Veterum testimonia de Sulpicio Severo 7.0.1
Severus presbyter, cognomento Sulpicius, Aquitanicae provinciae, vir genere et litteratura nobilis, et paupertatis atque humilitatis amore conspicuus, charus etiam sanctorum virorum Martini Turonensis episcopi, et Paulini Nolensis, scripsit non contemnenda opuscula: nam epistolas ad amorem Dei et contemptum mundi hortatorias scripsit sorori suae multas, quae et notae sunt.
PL 20, 86B司祭セウェルス、添え名はスルピキウス、アクィタニア属州の人。家柄と学識において高貴で、貧しさとへりくだりを愛することで際立ち、聖なる人々、トゥールの司教マルティヌスとノラのパウリヌスにも親しまれた。軽んじてはならない小著を書いた。実際、神への愛と世の軽蔑を勧める書簡を、自分の姉妹に多く書いたが、それらは知られている。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 7.0.2
Scripsit ad Paulinum praedictum duas, et ad alios alias: sed quia in aliquibus etiam familiaris necessitas inserta est, non digeruntur.
PL 20, 86C先に述べたパウリヌスには二通を、ほかの者たちにはほかのものを書いた。しかし、いくつかには身内の用向きも書き込まれているので、編まれていない。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 7.0.3
Composuit et Chronica; scripsit et ad multorum profectum Vitam beati Martini monachi et episcopi, signis et prodigiis ac virtutibus illustris viri: et collationem Postumiani et Galli se mediante et judice de conversatione monachorum Orientalium et ipsius Martini habitam in Dialogi speciem duabus in concisionibus comprehendit: in quarum priore refert suo tempore apud Alexandriam synodo episcoporum decretum, Origenem et cautius a sapientibus pro bonis legendum, et a minus capacibus pro malis repudiandum.
PL 20, 86C『年代記』をも編み、また多くの人の進歩のために、修道者にして司教であった福なるマルティヌス——しるしと不思議と力ある業で輝いた人——の『伝』を書いた。さらに、ポストゥミアヌスとガルスの対談——自分が間に入って判定者となり、東方の修道者たちとマルティヌス自身の生き方について行われたもの——を、対話の形で、二つの区分にまとめた。その前の方で彼は、自分の時代にアレクサンドリアで司教たちの教会会議が、オリゲネスは賢い者たちによって、より慎重に、善い所のために読まれるべきであり、理解の乏しい者たちによっては悪い所のゆえに退けられるべきである、と決定したことを伝えている。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 7.0.4
Hic in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret.
PL 20, 87A彼は老年にペラギウス派に欺かれ、饒舌の咎を認めて、死に至るまで沈黙を守った。語ることで負った罪を、沈黙によって完全に償うためである。