キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput XVII 第XVII章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 650A · 7 sectiones

De zelo et livore 17.1

1

Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo et livore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae vestigiis salutaribus reformare.

PL 4, 650A

かつて妬みと嫉みに取り憑かれていたお前もまた、これらへと至ることができるように、以前にお前を捕らえていたあの悪意のすべてを捨て去り、救いをもたらす足取りをもって、永遠の生命への道へと立ち返れ。

De zelo et livore 17.2

2

Evelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te Dominicum semen fertili fruge locupletet, ut divina et spiritalis seges in copiam foecundae messis exuberet.

PL 4, 650A

お前の胸から茨とあざみを引き抜け。それは、主の種がお前を豊かな実りによって富ませ、神的で霊的な穀物が豊かな収穫の実りへと溢れ出るためである。

De zelo et livore 17.3

3

Venena fellis evome, discordiarum virus exclude, purgetur mens quam serpentinus livor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur.

PL 4, 650A

胆汁の毒を吐き出せ。不和の害毒を締め出せ。蛇のごとき嫉みが冒した心は清められよ。内に巣くっていたあらゆる苦さは、キリストの甘美さによって和らげられよ。

De zelo et livore 17.4

4

Si de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod apud merrham profecit in imagine, ad saporis dulcedinem tibi in veritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medelam prosperandae valitudinis laborabis. Unde vulneratus fueras, inde curare.

PL 4, 650A

もしお前が十字架の秘跡から食べ物と飲み物を受けているのなら、メラにおいて象りのうちに働いたあの木が、真実においてお前のために、味わいの甘美さとなり、胸を和らげる穏やかさをもたらすように。そうすればお前は、健やかさを取り戻す癒しのために労することもないであろう。お前が傷を負った、まさにそのところから癒されよ〔curare は受動の命令法と取った。能動の癒す、とも読める〕。

De zelo et livore 17.5

5

Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari potes. Si autem eos sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus.

PL 4, 650B

以前に憎んでいた者たちを愛せ。不当な誹謗によって妬んでいた者たちを愛せよ。もし従うことができるなら、善き者たちに倣え。しかしもし彼らに従うことができないのであれば、少なくとも共に喜び、より優れた者たちを共に祝え。

De zelo et livore 17.6

6

Fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaerentem.

PL 4, 650B

一つに結ばれた愛によって、お前自身を彼らの仲間とせよ。愛の交わりと兄弟団の絆によって、お前自身を結びつけよ。

De zelo et livore 17.7

7

Dimittentur tibi debita quando et ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua cum pacificus ad Deum veneris: sensus atque actus tui divinitus dirigentur quando ea quae divina et justa sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitet justa, ut a Domino dirigantur gressus ejus (Prov. XVI, 9) .

PL 4, 650B

お前自身が赦すとき、お前の負い目も赦されるであろう。お前が和解して神のもとに至るとき、お前の捧げ物も受け入れられるであろう。お前が神的で正しいことを思うとき、お前の思いと行いは神によって導かれるであろう。こう書かれているとおりである。「人の心は正しいことを思うがよい。そうすれば、その歩みは主によって導かれる」(箴言16:9)。