Tractatus adversus Novitianum Haereticum 4.1
Sumamus jam nunc et secundam personam columbae ex arca emissae; diluvii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, quando cataractae coeli patefactae sunt super terram, propter facinora hominum quae quotidie exercebant coram Domino, sicut Moyses dixit: Et vidit Dominus Deus redundare nequitias hominum super terram, et quod omnes in malum recordarentur a principio dierum suorum, et dixit: Perdam hominem quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, et a reptili usque ad volatilia coeli (Gen. VI, 5-7) .
PL 3, 1209Bさて今、箱舟から放たれた鳩の第二の相をも取り上げよう。すなわち洪水の時、あらゆる深淵が噴き出し、天の水門が地の上に開かれた時のことである。それは、人々が主の御前で日々行っていた悪行のゆえであった。モーセが述べているとおりである。「主なる神は、人間の悪がこの地に満ち溢れるのを見られた。また、彼らが日々の初めから悪へと思いを巡らせていたのを見られた。そして仰せられた。『私が造った人間を、地の面から滅ぼし去ろう。人間から家畜に至るまで、また這うものから空の鳥に至るまで』」(創世記6:5-7)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 4.2
Emittitur ergo tempore cataclysmi columba ex arca, aquis violenter toto orbe terram infestantibus.
PL 3, 1209Cかくして鳩は、大洪水の時、水が全世界にわたって激しく地を襲っていたときに、箱舟から放たれる。