キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput VIII 第VIII章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 644A · 4 sectiones

De zelo et livore 8.1

1

Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida, effraenata convicia, manus ad caedis violentiam prompta, etiamsi a gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata.

PL 4, 644A

ここから、脅すような顔つき、険しい眼差し、顔の蒼白、唇の震え、歯ぎしり、狂おしい言葉、抑えの効かない罵り、殺傷の暴力へと構えた手が生まれる。たとえその手がさしあたり剣を持たずとも、狂乱した心の憎しみによって武装しているのである。

De zelo et livore 8.2

2

Et idcirco Spiritus sanctus dicit in Psalmis: Noli zelare bene ambulantem in via sua. Et iterum: Observabit peccator justum, et stridebit ad eum dentibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam providet quia veniet dies ejus (Psal. XXXVI, 7, 12, 13) .

PL 4, 644A

それゆえ、聖なる霊は詩篇の中でこう言われる。「自らの道を正しく歩む者を妬んではならない。」また再び、「罪人は義しき者をうかがい、彼に向かって歯ぎしりするであろう。しかし神は彼をあざ笑われる、その日が来ることを見ておられるゆえに」(詩篇36:7, 12, 13)。

De zelo et livore 8.3

3

Hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, et os eorum maledictione et amaritudine plenum est.

PL 4, 644A

祝福された使徒パウロは、こう言ってこの者たちを名指し、告げ知らせる。「彼らの唇の下には蝮の毒があり、彼らの口は呪いと苦味に満ちている。」

De zelo et livore 8.4

4

Veloces ad effundendum sanguinem pedes eorum. contritio et calamitas in viis eorum qui viam pacis non agnoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 18) .

PL 4, 644A

「彼らの足は血を流すのに速い。彼らの道には破滅と災いがある。彼らは平和の道を知らず、神への畏れは彼らの目の前にない」(ローマ3:13-18)〔底本は 13 18 と区切りなく刷る。範囲を示す記号の脱落と見て 13-18 とした〕。