キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput IX 第IX章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 644B · 4 sectiones

De zelo et livore 9.1

1

Multo malum levius et periculum minus est cum membra gladio vulnerantur. Facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medela subveniente perducitur quod videtur.

PL 4, 644B

手足が剣によって傷つけられるときのほうが、悪ははるかに軽く、危険もより小さい。傷が目に見えるところでは治療は容易であり、見えているものは、治療がすぐに施されて速やかに健やかさへと導かれる。

De zelo et livore 9.2

2

Zeli vulnera abstrusa sunt et occulta; nec remedium curae medentis admittunt quae se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Quicumque es invidus et malignus, videris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus.

PL 4, 644B

妬みの傷は隠され、見えないものである。良心の隠れ処のうちに盲目の痛みをもって閉じこもったそれらの傷は、癒やす者の治療という手当てを受け入れない。「妬み深く悪意ある者よ、お前が誰であれ、お前が憎む者たちに対して自分がどれほど陰険で、有害で、害をなす者であるか——それはお前自身の考えることである。」

De zelo et livore 9.3

3

Nullius magis quam tuae salutis inimicus es. Quisquis ille est quem zelo persequeris, subterfugere et vitare te poterit; tu te non potes fugere: ubicumque fueris, adversarius tuus tecum est, hostis semper in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et vinctus es, zelo dominante captivus es, nec solatia tibi ulla subveniunt.

PL 4, 645A

「お前は、誰よりもまず自分自身の救いの敵である。お前が妬みによって追い詰める相手が誰であれ、その者はお前から逃れ、お前を避けることができる。だが、お前は自分自身から逃れることができない。お前がどこにいようとも、お前の敵はお前とともにあり、敵は常にお前の胸の内におり、破滅は内に閉じ込められている。お前は解くことのできない鎖の縛めによって縛られ、繋がれており、妬みに支配されて虜となっており、いかなる慰めも訪れることがない。」

De zelo et livore 9.4

4

Perseverans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem. Calamitas sine remedio est odisse felicem.

PL 4, 645A

神の恩寵にあずかる人間を迫害することは、絶えず続く悪である。幸いな者を憎むことは、治療法のない災いである。