キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De zelo et livore

Caput XVI 第XVI章

Cyprian of Carthage · De zelo et livore · PL 4, 649A · 6 sectiones

De zelo et livore 16.1

1

His meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissimi, ejusmodi exercitationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit in manibus divina lectio, in sensibus Dominica cogitatio: oratio jugis omnino non cesset: salutaris operatio perseveret.

PL 4, 649A

最愛の兄弟たちよ、心はこれらの黙想によって強められねばならず、悪魔のあらゆる矢に対してこのような鍛錬によって固められねばならない。手には神聖な読誦があり、思いには主のことについての考えがあるように。絶えざる祈りが決して途切れることのないように。救いをもたらす働きが続けられるように。

De zelo et livore 16.2

2

Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotiescumque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, et clausum adversum se pectus inveniat et armatum.

PL 4, 649A

我々は常に霊的な行いに携わろう。それは、敵が近づいてくるたびに、近づこうと試みるたびに、自分に対して閉ざされ、かつ武装された胸を見出すためである。

De zelo et livore 16.3

3

Non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur: habet et pax coronas suas, quibus de varia et multiplici congressione victores, prostrato et subacto adversario, coronantur. Libidinem subegisse continentiae palma est.

PL 4, 649A

キリスト教徒にとって、冠は迫害の時に受け取られるただ一つのものではないからである。平和にもまた、その冠がある。それによって、多様で数多くの戦いにおいて敵を打ち倒し、屈服させて勝利した者たちが冠を受ける。欲情を打ち従えたことは節制の栄冠である。

De zelo et livore 16.4

4

Contra iram, contra injuriam repugnasse corona patientiae est. De avaritia triumphus est pecuniam spernere. Laus est fidei fiducia futurorum mundi adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humilitate consequitur.

PL 4, 649B

怒りに抗い、不正に抗って闘ったことは忍耐の冠である。金銭を軽んじることは貪欲に対する凱旋である。未来のものへの確信をもって世の逆境に耐え忍ぶことは信仰の誉れである。そして、順境にあって高慢にならない者は、謙遜による栄光を得る。

De zelo et livore 16.5

5

Et qui ad pauperum fovendorum misericordiam pronus est, retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui zelare non novit, quique, unanimis et mitis, fratres suos diligit, dilectionis et pacis praemio honoratur.

PL 4, 649B

貧しい者たちを慈しみ、養うことに心を傾ける者は、天の宝の報いを得る。そして、妬むことを知らず、心を一つにして柔和であり、自らの兄弟たちを愛する者は、愛と平和の報いによって誉れを受ける。

De zelo et livore 16.6

6

In hoc virtutum stadio quotidie currimus, ad has justitiae palmas et coronas sine intermissione temporis pervenimus.

PL 4, 650A

この徳の競技場において我々は日々走り、時を置くことなく、これらの正義の栄冠と冠へと到達する。