キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput V 第V章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 641B · 9 sectiones

De zelo et livore 5.1

1

Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt (Gen. IV) , dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malus invidia et livore persequitur.

PL 4, 641B

ここから、実に、新しい兄弟団における最初の憎しみが、ここから忌まわしい近親殺しが始まったのである(創世記4章)。不義なるカインが義しきアベルを妬み、悪しき者が善き者を妬み心と嫉みとをもって迫害したのである。

De zelo et livore 5.2

2

Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur.

PL 4, 641B

張り合いの激情はこれほどまでに、その凶行を成し遂げる力を持っていたので、兄弟への愛も、罪の凶悪さも、神への畏れも、罪の刑罰も顧みられなかった。

De zelo et livore 5.3

3

Injuste oppressus est qui justitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non noverat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. Et quod Esau fratri suo Jacob inimicus exstitit, zelus fuit (Gen. XXVII) .

PL 4, 641B

正義を最初に示した者が不当に打ちのめされ、憎むことを知らなかった者が憎しみを受け、死に臨んで抵抗しなかった者が不敬虔にも殺されたのである。そして、エサウが自らの兄弟ヤコブに敵対する者となったのも、妬みによるものであった(創世記27章)。

De zelo et livore 5.4

4

Nam, quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus livoris exarsit. Et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa vendendi de aemulatione descendit (Gen. XXXVII) .

PL 4, 641B

なぜなら、かの者〔ヤコブ〕が父の祝福を受けたので、この者〔エサウ〕は嫉みの松明によって迫害の憎しみへと燃え上がったからである。そして、ヨセフをその兄弟たちが売り渡したのも、売り渡す理由は張り合いから生じたものであった(創世記37章)。

De zelo et livore 5.5

5

Postquam id quod sibi in visionibus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater exposuit, in invidiam malivolus animus erupit.

PL 4, 641B

己に幻の中で示された吉兆を、兄弟として率直に兄弟たちに語ったのち、悪意ある心は妬み心へと爆発したのである。

De zelo et livore 5.6

6

Saul quoque rex ut David odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, mitem, lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus provocavit (I Reg. XVIII) ?

PL 4, 641C

サウル王もまた、ダビデを憎み、幾度も繰り返される迫害によって、無実で、慈しみ深く、温和で、柔和さのゆえに忍耐するその者を殺そうと望んだのは、妬みの刺激以外の何によって促されたというのか(列王記第一18章)。

De zelo et livore 5.7

7

Quia, Goliath interfecto, et ope ac dignatione divina tanto hoste deleto, populus admirans in laudes David praedicationis suffragio prosiliit (III Reg. XVII) , Saul simultatis atque insectationis furias de livore concepit.

PL 4, 641C

というのも、ゴリアトが討たれ、これほどの敵が神の助けと神の御顧みによって滅ぼされると、民は驚嘆して、称賛の声をあげてダビデの誉れへと躍り出たからである(列王記第三17章)〔ゴリアトの記事は列王記第一17章に当たり、底本の表示 III Reg. は誤りらしい〕。サウルは、嫉みから、確執と追及の激情を抱くに至った。

De zelo et livore 5.8

8

Et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi attendamus interitum. Judaei nonne inde perferunt dum Christo malunt invidere quam credere?

PL 4, 642A

個々の事例を数え上げて話を長くしないために、ひとたび滅びた民の破滅に目を向けよう。ユダヤ人たちは、キリストを信じるよりも妬むことを選んだがゆえに、まさにそこから報いを受けているのではないか。

De zelo et livore 5.9

9

Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad divina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.

PL 4, 642A

この方がなされた大いなる業をそしりながら、彼らは妬みによって目をくらまされ欺かれ、神的な事柄を知るために心の目を開くことができなかったのである。