Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.1
Demus igitur totis viribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quandoquidem super poenitentia nostra gaudeant virtutes coelorum, gaudeant Angeli omnes, gaudeat et Christus; qui nos denuo peccatis oneratos, delictis obrutos, plena et clementi moderatione cessare a facinore hortatur, dicens: Convertite vos, et redite ab impietatibus vestris: et non erunt vobis iniquitates vestrae ad poenam.
PL 3, 1218Aそれゆえ我々は、我々の信仰の全力を尽くして神に賛美を捧げよう。満ちた告白を捧げよう。我々の悔悛の上に天の諸力が喜び、天使たちがみな喜び、キリストもまた喜ぶのだから。この方は、再び罪の重荷を負わされ、罪に埋もれた我々に対し、満ちた慈しみ深い節度をもって、悪行から離れるよう勧めて、こう言う。「汝ら、立ち返れ、汝らの不敬から立ち戻れ。そうすれば、汝らの不義は汝らへの罰とはならないであろう。」
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.2
Projicite a vobis omnes impietates vestras quas fecistis adversum me: et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et ut quid vos morti traditis, domus Israel?
PL 3, 1218A「汝らが私に対して犯したすべての不敬を、汝らから投げ捨てよ。そして汝ら自身のために、新しい心と新しい霊とを造れ。イスラエルの家よ、汝らはなぜ死に身を委ねるのか。」
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.3
Non enim desidero mortem peccatoris. (Ezech. XVIII, 30-32) Ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua; et non commemorabor te: tu autem in mente habe, et judicemus. Dic tu facinora tua prius, ut justificeris (Isa. XLIII, 25, 26) .
PL 3, 1218A「私は罪人の死を望まない。」(エゼキエル18:30-32)「私である、私こそは、汝の悪行を消し去る者である。そして汝を思い出すことはない。しかし汝は心に留めよ、共に論じよう。汝はまず汝の悪行を告げよ、義とされるために。」(イザヤ43:25-26)
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.4
Dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satisfactionibus deprecemur. Humiliemus nos, ut exaltari possimus. Acquiescamus divinae exhortationi, qua evadere liceat diem Domini et iram. Dicit enim sic: Respice, fili, nationes hominum, et scito.
PL 3, 1218B兄弟たちよ、赦しへの道が開かれている間に、我々は満ちた償いをもって神に嘆願しよう。我々自身を低くしよう、高められるために。神の勧めに聞き入れよう、それによって主の日と怒りとを逃れることが叶うように。実にこう言われている。「子よ、人間の諸国民を顧みよ、そして知れ。」
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.5
Quis speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis illius, et derelictus est; aut invocavit eum, et despexit illum? quoniam pius et misericors Dominus, et remittens in tempore tribulationis peccata, omnibus inquirentibus se in veritate (Eccli. II, 11-13) .
PL 3, 1218B「主に望みを置いて、恥を受けた者があろうか。主の戒めにとどまって、見捨てられた者があろうか。あるいは主を呼び求めて、主に軽んじられた者があろうか。真理のうちに主を尋ね求めるすべての者に対し、主は苦難の時に罪を赦される、慈しみ深く憐れみ深い方だからである。」(集会の書2:11-13)
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 18.6
Ait ergo: Dic tu facinora tua prius, ut justificeris. Prae manu sit vobis oratio illa exomologeseos plena.
PL 3, 1218Bゆえに、こう言われる。「汝はまず汝の悪行を告げよ、義とされるために。」諸君は、かの告白に満ちた祈りを、手元に備えておくがよい。