De zelo et livore 3.1
Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad impugnandum semper paratus inimicus.
PL 4, 640Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、悪魔のあらゆる欺瞞に満ちた罠や、あからさまな脅しに対して、備え武装した心が立たねばならない。敵が絶えず攻撃する備えを整えているのと同じだけ、常にこれに抗する備えを整えていなければならない。
De zelo et livore 3.2
Et, quoniam frequentiora sunt tela ejus quae latenter obrepunt, magisque occulta et clandestina jaculatio quo minus perspicitur, hoc et gravius et crebrius in vulnera nostra grassatur, ad haec quoque intelligenda et depellenda vigilemus ex quibus est zeli et livoris malum.
PL 4, 640Aそして、彼の矢のうちひそかに忍び寄るものの方が頻繁であり、隠れた秘めやかな投げ矢はそれが見えにくいほど、いっそう重く、いっそう頻繁に我々の傷に猛威をふるうのであるから、妬みと嫉みの悪もその一つであるこれらのことを理解し、退けるためにも、我々は目を覚ましていよう。
De zelo et livore 3.3
Quod si quis penitus inspiciat, inveniet nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum quam ne quis invidia et livore capiatur; ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur.
PL 4, 640Bもし誰かがこれを深く見つめるなら、キリスト教徒にとって、妬み心と嫉みに捕らえられぬようにすること以上に警戒すべきものはなく、これ以上に用心して備えるべきものはないと気づくであろう。すなわち、誰も、欺く敵の見えない罠に絡めとられ、妬みによって兄弟が兄弟への憎しみへと転じるうちに、自ら気づかぬまま己の剣によって滅ぼされることのないように。
De zelo et livore 3.4
Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput ejus atque originem recurramus. Videamus unde zelus, et quando et quomodo coeperit. Facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali et origo et magnitudo noscatur.
PL 4, 640Bこれをより十分に汲み取り、より明らかに見て取ることができるように、その大本と起源へと立ち返ろう。妬みがどこから、いつ、どのようにして始まったのかを見よう。その起源とその大きさが知られれば、我々はこれほど有害な悪をより容易に避けることができるであろうから。