作者不詳fl. c. 253–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Tractatus adversus Novitianum Haereticum

Caput VIII 第VIII章

Anonymous · Tractatus adversus Novitianum Haereticum · PL 3, 1211A · 6 sectiones

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.1

1

Respondebimus eis ad istam pronuntiationem Domini, quam male intelligant et male sibi interpretentur.

PL 3, 1211A

我々は、主のこの言葉について彼らに答えよう。彼らはこれを誤って理解し、自分たちに都合よく誤って解釈しているのである。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.2

2

Quod enim ait: Qui me negaverit coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in coelis est, utique futuri temporis significatio est; quo tempore incipiet Dominus secreta hominum judicare; quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare (II Cor. V, 10) ; quo tempore multi incipient dicere: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22, 23) ? et tamen audient vocem Domini dicentis: Discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem: non novi vos (Joan. VI, 68) .

PL 3, 1211A

すなわち主が、「人々の前で私を否む者を、私もまた天におられる私の父の前で否むであろう」と言われたことは、当然、未来の時を指し示すものである。すなわち、主が人々の隠された事柄を裁き始められる時であり、我々すべてがキリストの法廷の前に立たねばならない時であり(二コリント5:10)、多くの者が「主よ、主よ、我々はあなたの名によって預言し、あなたの名によって悪霊を追い出し、あなたの名によって多くの奇跡を行ったではありませんか」と言い始める時である(マタイ7:22,23)。それでもなお、彼らは主のこう言われる声を聞くことになる。「不法を働いた汝らは皆、私から立ち去れ。私は汝らを知らない」(ヨハネ6:68)〔底本の引用箇所のまま。この句は実際にはマタイ7:23 に当たる〕。

  • ミーニュはヨハネ6章68節と刷るが、引用文は直前から続くマタイ7章23節の文である。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.3

3

Ibi adimplebitur quod ait: Negabo ego et illos. Quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi vos omnes haereticos, et schismaticos, et nominis sui alienos?

PL 3, 1211B

そこでは、「私もまた彼らを否むであろう」と言われたことが成就するであろう。しかし主キリストが誰よりもまず否まれるのは、異端者であり分派の者であり、御自身の名に無縁な者である諸君すべてをおいて、いったい誰であろうか。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.4

4

Qui enim aliquando Christiani, nunc Novatiani, jam non Christiani, primam fidem vestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis; velim propositioni vestrae respondeatis.

PL 3, 1211B

かつてはキリスト教徒であったのに、今やノウァティアヌス派となり、もはやキリスト教徒ではない諸君は、後の不実によって、名の呼び方を通して自分たちの最初の信仰を変えてしまった。私は、諸君が自分自身の主張に答えることを望む。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.5

5

Legite et docete, quem Dominus de his qui se dereliquerant vel negaverant, cum adhuc ipse esset, negavit. Atqui et caeteris qui secum remanserant de discipulis ait: Numquid et vos vultis abire (Joan. VI, 68) ?

PL 3, 1211B

主がなお地上におられたときに、ご自分を見捨てた、あるいは否んだ者たちのうちの誰を、主が否まれたかを、諸君は読み、教えるがよい。しかし、なおも主のもとにとどまっていた他の弟子たちには、こう言われている。「汝らもまた去ろうとするのか」(ヨハネ6:68)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 8.6

6

Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negavit, sed sustinuit; et amare illam suam negationem flentem ipse postmodum lenit.

PL 3, 1211C

また、あらかじめ否むであろうと予告しておかれたペトロについても、彼が否んだときに、主ご自身は彼を否まれることなく、かえって支えられた。そして、自らのその否認を激しく泣くペトロを、主は後になって慰められた。