Tractatus adversus Novitianum Haereticum 5.1
Illa arca figuram Ecclesiae, sicut superius diximus, portabat, quae verberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. Cataclysmus ergo ille qui sub Noe factus est, figuram persecutionis quae per totum orbem nunc nuper supereffusa, ostendit.
PL 3, 1209Cかの箱舟は、我々が上で述べたとおり、教会の形象を担っていた。その箱舟は、こちらからもあちらからも押し寄せる水にただ打たれるだけであった。それゆえ、ノアのもとで起こったかの大洪水は、全世界にわたってつい今しがた降り注いだ迫害の形象を示している。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 5.2
Aquis autem, diruptis cataractis, undique convenientibus et excrescentibus significabantur gentes, quae ad vastandam Ecclesiam excreverunt. Sicut Apocalypsis docet, dicens: Aquae quas vidisti, populi sunt, et gentes, et regna (Apoc. XVII, 15) .
PL 3, 1209Cしかし、水門が破れて四方から集まり満ち溢れた水によって、教会を荒廃させるために勢いを増した諸国民が示されていた。黙示録が教えているとおりである。「汝が見た水は、もろもろの民、諸国民、諸々の王国である」(黙示録17:15)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 5.3
Columba autem quae pedibus suis requiem habere non poterat, lapsorum imaginem portabat; qui immemores divinarum praedictionum, vel simpliciter ignorantes, vel audacter dissimulantes ceciderunt: quorum Dominus ruinam in Evangelio futuram his verbis significaverat, dicens: Qui audit verba mea et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: venerunt tempestates, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 26, 27) .
PL 3, 1209Cしかし、自らの足に憩いを得ることができなかった鳩は、背教した者たちの形象を担っていた。彼らは、神の預言を忘れているか、単に知らずにいるか、あるいは大胆にも見て見ぬふりをして、倒れ落ちた者たちである。彼らの来たるべき破滅を、主は福音書において次の言葉であらかじめ示された。「私の言葉を聞いてそれを行わない者を、私は、砂の上に自分の家を建てた愚かな人になぞらえよう。嵐が来て、その家に打ち当たり、家は倒れ、その倒壊は大きかった」(マタイ7:26,27)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 5.4
Et ne temere comparasse videamur, columbam illam lapsorum imaginem portare; Propheta civitatem ut columbam, hoc est lapsorum personam, increpat, dicens: Columba non exaudit vocem, id est praeclara et redempta civitas non recipit doctrinam, et in Dominum fidens non fuit (Sophon. III, 1, 2) .
PL 3, 1210Aそして、かの鳩が背教した者たちの形象を担うと我々が軽々しく比較したと見られないように、預言者は、都を鳩に、すなわち背教した者たちの相になぞらえて叱責し、こう言う。「鳩は声を聞き入れない」、すなわち「輝かしく贖われた都は教えを受け入れず、主に信頼することもなかった」(ゼファニヤ3:1,2)。