Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.1
Adeo quia multae miserationis est Dominus, audivimus: audiamus quid per David contestatur Spiritus sanctus: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in mandatis meis non ambulaverint; et si justificationes meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint: visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 31-34) .
PL 3, 1211Dかくして、主は大いなる憐れみの主であると、我々は聞いた。ダビデを通して聖なる霊が証言するところを聞こう。「もし彼の子らが我が律法を捨て、我が掟に従って歩まず、我が定めを穢し、我が戒めを守らないならば、杖をもって彼らの悪事を、鞭をもって彼らの罪を糺す。しかし我が憐れみを彼らから取り去りはしない」(詩篇88:31-34)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.2
His similia et per Ezechielem legimus dixisse Dominum: Fili hominis, domus Israel habitavit super terram suam, et coinquinaverunt eam facinoribus suis. Sicut mulieris menstruatae facta est immunditia eorum ante faciem meam.
PL 3, 1212Aこれと同様のことを、我々はエゼキエルを通しても主が言われたと読む。「人の子よ、イスラエルの家は自らの地に住み、その悪行によってこれを穢した。彼らの汚れは、我が顔の前で、月経の女の汚れのごとくとなった」。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.3
Effudi iram meam super eos, et disseminavi eos inter gentes, et secundum peccata eorum judicavi eos: quia coinquinaverunt sanctum nomen meum.
PL 3, 1212A「我が怒りを彼らの上に注ぎ、彼らを諸国民の中に散らし、彼らの罪に従って彼らを裁いた。彼らが我が聖なる名を穢したからである」。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.4
Et quia dictum est de his: Hic est populus Domini; peperci eis propter nomen sanctum meum, quod sprevit domus Israel inter gentes (Ezech. XXXVI, 18-23) .
PL 3, 1212A「そして、彼らについて『これは主の民である』と言われたので、我は我が聖なる名のために彼らを容赦した。イスラエルの家は諸国民の中でこれを蔑ろにしたのだが」(エゼキエル36:18-23)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.5
Et conjungens ait: Propterea dic populo Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis parco, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum parcam, quod coinquinastis inter gentes; et scietis quia ego Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis.
PL 3, 1212Bそして続けて仰せられた。「それゆえ、イスラエルの民にこう言え。主はこう仰せられる。汝らのために我は容赦するのではない、イスラエルの家よ。汝らが諸国民の中で穢した我が聖なる名のために、我は容赦するのだ。そして、我が汝らのうちに聖とされる時、汝らは我こそ主であることを知るであろう」。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.6
Item Dominus ad eumdem: Fili hominis, dic populo Israel: Quare locuti estis dicentes: Erroribus nostris contabescimus, et quomodo salvi esse poterimus?
PL 3, 1212Bまた同じ人に、主はこう重ねて仰せられた。「人の子よ、イスラエルの民に言え。汝らはどうして、『我々は自らの過ちによって衰え果てる。どうして救われることができようか』と言うのか」。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.7
Dic eis: Vivo ego, dicit Dominus: quia non desidero mortem peccatoris; sed desidero ut avertatur peccator a via sua pessima, et vivat. Redite ergo a via vestra pessima. Quid morti vos traditis domus Israel (Ezech. XXXIII, 10-11) ?
PL 3, 1212B「彼らにこう言え。我は生ける者である、と主は仰せられる。我は罪人の死を望まず、罪人がその最も悪しき道より立ち返って生きることを望む。それゆえ、汝らの最も悪しき道より立ち返れ。イスラエルの家よ、汝らはなぜ死に身を委ねるのか」(エゼキエル33:10-11)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.8
Sic per Esaiam prophetam: Non in aeternum indignabor vobis, neque semper non defendam vos (Isa. LVII, 16) .
PL 3, 1212B同様に、預言者イザヤを通しても、こう仰せられた。「我は汝らに対して永遠に怒ることはなく、汝らを守ることを永久にやめることもない」(イザヤ57:16)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.9
Et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum, dicens: Emenda nos, Domine, sed in judicio et non in ira, ne paucos facias nos (Jer. X, 24) ; adjecit et dixit Esaias: Propter peccatum modice contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab eo; et contristatus est, et abiit tristis in viis suis (Isa. LVII, 17) .
PL 3, 1212Cまた、預言者エレミヤは罪深き民に代わって主に嘆願し、こう言う。「主よ、我々を正したまえ。されど裁きによりてであり、怒りによってではない。我々を数少なくしたまうなかれ」(エレミヤ10:24)。イザヤはさらに言い添えた。「罪のゆえに、我はこれを少しく悲しませ、これを打ち、我が顔をこれより背けた。すると彼は悲しみ、その道々を悲しみながら去って行った」(イザヤ57:17)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 10.10
Et quia operatur, adjecit et dixit: Vias ejus vidi, et curavi eum, et dedi ei exhortationem veram, pacem super pacem; poenitentibus, deprecantibus, et operantibus restitui posse, quod male perierint, quodque a Christo declinaverint.
PL 3, 1212Cそして、彼が行いに励むがゆえに、さらに言い添えた。「彼の道を我は見た。我は彼を癒し、彼に真の励ましを与えた、平安に平安を重ねて」。悔悛する者、嘆願する者、行いに励む者には、彼らが悪しく滅び去ったことも、キリストから離れ去ったことも、回復されうるのである。