キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput VI 第VI章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 642A · 7 sectiones

De zelo et livore 6.1

1

Quae nos considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat ad nostram salutem, imprudentium poena providentibus conferat sanitatem.

PL 4, 642A

これらのことを思い巡らしつつ、最愛の兄弟たちよ、これほどの悪の破滅に対して、神に献げられた我々の胸を、油断なく、また力強く守り固めよう。他者の死が我々の救いに資するように。思慮なき者たちが受ける刑罰が、思慮深く備える者たちに健やかさをもたらすように。

De zelo et livore 6.2

2

Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut brevibus terminis et angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex et foecunda pernicies. Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum.

PL 4, 642A

しかし、誰であれ、この悪が一つの姿にとどまり、短い境界と狭い限界のうちに閉じ込められると考えるべきではない。妬みの、多岐にわたり豊かな破滅は広く行きわたっている。それはあらゆる悪の根であり、災いの源であり、罪の苗床であり、咎の材料である。

De zelo et livore 6.3

3

Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus altiorem.

PL 4, 642B

そこから憎しみが起こり、そこから激しい敵意が生じる。誰かが、他人がより富んでいるのを見て自分の持ち物に満足できずにいるとき、妬みは貪欲を燃え立たせる。誰かが、他人が名誉においてより高いのを見て取るとき、妬みは野心をかき立てる。

De zelo et livore 6.4

4

Zelo excaecante sensus nostros atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur.

PL 4, 642B

妬みが我々の感覚をくらませ、心の奥深いところを自らの支配下に置くとき、神への畏れは軽んじられ、キリストの教えは疎かにされ、審判の日は顧みられない。

De zelo et livore 6.5

5

Inflat superbia, exacerbat saevitia, perfidia praevaricatur, impatientia concutit, furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere vel regere qui factus est potestatis alienae.

PL 4, 642B

高慢が思い上がらせ、残忍さが荒々しくさせ、不実が裏切らせ、不忍耐が動揺させ、不和が荒れ狂い、怒りが沸き立つ。もはや、他人の権力の下に置かれた者は、自らを抑えることも治めることもできない。

De zelo et livore 6.6

6

Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum.

PL 4, 642C

ここから主の和解の絆が断ち切られ、ここから兄弟の愛が侵され、ここから真理は汚される。すなわち、司教たちがそしられ、司教たちが妬まれ、誰かが自分こそ叙階されるべきであったのにそうならなかったと不満を言い、あるいは他の者を監督者として戴くことを潔しとしないとき、一致は引き裂かれ、異端と離教へと走り出るのである。

De zelo et livore 6.7

7

Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore non hominis, sed honoris inimicus.

PL 4, 642C

ここから、妬みによって高慢になり、張り合いによって性根の曲がった者が、逆らい、反抗する。激しい敵意と嫉みとによって、その人自身の敵ではなく、地位の敵となるのである。