作者不詳fl. c. 253–260

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Tractatus adversus Novitianum Haereticum

Caput XIV 第XIV章

Anonymous · Tractatus adversus Novitianum Haereticum · PL 3, 1214C · 8 sectiones

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.1

1

O te impium scelestumque, haeretice Novatiane, qui post tot et tanta in Ecclesia, a quibusdam retro voluntarie commissa crimina, quae et tu ipse in domo Dei priusquam apostata esse cognoveras; et haec posse aboleri de memoria, succedente bono, utique docueras, secundum fidem Scripturae dicentis: Quia si conversus fuerit facinorosus ab omnibus facinoribus suis quae commisit, et justitiam fecerit, vita aeterna vivet, et non morietur in facinore suo (Ezech. XVIII, 21). (Delicta enim quae commisit, abolebuntur de memoria succedentibus bonis factis.) Tu hodie retractas, an debeant lapsorum curari vulnera, qui nudati a diabolo ceciderunt, violentia aquae, quam suo ore serpens emisit post mulierem (Apoc. XII, 15) .

PL 3, 1214C

おお、不敬にして悪逆なお前よ、異端者ノウァティアヌスよ。教会にあって、かつて或る者たちが自ら進んで犯した数々の重い罪ののち――お前自身も、背教者となる前には神の家にあってそれを知っていた――それらの罪は、善き行いが続くならば記憶から消し去られうると、お前は確かに教えていた。こう語る聖典の教えに従ってのことである。「もし悪をなす者が、自らの犯したすべての悪行から立ち帰り、正義を行うならば、永遠の生命に生き、その犯した悪行のうちに死ぬことはない」(エゼキエル18:21)。(彼が犯した罪は、後に続く善き行いによって記憶から消し去られるからである。)しかるに今日のお前は、背教した者たちの傷は癒やされるべきかどうかを蒸し返している――女のあとを追って蛇がその口から吐き出した水の激しさによって、悪魔に裸にされて倒れた者たちの傷を(黙示録12:15)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.2

2

Sed quid dicam? ait Apostolus: Laudo vos? In hoc non laudo: quia non in melius, sed in pejus venistis (I Cor. XI, 12-17) . Ubi enim sunt aemulationes et dissensiones in vobis, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3) ?

PL 3, 1215A

しかし何を言おうか。使徒は言う。「私は汝らを賞めようか。この点では賞めない。汝らは、より善きものにではなく、より悪しきものに至ったのだから」(一コリント11:12-17)。「なぜなら、汝らのうちに張り合いと不和があるところ、汝らは肉に属する者であり、人間に従って歩んでいるのではないか」(一コリント3:3)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.3

3

Nec nos quidem mirari oportet, cur iste Novatianus tam nefanda, tam gravia in personam lapsorum exercere nunc audeat: quandoquidem habemus exempla praevaricationis hujus praecedentia.

PL 3, 1215A

我々もまた、このノウァティアヌスが今、背教した者たちに対してかくも忌まわしく、かくも重い仕打ちをあえてなす理由を、怪しむには当たらない。というのも、我々はこの背信の先例をすでに持っているからである。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.4

4

Saul ille bonus (I Reg. IX, 2, XVIII, seqq.) , praeter caetera, postea livore evertitur, et contra David omnia adversa et inimica agere molitur.

PL 3, 1215B

かのよきサウルも(サムエル記上9:2、18章以下)、他のことはさておき、のちに妬みによって覆され、ダビデに対してあらゆる不利益と敵意に満ちたことを企てるに至った。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.5

5

Judas ille inter Apostolos electus (Matth. X, 4; XXVI, 15) , qui semper in domo Dei unanimis et fidelis (Psal. LIV, 15) , ipse postmodum Deum tradidit. Praedixerat quidem et Dominus multos esse venturos sub pellibus ovium, rapaces lupos (Matth. VII, 15) .

PL 3, 1215B

使徒たちの中に選ばれたかのユダは(マタイ10:4、26:15)――神の家にあって常に心を一つにし、忠実であった者だが(詩篇54:15)――のちに自ら神を売り渡した。主もまた、羊の皮をまとってやって来る多くの貪欲な狼どもがあることを、あらかじめ告げておられた(マタイ7:15)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.6

6

Qui sunt isti rapaces lupi, nisi sensu subdolo conspirantes ad infestandum gregem Christi? sicut legimus apud Zachariam positum: Ecce ego suscito pastorem in terra, qui quod aversum est, non visitabit, et carnes electorum manducabit, et talos illorum torquebit (Zach. XI, 16) .

PL 3, 1215B

この貪欲な狼どもとは、狡猾な心をもって謀り合い、キリストの群れを脅かそうとする者たちにほかならないではないか。ゼカリヤのもとに記されているのを我々が読むとおりである。「見よ、私は地に一人の牧者を起こす。彼は、背き去ったものを顧みず、選ばれた者たちの肉を食らい、その踵をねじり上げるであろう」(ゼカリヤ11:16)。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.7

7

Similiter et per Ezechielem increpat hujusmodi pastores, scilicet praedones et laniones (dicam ut aestimaverat) dicens: O pastores, quare lac ebibitis, et coagulatum comeditis, et forte ad nihilum perduxistis, et infirmum non visitastis, claudicantem non curastis, et errantem non revocastis, et permisistis populum meum errare inter spinas et tribulos?

PL 3, 1215B

同じくエゼキエルを通しても、かかる牧者たち――すなわち、略奪者、屠殺者たちを(彼が判じたとおりに私も言おう)――叱責して、こう言われる。「おお、牧者たちよ、汝らはなぜ乳を飲み、凝乳を食らい、強い羊を無に帰せしめ〔底本は et forte ad nihilum perduxistis で構文が崩れている。forte を「強い羊」と取って補ったが、副詞とも取れる〕、弱った羊を顧みず、足なえた羊を癒やさず、迷い出た羊を連れ戻さず、我が民が茨と棘のあいだをさまように任せたのか」。

Tractatus adversus Novitianum Haereticum 14.8

8

Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego veniam adversus pastores, et exquiram oves meas de manibus illorum, et repellam eos ut non pascant oves meas, et non erunt eis amplius oves meae in devorationem: et exquiram eas sicut pastor gregem suum in die qua fuerit caligo et nebula: sic exquiram oves meas, et exquiram eas in omni loco quocumque dispersae sunt: et quod perierat, requiram: et quod erraverat, revocabo: et quod claudicaverat, curabo: et quod infirmum est, custodiam: et pascam oves meas cum judicio (Ezech. XXXIV, 3, 4, 10, 11, 16).

PL 3, 1215C

それゆえ、主はこう言われる。「見よ、私は牧者たちに逆らって来る。そして彼らの手から我が羊を尋ね求め、彼らを追い払って、我が羊を養わせない。そして我が羊は、もはや彼らの餌食とはならない。私は、闇と霧の日に牧者がその群れを尋ねるように、我が羊を尋ね求める。かくして私は我が羊を尋ね求め、散らされたあらゆる場所において彼らを尋ね求める。失われたものを私は探し求め、迷い出たものを連れ戻し、足なえたものを癒やし、弱ったものを守り、裁きをもって我が羊を養う」(エゼキエル34:3、4、10、11、16)。