諸家4–13世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Veterum testimonia de Sulpicio Severo

Testimonium XII 第XII項

Various authors · Veterum testimonia de Sulpicio Severo · PL 20, 88A · 21 sectiones

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.1

1

Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Severus narrat in Chronica.

PL 20, 88A

この焼き尽くす献げ物が、カルワリア〔ゴルゴタ〕の山、主が十字架につけられた所で献げられたと、セウェルスは『年代記』で語っている。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.2

2

IDEM lib. II Hist. Franc., in Proaemio:

PL 20, 88A

同じ人、『フランク人の歴史』第2巻、序言:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.3

3

Sic et Eusebius, Severus Hieronymusque in Chronicis, atque Orosius, et bella regum et virtutes martyrum pariter texuerunt . . . . Venientes ergo per ante dictorum auctorum historias, ea quae in posterum acta sunt, Domino jubente, disseremus.

PL 20, 88A

同じように、エウセビオス、セウェルス、ヒエロニュムスも『年代記』で、またオロシウスも、王たちの戦いと殉教者たちの力ある業を等しく織り上げた……。それゆえ、我々は先に挙げた著作家たちの歴史をたどって来て、その後に行われたことを、主が命じるなら、論じることにしよう。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.4

4

IDEM Hist. Franc. lib. X, cap. 31:

PL 20, 88A

同じ人、『フランク人の歴史』第10巻、第31章:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.5

5

De cujus ( S. Martini ) vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus.

PL 20, 88A

その人(聖マルティヌス)の生涯について、スルピキウス・セウェルスが三巻を書き記したのを、我々は読んでいる。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.6

6

IDEM lib. I Mirac. S. Martini:

PL 20, 88B

同じ人、『聖マルティヌスの奇跡について』第1巻:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.7

7

Multi sunt qui virtutes S. Martini vel stante versu vel stylo prosaico conscripserunt, de quibus primus ille Severus Sulpicius, cui tantus fervor amoris fuit in Sanctum Dei, ut eo adhuc degente in saeculo unum librum de mirabilibus vitae ejus scriberet: exinde post transitum beati viri duos libros scripsit, quos Dialogos voluit vocitari; in quibus nonnulla de virtutibus eremitarum anachoretarumque, referente Postumiano, inseruit: sed in nullo inferiorem nostrum potuit reperire Martinum, quem apostolis sanctisque prioribus exaequavit, ita ut etiam diceret, Felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nec Gallias a Christo derelictas, quibus donavit Dominus habere Martinum.

PL 20, 88B

聖マルティヌスの力ある業を、韻律の整った詩句でも散文の筆でも書き記した者は多い。そのうち第一の者は、あのスルピキウス・セウェルスである。彼は神の聖なる人への愛の熱がたいへん大きく、その人がまだ世に生きているうちに、その生涯の驚くべきことについて一巻を書いた。その後、福なる人の逝去ののち、二巻を書き、これを『対話』と呼ばせようとした。そこには、ポストゥミアヌスの報告として、隠修士たちと隠遁者〔anachoreta〕たちの力ある業〔virtutes。「徳」とも読める〕について若干のことを挿入した。しかし彼は、我々のマルティヌスがいかなる点でも劣るとは見いださず、使徒たちとそれ以前の聖人たちに等しいとした。そうして彼は次のようにさえ言った。「宣べ伝える使徒を聞くにふさわしかったギリシアは、確かに幸いである。だが、主がマルティヌスを持つことを授けたガリアも、キリストに見捨てられたのではない」。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.8

8

IDEM in epistola praemissa quatuor libris de Miraculis S. Martini episcopi:

PL 20, 88C

同じ人、司教聖マルティヌスの奇跡についての四巻に前置きされた書簡において:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.9

9

Miracula illa quae Dominus Deus noster per beatum Martinum antistitem suum in corpore positum operari dignatus est, quotidie ad corroborandam fidem credentium confirmare dignatur.

PL 20, 88C

我々の主なる神が、体のうちに置かれていた自らの司教、福なるマルティヌスを通して行うことをよしとしたあの奇跡を、神は信じる者たちの信仰を強めるために、日々確かなものとすることをよしとしている。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.10

10

Ille nunc exornans virtutibus ejus tumulum, qui in eo operatus est cum esset in mundo; et ille praebet per eum beneficia Christianis, qui misit tunc praesulem gentibus perituris.

PL 20, 88C

今、彼の墓を、彼が世にあったとき彼のうちで働いた者が、彼の力ある業で飾っている。そして、そのとき滅びゆく諸国民に司教を遣わした者が、彼を通してキリスト教徒たちに恩恵を施している。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.11

11

Nemo ergo de ante actis virtutibus dubitet, cum praesentium signorum cernit munera dispensari, cum videt claudos erigi, caecos . . . .

PL 20, 88C

それゆえ誰も、過去に行われた力ある業について疑ってはならない。現在のしるしの賜物が分け与えられるのを見、足の不自由な者が起き上がらされ、目の見えない者が……のを見るのだから。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.12

12

Ego vero fidem ingerens libri illius qui de ejus vita ab anterioribus est scriptus, praesentes virtutes, quantum ad memoriam recolo, memoriae in posterum, Domino jubente, mandabo . . . .

PL 20, 88C

私は、以前の人々によってその生涯について書かれたあの書の信頼性を示しつつ、現在の力ある業を、記憶に思い起こせるかぎり、主が命じるなら、後世の記憶に委ねよう……。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.13

13

Utinam Severus, aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista ( Miracula S. Martini ) describerent!

PL 20, 89A

ああ、セウェルスかパウリヌスが生きていてくれたなら。あるいは少なくともフォルトゥナトゥスがここにいて、これら(聖マルティヌスの奇跡)を書き記してくれたなら。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.14

14

IDEM lib. I de Mirac. S. Martini cap. 4, in fine:

PL 20, 89A

同じ人、『聖マルティヌスの奇跡について』第1巻、第4章、末尾:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.15

15

Sed et si ad Severi recurramus historiam, ipsa hora cum sibi scripsit in libro Vitae suae fuisse revelatum.

PL 20, 89A

しかしまた、セウェルスの歴史に立ち返るなら、まさにその時刻に、彼〔マルティヌス〕自身にそのことが啓示されていたと、彼〔セウェルス〕はその人の『伝』の書において書いている〔ipsa hora cum sibi scripsit … fuisse revelatum は本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注は、in libro に代えて cum libro と読む本があり、そのほうがよいとする。in libro と読むなら、セウェルスのアウレリウス宛の書簡を指すという〕。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.16

16

IDEM lib. II de Mirac. S. Mart. cap. 32:

PL 20, 89A

同じ人、『聖マルティヌスの奇跡について』第2巻、第32章:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.17

17

Cum talia miracula, quae scripsimus, quotidie cernamus, quid illi miseri sunt dicturi, qui Severum in Vita sancti antistitis mentitum esse pronuntiant?

PL 20, 89A

我々が書き記したような奇跡を日々見ているのに、聖なる司教の『伝』においてセウェルスが偽ったと言い立てるあの哀れな者たちは、何と言うつもりなのか。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.18

18

Nam audivi quemdam nequam, ut credo, spiritu repletum, proloquentem non potuisse fieri, ut oleum sub Martini benedictione crevisset: sed nec hoc, quod elapsa ampulla, super stratum marmoris corruens, perstitisset illaesa.

PL 20, 89A

実際、私は、私が思うに邪悪な霊に満たされた〔nequam は spiritu にかかると取った。「邪悪な者」とも読める〕ある者が、こう語っているのを聞いた。マルティヌスの祝福のもとで油が増えたということはありえなかった、と。また、瓶が滑り落ち、大理石の床に落ちたのに無傷のままであったということも、ありえなかった、と。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.19

19

IDEM ibidem, cap. 49:

PL 20, 89B

同じ人、同じ箇所、第49章:

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.20

20

Venerat dies festus solemnitatis beati, in qua caterva populorum multa concurrerat . . . .

PL 20, 89B

福なる人の祭日の祝いの日が来ていた。その日には、民の大群が多く集まっていた……。

Veterum testimonia de Sulpicio Severo 12.0.21

21

Denique Sacerdotibus qui advenerant, ad agenda solemnia procedentibus, cum lector, cui legendi erat officium, advenisset, et arrepto libro Vitam sancti coepisset legere Confessoris, etc..

PL 20, 89B

実に、来ていた司教たちが祭儀を行うために進み出たとき、朗読する務めを負う朗読者が来て、書を取って聖なる告白者の『伝』を読み始めると、云々。