作者不詳fl. c. 253–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Tractatus adversus Novitianum Haereticum

Caput XV 第XV章

Anonymous · Tractatus adversus Novitianum Haereticum · PL 3, 1215D · 8 sectiones

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.1

1

Quis ista loquitur? Utique ille qui relictis nonaginta novem ovibus, quaesivit illam quae de suo erraverat grege, sicut David dicit: Erravi velut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 176) ; quam inventam Christus redit, humero suo portans peccatricem delicatam; qui gaudens et exultans, vocatis amicis et domesticis, ait: Congratulamini mihi, quoniam inventa est ovis mea quae perierat.

PL 3, 1215D

これを語るのは誰か。九十九匹の羊を置いて、群れから迷い出た一匹を捜し求めた、まさにあの方にほかならない。ダビデが言うとおりである、「私は失われた羊のように迷った」(詩篇118:176)。見出したその羊を、キリストは肩に担って連れ帰る、その罪深くか弱い羊を。喜び躍りながら、友人たちと家の者たちを呼び集めて言う、「私と共に喜んでほしい。失われていた私の羊が見つかったのだから」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.2

2

Dico, inquit, vobis, quia tale gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 6-10) .

PL 3, 1215D

「私は汝らに言う、悔悛する一人の罪びとについて、天にはこのような喜びがあるであろう」(ルカ15:6-10)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.3

3

Et subjungens ait: Aut quae mulier habens denarios decem, et cum perdiderit ex denariis, unum nonne accendit lucernam, et tota die domum suam emundat, quaerens donec inveniat?

PL 3, 1216A

さらに続けて言う、「あるいは、十枚の銀貨を持つ女がいて、その銀貨のうち一枚を失ったなら、灯をともし、一日中家を掃除して、見つかるまで捜し求めないだろうか」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.4

4

Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quoniam inveni denarium quem perdideram. Dico vobis, quia tale gaudium erit in conspectu Angelorum Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

PL 3, 1216A

「そして見つけたなら、友人たちと隣人たちを呼び集めて言う、『私と共に喜んでほしい。失っていた銀貨を見つけたのだから』。私は汝らに言う、悔悛する一人の罪びとについて、神の天使たちの前にはこのような喜びがあるであろう」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.5

5

E contrario autem non agentes facinorum suorum poenitentiam; quae eos maneant, ex ipsius Domini responso cognoscant.

PL 3, 1216A

しかしこれとは反対に、自らの犯した悪事について悔悛を行わない者たちは、何が彼らを待ち受けているかを、主ご自身の答えから知るがよい。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.6

6

Legimus enim in Evangelio: quod quidam venerunt de Galilaeis ad Dominum, annuntiantes ei de eis quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis ipsorum: quibus respondit Dominus dicens: Putatis quia illi Galilaei super caeteros Galilaeos peccatores fuerant, quia passi sunt talia?

PL 3, 1216A

我々は福音書にこう読む。すなわち、ガリラヤ人のうちの何人かが主のもとに来て、ピラトがその血を彼ら自身の生贄に混ぜた者たちについて告げたところ、主は彼らに答えて言われた、「汝らは、かのガリラヤ人たちがほかのガリラヤ人たちにまさる罪びとであったから、そのような目に遭ったと思うのか」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.7

7

Non. Dico enim vobis: nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. Aut illi decem et octo, super quos cecidit turris in Siloa, putatis quia debitores fuerunt morti super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? Non.

PL 3, 1216B

「否。私は汝らに言う、汝らが悔悛しなければ、皆同じように滅びるであろう。あるいは、シロアムの塔が崩れて死んだかの十八人は、エルサレムに住むすべての人にまさって、死を負うべき者たちであったと汝らは思うのか。否」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 15.8

8

Dico vobis, inquit, quia nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. (Luc. XIII, 1-5) .

PL 3, 1216B

「私は汝らに言う、汝らが悔悛しなければ、皆同じように滅びるであろう」(ルカ13:1-5)。