作者不詳fl. c. 253–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Tractatus adversus Novitianum Haereticum

Caput XVI 第XVI章

Anonymous · Tractatus adversus Novitianum Haereticum · PL 3, 1216B · 5 sectiones

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 16.1

1

Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et abrupto inertiae et securitatis somno, ad observanda Domini praecepta vigilemus.

PL 3, 1216B

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々にできる限り我々自身を奮い立たせ、怠惰と安逸の眠りを断ち切って、主の戒めを守るために目を覚ましていよう。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 16.2

2

Quaeramus tota mente quod perdidimus, ut invenire possimus; quia Quaerenti, ait Scriptura, dabitur, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 10) .

PL 3, 1216B

我々が失ったものを、全き心をもって探し求めよう、見出すことができるように。聖典が言うとおり、「求める者には与えられ、叩く者には開かれる」からである(ルカ11:10)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 16.3

3

Mundemus domum nostram munditia spiritali, ut secreta quaeque et abdita pectoris nostri, vero Evangelii lumine radiata, dicant: Tibi soli deliqui, et nequissimum in conspectu tuo feci (Psal. L, 6) ; Quia mors peccatorum mala; (Psal. XXXIII, 22) et apud inferos poenitentia nulla (Eccli. XI, 17) : habentes in contemplatione maxime diem judicii et retributionis: et quod ab omnibus nobis credendum, et firmiter est tenendum, quia acceptio personarum non est apud Deum (Rom. II, 11) ; cum praeceperit in Deuteronomio non accipiendam personam in judicio: Non accipies, ait, personam, nec secundum minimum, nec secundum maximum judicabis (Deut. I, 17; XVI, 19) .

PL 3, 1216C

我々の家を霊的な清さで清めよう。我々の胸の秘められたところ、隠されたところがことごとく、福音の真の光に照らされて、こう言うために。「私はあなたに対してのみ罪を犯し、あなたの御前で最も悪しきことを行った」(詩篇50:6)。「罪びとらの死は悪しきものである」(詩篇33:22)。「陰府には悔悛が無い」(集会の書11:17)。裁きと報いの日を、とりわけ思いにとどめながら。そして、我々すべてが信じ、固く保つべきこととして、「神のもとには人の分け隔てが無い」(ローマ2:11)。申命記において、裁きにおいて人を分け隔ててはならないと命じられているとおりである。「あなたは人を分け隔てせず、身分の低い者によっても高い者によっても裁いてはならない」(申命記1:17;16:19)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 16.4

4

His similia et per Ezechielem dixit: Omnes, inquit, animae meae sunt; sicut anima patris, et anima filii: anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) .

PL 3, 1216C

これに似たことを、エゼキエルを通しても神は言われた。「すべての魂は私のものである。父の魂も子の魂も。罪を犯した魂、それが死ぬのである」(エゼキエル18:4)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 16.5

5

Hic erit igitur a nobis venerandus, hic tenendus, hic per plenam et dignam nostram confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam et corpus mittendi in gehennam ignis (Matth. X, 28) , sicut scriptum est: Ecce venit cum multis millibus nuntiorum suorum facere judicium de omnibus, et perdere omnes impios, et arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum quae fecerunt impie, et de omnibus verbis impiis quae de Deo locuti sunt peccatores (Judae 14, 15) .

PL 3, 1216D

それゆえ、この方こそ我々が敬うべき方であり、この方にすがるべきであり、この方をこそ我々の全きふさわしい告白によって宥めるべきである。魂と肉体とをゲヘナの火に投げ込む権力を持つ方だからである(マタイ10:28)。こう書かれているとおりである、「見よ、主は幾千もの御使いたちを伴って来られ、すべての者について裁きを行い、すべての不敬虔な者を滅ぼし、不敬虔な者たちがそのなした不敬虔なすべての行いについて、また罪びとたちが神について語った不敬虔なすべての言葉について、あらゆる肉なる者を責め立てられる」(ユダの手紙14-15)。