De zelo et livore 1.1
ZELARE quod bonum videas et invidere melioribus leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, et fit caeca et occulta pernicies: quae, dum minus perspicitur ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit.
PL 4, 637D自分が善いと見るものを妬むこと、また自分よりまさる者たちに妬み心を抱くことは、ある人々には軽く些細な犯罪と思われている、最愛の兄弟たちよ。それが軽く些細なものと見なされている間は恐れられず、恐れられない間は軽んじられ、軽んじられる間はたやすくは避けられず、盲目で隠れた破滅となる。それは、用心深い者たちが警戒しうるほどにはよく見えないために、油断した心をひそかに打ちのめすのである。
De zelo et livore 1.2
Porro autem Dominus prudentes esse nos jussit, et cauta sollicitudine vigilare praecepit, ne adversarius vigilans semper et semper insidians, ubi in pectus obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret, et, dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei et salutis ac vitae naufragia moliatur.
PL 4, 639Aしかも主は、我々に思慮深くあるようにと命じ、用心深い配慮をもって目を覚ましているようにと戒められた。それは、絶えず目覚め、絶えず罠を仕掛ける敵が、ひとたび胸の内に忍び込むや、火花から大火を焚きつけ、小さなものから最大のものを積み上げ、緩んで油断した者たちに、より穏やかな風とより柔らかな息吹をもって取り入りながら、嵐と旋風を巻き起こして、信仰と救いの破滅、そして命の難破を企てることのないためである。
De zelo et livore 1.3
Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum ut inimico saevienti et jacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et vulnerari possumus, dirigenti sollicita et plena vigilantia repugnemus , secundum quod Petrus apostolus in Epistola sua praemonet et docet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, aliquem devorare quaerens (I Pet. V, 8) .
PL 4, 639Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、寝ずの番をしなければならず、あらゆる力を尽くして励まなければならない。荒れ狂う敵が、我々が打たれ傷つけられうる体のあらゆる部分に向けて矢を放ってくるとき、細心かつ十分な警戒をもってこれに抗するためである。使徒ペトロがその書簡の中で予め戒め、教えて言うとおりである。「汝ら、慎み深くあれ、目を覚ましていよ。汝らの敵である悪魔は、吼えたける獅子のように歩き回り、誰かを食い尽くそうと求めているからである」(一ペトロ5:8)。