Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.1
Quid igitur vanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. Quid te ex quo pauperior factus es, divitem credis?
PL 3, 1207Cそれゆえ、なぜお前は空しいものごとによって高ぶるのか。お前が得るのは利得よりもむしろ損失である。より貧しくなったのに、お前はなぜ自分を富んでいると思うのか。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.2
Audi in Apocalypsi Dominicam vocem justis te objurgationibus increpantem: Dicis, inquit, dives sum, et ditatus sum, et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser, et miserabilis, et caecus, et pauper, et nudus. (Apoc. III, 17.) Has opes, has divitias paupertatis pro certo possidere se credat, quisquis Christi Ecclesia derelicta ratione caeca, apud temerarios illos schismatum duces et dissensionis auctores converti non trepidat; quos Joannes (I Joan. II, 18) antichristos appellat, quos Evangelista (Matth. III, 12) paleis similat; quos Dominus Christus (Joan. X, 1) fures et latrones designat, sicut ipse in Evangelio declarat dicens: Quia qui non introiit per ostium in ovile ovium, sed descendit per alteram partem, ille fur et latro est.
PL 3, 1207C黙示録における主の声を聞け、その声は正当な叱責をもってお前を咎めている。「お前は、『私は富んでいる、豊かになった、何一つ乏しいものはない』と言う。だがお前は、自分が惨めで、哀れで、盲目で、貧しく、裸であることを知らない」(黙示録3:17)。この富、この貧しさの富をこそ確かに所有していると信じるがよい——盲目な判断によってキリストの教会を見捨て、分裂の無謀な指導者たちや不和の創始者たちのもとへ寝返ることを恐れない者は誰であれ。彼らをヨハネは反キリストと呼び(一ヨハネ2:18)、福音記者は籾殻になぞらえ(マタイ3:12)、主キリストは盗人・強盗と名指す(ヨハネ10:1)。それは主ご自身が福音書の中でこう宣言しているとおりである。「羊の囲いに戸口から入らず、他のところから降りて来る者、その者は盗人であり強盗である」。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.3
Item in eodem quoque ait: Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones. (Joan. 8) . Qui isti sunt, nisi desertores fidei et transgressores Ecclesiae Dei qui contra ordinationem Dei nituntur? quos merito Spiritus sanctus per Prophetam increpat, dicens: Fecistis consilium non per me, et conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata super peccata. (Isa. XXX, 1) .
PL 3, 1208A同様に、同じ書のうちで彼はまた言う、「来た者はすべて盗人であり強盗である」(ヨハネ8)。この者たちとは、信仰を見捨てた者たち、神の教会に背く者たちであって、神の定めに逆らう者たち以外の誰であろうか。彼らを、聖なる霊は預言者を通して当然にも叱る。「汝らは、私によらない謀計をなし、私の霊によらない同盟を結び、罪の上に罪を重ねている」(イザヤ30:1)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.4
Quid ad ista respondeant perversissimi isti Novatiani, vel nunc infelicissimi pauci; qui ad tantam furoris dementiam proruperunt, ut nec Deo nec homini reverentiam habuerint?
PL 3, 1208Aこれらのことに対して、このきわめて邪悪なノウァティアヌス派の者ども、今や実にわずかで実に不幸せなる者どもは、何を答えるというのか。彼らは、神に対しても人に対しても敬意を持たぬほどまでに、狂気の激昂へと突き進んでしまったのだ。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.5
Illic impudenter et sine ulla ordinationis lege episcopatus appetitur; heic autem propriis sedibus et cathedrae sibi traditae a Deo renuntiatur.
PL 3, 1208Aかの地では、恥知らずにも、按手の秩序を一切無視して司教職が求められている。しかしこちらでは、自分自身の座と、神から自分に委ねられた司教座とが放棄されている。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.6
Illic Veritas: Aspernantur me, ut sacrificent mihi, nec offerunt oblationes sanctas filiorum Israel, nec accedunt offerre sancta sanctorum; sed accipient ignominiam suam in errore quo erraverunt (Ezech. XLIV, 10-13) . Satis sit paucis probasse quidnam sint.
PL 3, 1208Bかの地では、真理がこう言う。「彼らは私を蔑ろにして、私に犠牲を捧げようとしない〔ut sacrificent mihi の論理は取りにくい。直訳は「私に犠牲を捧げるために私を蔑ろにする」で、文脈から解した〕。彼らはイスラエルの子らの聖なる献げ物を献げず、至聖なるものを献げに近づきもしない。むしろ、自分たちが迷い込んだ過ちのゆえに、自らの恥辱を受けるであろう」(エゼキエル44:10-13)。彼らが何者であるかを、僅かな言葉で示せば十分であろう。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.7
Audite igitur, Novatiani, apud quos Scripturae coelestes leguntur potius quam intelliguntur, parum si non interpolentur. Sunt enim (Matth. XIII, 14.) vestrae praeclusae aures et corda caecata, qui nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittitis.
PL 3, 1208Bそれゆえ、ノウァティアヌス派の諸君よ、聞くがよい。諸君のもとでは、天の聖典は理解されるよりもむしろ読まれるだけである——改竄までされていなければ、それだけで済むところであった。実に(マタイ13:14)、諸君の耳は塞がれ、心は盲いており、霊的で救いをもたらす戒めについて、いかなる光をも受け入れない。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.8
Sicut Esaias ait: Excaecati sunt servi Dei (Isa. XLII, 19) . Et merito excaecati, quia voluntas schismaticorum non est in lege, quae lex unam nobis et singularem designat Ecclesiam; in illa scilicet quae sub Noe ante diluvium Dei providentia fabricata est arca, in qua non tantum munda animalia, sed et immunda, ut tibi cito respondeatur, Novatiane, invenimus esse reclusa.
PL 3, 1208Bイザヤが言うとおりである。「神のしもべたちは盲いた」(イザヤ42:19)。そして当然にも盲いているのだ。なぜなら分派の者たちの意志は律法のうちになく、その律法こそが我々に唯一無二の教会を示しているからである。すなわち、ノアのもとで洪水の前に神の摂理によって造られたあの箱舟である。その中には清い動物だけでなく、汚れた動物までも閉じ込められていたのを我々は見出す——ノウァティアヌスよ、お前に手短に答えるならば。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.9
Quae arca sola cum his quae secum fuerant, liberata est: in qua et caetera quae in ea inventa non sunt, diluvio perierunt. Ex illa igitur arca remittuntur duae aves, corax et columba.
PL 3, 1208Cこの箱舟だけが、自らと共にあった者たちとともに救われた。その中に見出されなかったその他のものはすべて、洪水によって滅び去った。それゆえ、この箱舟から二羽の鳥、烏と鳩とが放たれる。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.10
Qui corax vere hominum immundorum, et in tenebris perpetuis futurorum per saeculi latam viam, et immunda vescentium apostatarum futurorum, et ad Ecclesiam se ultra non vertentium, figuram portabat; quem legentes invenimus emissum, et non amplius reversum.
PL 3, 1208Cこの烏は、まさに汚れた人間たちの——世の広い道を通って永遠の闇の中にあることになる者たちの、汚れたものを食らう未来の背教者たちの、もはや教会へ立ち返ることのない者たちの——象徴を担っていた。我々はこれを読んで、この烏が放たれたが二度と戻らなかったことを見出す。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.11
Huic ergo avi, id est, immundo spiritui, quique fuerint similes inventi, ad Ecclesiam amplius reverti non poterunt; qui et si voluerint, Dominus prohibebit, qui Moysi praecepit, dicens: Omne varium et immundum ejice foras extra castra (Num. V, 2) .
PL 3, 1208Cそれゆえ、この鳥、すなわち汚れた霊に似ていると見出される者たちは、もはや教会へ立ち返ることができないであろう。たとえ彼らがそれを望んだとしても、主がそれを禁じられるであろう。主はモーセにこう命じられた。「あらゆる斑のあるもの、汚れたものを、陣営の外へ追い出せ」(民数記5:2)。
Tractatus adversus Novitianum Haereticum 2.12
Columba autem emissa incontinenti significatur reversa, eo quod requiem non haberet pedibus suis quam Noe recepit in arcam, et post septimum diem iterato emissam, recepit eam portantem suo ore olivae folium (Gen. VIII, 9-11) .
PL 3, 1208D他方、鳩は放たれるとただちに戻ったと示されている。それは鳩の足に休むところがなかったからであり、ノアはこれを箱舟の中へ迎え入れた。そして七日目ののち再び放たれた鳩が、そのくちばしにオリーブの葉をくわえて戻って来たのを、ノアは迎え入れた(創世記8:9-11)。