De zelo et livore 18.1
Habes autem multa quae cogites. Paradisum cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem peremit (Gen., IV) . Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit.
PL 4, 651Aしかしお前には、思うべき多くのことがある。楽園を思え。妬みによって兄弟を殺したカインは、そこに入ることがない(創世記4章)。天の王国を思え。主はそこに、心を一つにし、思いを一つにする者たちしか入れられない。
De zelo et livore 18.2
Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui sint pacifici, qui nativitate coelesti et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati.
PL 4, 652A神の子と呼ばれうるのは、平和をつくる者たち、すなわち、天よりの新生と神の法とによって、一つに結ばれて父なる神とキリストの似姿に応える者たちだけであることを思え。
De zelo et livore 18.3
Cogita sub oculis Dei nos stare, spectante ac judicante ipso conversationis ac vitae nostrae curricula decurrere, pervenire nos tunc demum posse ut eum videre contingat, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia ejus et indulgentia praebeamus, si, placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus.
PL 4, 652A我々が神の目の前に立っていること、御自身が見つめ、裁きたもう中で、我々の生き方と生涯の道のりを走り抜けていることを思え。我々が神を見ることが叶うのは、ようやくそのときになってのことであり、それは、もし我々が、今我々を見ておられる御方を我々の行いによって喜ばせるならば、もし我々が御方の恩寵と寛恕にふさわしい者として自らを示すならば、もし我々が、御国において常に喜ばれる者となるべく、この世においてまずは喜ばれる者となるならば、そのときにこそ叶うのである。