De zelo et livore 15.1
Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude vivendi Deus in homine clarescat, ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant vicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant me clarificabo; et qui spernit me spernetur (I Reg. II, 30) .
PL 4, 648Aすなわち、これこそ、お前がかつてあった者を変え、かつてなかった者となり始めることである。それは、お前のうちに神的な新生が輝き、神に似せる訓練が父なる神に応え、生き方の誉れと称賛によって神が人のうちに輝き出るためである。主御自身が勧め諭し、御自身を輝かせる者たちに互いの報いを約束してこう言われる。「私を輝かせる者たちを、私は輝かせよう。私を蔑む者は蔑まれるであろう」(サムエル記上2:30)。
De zelo et livore 15.2
Ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et Filius Dei similitudinem Dei Patris insinuans in Evangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi.
PL 4, 648B主なる神の子は、我々をこの輝きへと形づくり備えつつ、その福音書において父なる神の似姿を示してこう言われる。「汝らは、『汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め』と言われたのを聞いた。」
De zelo et livore 15.3
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Levit. XIX; Matth. V, 43-45) .
PL 4, 648B「しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛し、汝らを迫害する者たちのために祈れ。それは、天におられる汝らの父の子となるためである。父は善き者にも悪しき者にも太陽を昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせられる」(レビ19章、マタイ5:43-45)。
De zelo et livore 15.4
Si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat si ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciva respondeat, quanto major in Deo Patre laetitia est cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus ejus et laudibus divina generositas praedicetur?
PL 4, 648Bもし人間にとって、自分に似た子を持つことが喜ばしく、誇らしいことであり、分かれ出た子〔subsiciva は後から加わった、とも取れるが、切り分けられた、の原義で解した〕が父に等しい面立ちで応えるとき、子をもうけたことがいっそう喜びとなるのであれば、ある者がかくのごとく霊的に生まれ、その行いと称賛のうちに神的な気高さが宣べ伝えられるとき、父なる神における喜びはどれほど大きいことであろうか。
De zelo et livore 15.5
Quae justitiae palma est, quae corona, esse se talem de quo Deus non dicat: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Isa. I, 2) .
PL 4, 648C神が『私は子らを生み育てたのに、彼らは私を蔑んだ』(イザヤ1:2)と言われることのないような者となることは、いかなる正義の栄冠、いかなる冠であろうか。
De zelo et livore 15.6
Collaudet te potius Christus et invitet ad praemium dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 4, 649Aむしろキリストがお前を誉め称え、報いへと招いてこう言われるように。「来たれ、我が父に祝福された者たちよ、世の初めより汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。