De zelo et livore 7.1
Qualis vero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus vel felicitatem, id est odisse in eo vel merita propria vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, et velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta malivolentiae ungulis pulsent!
PL 4, 643A魂の何という虫食いであり、思いの何という腐敗であり、胸の何という錆であろうか、他人のうちにその徳や幸福を妬むこと、すなわち、その人自身の功績や神からの恩恵を彼のうちに憎むこと、他人の善を自分自身の悪へと変えること、輝かしい者たちの繁栄に苛まれること、他人の栄光を自分自身の刑罰とすること、そしてあたかも自らの胸に処刑人たちを引き寄せ、自らの思いと感覚に拷問する者たちを差し向けて、彼らに内なる責め苦をもって己を引き裂かせ、心の秘密を悪意の鉤爪で打ちのめさせるとは。
De zelo et livore 7.2
Non cibus talibus laetus, non potus potest esse jucundus. Suspiratur semper et ingemiscitur et doletur; dumque ab invidis numquam livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur.
PL 4, 643Aそのような者たちには、食べ物も喜ばしくなく、飲み物も楽しいものではありえない。絶えずため息をつき、呻き、嘆く。妬む者たちから嫉みが決して外に出されることがないゆえに、取り憑かれた胸は、昼も夜も休みなく引き裂かれ続ける。
De zelo et livore 7.3
Mala caetera habent terminum, et quodcumque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso, et praedoni rapacitatem statuit praeda possessa, et falsario modum ponit impleta fallacia.
PL 4, 643B他の悪には終わりがある。何であれ犯された罪は、その罪の完遂によって終わる。姦通者においては姦淫が犯されれば凶行は止み、強盗においては殺人が犯されれば罪は静まり、略奪者においては獲物を手にすればその強奪欲は治まり、偽造者においては欺瞞が果たされればそこに限りが置かれる。
De zelo et livore 7.4
Zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit.
PL 4, 643B妬みには終わりがない。絶えず続く悪であり、果てしない罪である。妬まれる者がより良い成功をもって進めば進むほど、妬む者はいっそう大きな嫉みの炎に燃え上がるのである。