キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput XIV 第XIV章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 647B · 6 sectiones

De zelo et livore 14.1

1

Obterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia et peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda, ne, dum iterum ad veteris hominis conversationem revolvimur, lethalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idem providenter et salubriter praemonente: Itaque, inquit, fratres, non secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis.

PL 4, 647B

最愛の兄弟たちよ、肉の悪徳と罪は踏みにじられねばならず、地上の肉体にまとわりつく害悪の汚れは霊の力によって踏み砕かれねばならない。それは、我々が再び古き人の生き方へと逆戻りし、死の罠に絡め取られることのないようにするためである。使徒もまた、これと同じことを、先を見越して、有益にも予めこう戒めている。「されば、兄弟たちよ」と彼は言う、「我々は肉に従って生きないようにしよう。もし汝らが肉に従って生きるならば、汝らは死に始めるであろう。しかし、霊によって肉のわざを殺すならば、汝らは生きるであろう。」

De zelo et livore 14.2

2

Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 12-14) . Si filii Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si, accepto Spiritu sancto, sancte et spiritaliter vivimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna et divina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut et Apostolus excitat et hortatur: Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

PL 4, 647B

「神の霊によって導かれる者は皆、神の子である」(ローマ8:12-14)。もし我々が神の子であるならば、もし我々がすでに神の宮となり始めているならば、もし我々が聖なる霊を受けて聖く霊的に生きているならば、もし我々が地上から天へと目を上げているならば、もし我々が上なるもの、神的なものへ向けて、神とキリストで満たされた胸を高く掲げているならば、我々は神とキリストにふさわしいことのみを行おうではないか。使徒もまたこう言って奮い立たせ、勧めている。「汝らがキリストとともに甦ったのであれば」と彼は言う、「上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座しておられる。上にあるものを思え、地上にあるものを思うな。」

De zelo et livore 14.3

3

Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparetitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4) .

PL 4, 647C

「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されているのだから。汝らの命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らもまた栄光のうちに彼とともに現れるであろう」(コロサイ3:1-4)。

De zelo et livore 14.4

4

Qui ergo in Baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem Apostolus docet rursus et monet dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo.

PL 4, 648A

されば、洗礼において古き人の肉の罪に関して死に、葬られた我々、天よりの新生によってキリストとともに甦った我々は、キリストに属することを等しく思い、かつ行おうではないか。同じ使徒もまた重ねてこう教え諭している。「第一の人は地の塵より、第二の人は天より出た。」

De zelo et livore 14.5

5

Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49) .

PL 4, 648A

「塵より出た者がそうであるように、塵に属する者たちもまたそうであり、天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもまたそうである。我々が塵より出た者の似姿を負ったように、天より出た者の似姿をも負おうではないか」(一コリント15:47-49)。

De zelo et livore 14.6

6

Imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse jam coepimus, Christi similitudinem praebeamus.

PL 4, 648A

しかし我々は、すでにそうなり始めていることにおいてキリストの似姿を示すのでなければ、天上の似姿を負うことはできない。