白い小石を与えるであろう。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.14
Manna absconditum immortalitas est, gemma alba adoptio in filium Dei; nomen novum in calculo scriptum, Christianum est. Quarta classis nobilitatem fidelium operantium quotidie, et majora facientium opera significat.
PL 5, 322B隠されたマナとは不死性のことであり、白い宝石とは神の子として養子とされることである。小石に記された新しい名とは、キリスト教徒という名である。第四の部類は、日々働き、より大きな行いをなす信徒たちの高貴さを表している。
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.15
Sed et ibi esse quoque faciles homines ad illicitas paces dandas et novas prophetias attendendas, ostendit, et arguit, et praemonet caeteros, quibus non placet hoc, qui cognoscunt nequitiam adversam, quibus malis et dolores inducere quaerit in capite fidelium et pericula; et ideo ait: 24.
PL 5, 322Bしかしそこにもまた、許されない和解を安易に与え、新たな預言に耳を傾けやすい人々がいることを示し、これを咎め、そしてこれを快く思わない他の者たち、すなわち逆らう悪意を見抜いている者たちに、あらかじめ警告している。彼らに対しては、これらの悪しき者たちが信徒たちの頭に苦しみと危険とをもたらそうとしているのである。それゆえ彼はこう言う。24.
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.16
Non mitto super vos aliud pondus. Id est, non dedi vobis leges, observationes et onera, quod est aliud pondus. 25, 26. Sed quod habetis, teneatis, donec veniam; et qui vicerit dabo illi potestatem super omnes gentes.
PL 5, 322B「私は汝らの上に別の重荷を課さない。」すなわち、「私は汝らに律法や規定や重荷を与えなかった」ということであり、それが「別の重荷」なのである。「25, 26. しかし汝らが持っているものを、私が来るまで保ち続けよ。そして勝利を得る者には、私はすべての諸国民の上に権力を与えるであろう。」
Scholia in Apocalypsin Joannis 2.0.17
Id est, judicem illum constituam inter caeteros sanctos. 28. Et dabo illi stellam matutinam. Primam resurrectionem scilicet; promisit stellam matutinam, quae noctem fugat et lucem annuntiat, id est, diei initium.
PL 5, 322Cすなわち、彼を他の聖徒たちの間で裁判官として立てるということである。「28. そして私は彼に明けの明星を与えるであろう。」すなわち第一の復活のことである。彼は、夜を追い払い光を告げ知らせる明けの明星、すなわち一日の始まりを約束したのである。