Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.1
Sulpicius Severus, primum beati Martini discipulus, post Bituricensis archiepiscopus, juxta Gennadium in libro quem de viris scripsit illustribus, immo sicut ex gestis ejus patet, quae in Majori-Monasterio positus legi, ex Aquitaniae partibus oriundus fuit, et tam disciplinis liberalium artium quam generis nobilitate clarus enituit.
PL 20, 92Dスルピキウス・セウェルスは、最初は福なるマルティヌスの弟子であり、のちにブールジュの大司教となった。ゲンナディウスが『著名者列伝』に書いたところによれば、いや、マルムティエ〔底本は Majori-Monasterio。マイウス・モナステリウム〕に身を置いていたとき私が読んだ彼の事績から明らかなように、アクィタニア地方の出であり、自由学芸の教養においても家柄の高貴さにおいても、輝かしく際立っていた。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.2
Itaque gemina simul et prosapiae et sapientiae ac scientiae praepollens gloria, quodque inter hujusmodi homines caput est, mediocritatis virtute conspicuus, cum ad viriles mediae aetatis excrevisset annos, ut vir prudens, mundum in maligno positum esse perpendens, et secundum carnem vivere vel sapere mortem et stultitiam deputans, relicta domo et cognatione, rebusque propriis in usum pauperum expensis, ad beatum Martinum se contulit; a quo officiose et grate susceptus, ejus se discipulatui incunctanter subdidit, et cum eo in praedicto Majori-Monasterio, donec carne exueretur, vir sanctus familiarissime conversatus est.
PL 20, 92Dこうして、家柄と知恵と学識という双生の栄光にまさり、こうした人々のうちで最も肝要なことだが、控えめの徳で際立って、壮年の、中年の歳に達したとき、思慮ある人として、世界が悪しき者のうちに置かれていると考え、肉に従って生き、また思うことを、死であり愚かさであると見なして、家と親族を捨て、自分の財を貧しい者たちのために費やして、福なるマルティヌスのもとへ赴いた。彼から丁重に喜んで迎えられ、ためらうことなくその弟子となり、先に述べたマルムティエで、彼(マルティヌス)が肉を脱ぐまで、聖なる人はこのうえなく親しく彼とともに暮らした。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.3
Recepto denique inter coeli secreta beatissimo Martino, Sulpicius iste Severus, qui ejus discipulatui totus semper inhaeserat, cellam Patris per quinquennium, haereditate videlicet, praeclare pius haeres et habitator obtinuit.
PL 20, 93A実に、いとも福なるマルティヌスが天の秘められた所に迎え入れられたのち、そのもとにつねに全身でつき従っていたこのスルピキウス・セウェルスは、父の庵を五年間、すなわち相続の形で、立派に敬虔な相続人かつ住人として保った。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.4
Quem, scilicet Sulpicium, quamvis admodum renitentem, Bituricensis clerus inde extrahens, sanctitate et scientia viri, pariterque amore ductus beati Martini magistri ejus, archiepiscopum sibi sublimavit.
PL 20, 93Aこのスルピキウスを、彼がひどく抵抗したにもかかわらず、ブールジュの聖職者団がそこから連れ出し、その人の聖性と学識に、また同じく彼の師である福なるマルティヌスへの愛に動かされて、自分たちの大司教に上げた。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.5
Quod a Pelagianis seductus in aliquo a regula orthodoxae fidei exorbitaverit, nusquam omnino nisi in solo legi Gennadio, qui nescio utrum hoc alicubi et ipse legerit, an ex sola fama, quae facta et infecta loquitur, didicerit, illud tamen fideliter credo, hunc ejus errorem apud pium judicem Christum, qui poenitentibus clementer ignoscit, ipsius merita non minorasse, sicut in Ecclesia videmus gloriam sanctitatis ejus non obscurasse; cum auctor idem qui refert deceptum, testetur et correctum, dicens, illum poenitentiam sibi ipsi imposuisse, ut scilicet silentium usque ad mortem teneret, quatenus tacendo penitus emendaret quod incaute loquendo deliquisset.
PL 20, 93B彼がペラギウス派に惑わされて、正統な信仰の規範から何かにおいて逸脱したということは、ゲンナディウスただ一人のうちにしか、どこにも読んだことがない。そのゲンナディウス自身が、これをどこかで読んだのか、それとも、あったことをもなかったことをも語る風評だけから知ったのか、私は知らない。それでも私は、彼のこの誤りは、悔い改める者を寛大に赦す、敬虔な裁き主キリストのもとで、彼の功績を減じなかったと、確かに信じる。ちょうど、教会において、彼の聖性の栄光を曇らせなかったのを我々が見ているとおりである。実に、彼が惑わされたと伝える同じ著者が、彼が正されたとも証言しており、彼は自分自身に悔い改めを課し、すなわち死に至るまで沈黙を守り、それによって、不用意に語って犯した罪を、黙することで完全に改めようとしたのだ、と言っているのである。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.6
Et hoc eo magis sit mirum necesse est, quod cum esset clarus genere, sublimis dignitate, episcopus officio, ac per hoc pluribus se debens, publicum desereret, secretum peteret, atque carcerali latebra se praedamnans, simulque vigiliis, fame et frigoribus carnem macerans, in spiritu humilitatis et animo contrito Deo satisfaceret.
PL 20, 93Cそして、これはいっそう驚くべきことだと言わねばならない。なぜなら、彼は家柄に輝き、位において高く、務めとしては司教であり、それゆえ多くの人々に対して負う者であったのに、公の場を去って隠れ場を求め、牢獄のような隠れ処で自らを前もって断罪し、徹夜と飢えと寒さで肉を苛みつつ、謙遜の霊と砕かれた心をもって神に償ったからである。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.7
Proinde quis, nisi de Christi pietate diffidens, non dico de ejus salute, sed de maxima ejus sanctitate dubitare jam audeat? Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
PL 20, 93Cしたがって、キリストの慈しみを疑う者でなければ、誰が、彼の救いについてとは言わず、その最大の聖性についてさえ、なお疑おうとするだろうか。「この言葉は確かであり、あらゆる受け入れに値する」。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.8
Et quidni illa taciturnitate solitaria ad diligendum Deum intra se concalesceret cor ejus? quidni in meditatione ejus exardesceret ignis compunctionis (quidni, dum non nisi ad hoc vacat, revocaretur dolor offensionis suae)?
PL 20, 93Cそして、あの孤独の沈黙のうちに、神を愛することへ向けて、彼の心が内で熱くならないことがあろうか。彼の黙想のうちに、悔恨の火が燃え上がらないことがあろうか(ただそのことにのみ暇があるとき、自分が犯した過ちの痛みが呼び戻されないことがあろうか)。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.9
Quo scilicet igne in camino divinae probationis examinatus, et fonte lacrymarum, quibus per singulas noctes, id est recordationes ejusdem offensionis, stratum conscientiae rigabat, cum hyssopo purgatoria humiliationis aspersus, profecto mundatus est a delicto maximo, et super nivem dealbatus.
PL 20, 93Dすなわち、彼は神の試しの炉の中でこの火によって吟味され、また、夜ごとに——つまり同じ過ちを思い起こすたびに——良心の寝床を潤した涙の泉によって、謙遜の清めのヒソプを振りかけられて、まことに最大の罪から清められ、雪よりも白くされた。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.10
Itaque quodammodo transiens per ignem et aquam, optimo tempore eductus est in refrigerium.
PL 20, 93Dこうして彼は、いわば火と水を通り抜け、最良の時に、安らぎの場へと導き出された。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.11
Proinde lignum istud fructiferum, etsi aliquando subripiente vento fallaciae ad Aquilonem transiit, non ibi cecidit nec ibi remansit; sed rursus flante Deo regyratum ad Austrum, ibi in fine cecidit, ibique sine fine permanebit.
PL 20, 93Dさて、この実を結ぶ木は、ときに欺きの風が忍び寄って北へ移ったとしても、そこで倒れも、そこにとどまりもしなかった。神が吹いてふたたび南へ向けられ、そこで最後に倒れ、そこに終わりなくとどまるであろう。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.12
Si autem assertioni mei solius super his non creditur, credatur toti sanctae Majoris-Monasterii multitudini, quae sacrae depositionis ejus solemnia festivo quotannis concelebrat officio: cujus celebritati ipse quoque apud eos degens et semel et iterum interfui, et hanc cum caeteris fratribus cum nonnulla devotione IV kalend.
PL 20, 93Dこれらについての私ひとりの主張が信じられないとしても、聖なるマルムティエの全会衆には信が置かれるべきである。彼らは、その聖なる埋葬〔祝日〕の祭儀を、毎年、祝いの務めをもって祝う。私自身もまた、彼らのもとで暮らしていたとき、その祝いに一度ならず出席し、これを他の兄弟たちとともに、いくらかの献身をもって、カレンダエの四日前(IV kalend.)〔この節は日付の途中で終わり、次節の「二月の」に続く〕
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.13
Februarii, ut agitur, percolui. Habeatur ergo, ut dignum est pro auctoritate, tantae fides ecclesiae, et contrahat et oppilet os suum iniquitas, quae confessionem et pulchritudinem, quam dedit Dominus sancto suo et excelso in verbo gloriae, procaciter illi nititur abrogare.
PL 20, 94A二月の〔前節の「カレンダエの四日前」とあわせて、1月29日〕、通例どおりに、敬って守った。ゆえに、権威にふさわしく、これほどの教会の信は重んじられるべきであり、不法は、主が聖なる、いと高き者に栄光の言葉によって与えた告白と美しさを、厚かましくも彼から取り去ろうと努めるが、その口をすぼめ、ふさぐがよい。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.14
Gratias tibi ago, doctrix viarum Dei omnipotens sapientia, quae in eo vicisti malitiam, delapsumque in foveam et in vinculis peccati positum non dereliquisti; sed in fraude circumvenientium illi assistens, a peccatoribus gratiae tuae adversariis liberasti eum, tantaque sublimasti gloria, ut inter filios ejusdem gratiae computetur, et inter sanctos sors illius sit.
PL 20, 94A汝に感謝する、神の道の教え手、全能の知恵よ、汝は彼において悪意に勝ち、穴に落ち、罪の鎖につながれた彼を見捨てなかった。むしろ、彼を取り巻く者たちの欺きの中で彼のそばに立ち、汝の恩寵の敵である罪人たちから彼を解き放ち、これほどの栄光へと高め、同じ恩寵の子らのうちに数えられ、聖なる者たちのうちに彼の分け前があるようにした。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.15
Caeterum ne quis de ignorantia fallatur, et me quoque deceptum sanctitatem alterius alteri arrogasse causetur; noverit hunc alium, et alium illum esse Sulpicium, cujus festivitas XVI kalend. praescripti mensis Februarii in nonnullis ecclesiis celebratur: ambos tamen unius ejusdemque civitatis Bituricensis fuisse archiepiscopos; et hunc quidem ob distinctionem alterius Sulpicium Severum, illum vero Sulpicium Pium appellari.
PL 20, 94Bところで、誰も無知のために惑わされることのないように、また、私もまた欺かれて、一方の聖性を他方に帰したのだと言い立てられることのないように、知るがよい、この人は別の人であり、あの人はまた別のスルピキウスであって、その祝日は前述の二月のカレンダエの十六日前〔1月17日〕に、いくつかの教会で祝われている。だが二人とも、同じ一つのブールジュの町の大司教であった。ただし、この人は、他方との区別のためにスルピキウス・セウェルス、あの人はスルピキウス・ピウスと呼ばれる。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.16
Inveniet autem et diligens annorum supputator hunc illo multum superiorem tempore, cum iste beati Martini, qui tertius Turonicae praesedit ecclesiae, ille diebus S. Gregorii, qui nonus decimus eamdem rexit ecclesiam, exstiterit.
PL 20, 94Bまた、年数を注意深く数える者は、この人があの人よりもはるかに前の時代の人であることを見いだすであろう。この人は、トゥールの教会に第三代として座した福なるマルティヌスの〔時代の人〕であり、あの人は、同じ教会を第十九代として治めた聖グレゴリウスの時代の人であった。
Veterum testimonia de Sulpicio Severo 28.0.17
Sulpicius igitur noster iste insignis et elegans, studiorum et operum beatissimi Martini conscriptor, non reprehensionis elogio, sed summo laudis dignus praeconio censeatur, qui splendidissimam gemmam aureo luculenti sermonis circumdans eloquio, tam praeclarum tamque politum in medio Ecclesiae speculare portabat, ut omnes boni aemulatores, qui sui sollicite curam gerentes in veritate salvari cupiunt, in illo quid vitandum, quid appetendum, et unde placendum sit Deo, limpidissime perspiciant.
PL 20, 94Cしたがって、我々のこのスルピキウス、卓越して優雅な、いとも福なるマルティヌスの営みと業績を書き記した者は、非難の評言によってではなく、最高の称賛の宣言に値する者と見なされるべきである。彼は、このうえなく輝かしい宝玉を、輝かしい言葉の金の雄弁で囲み、これほど見事に磨かれたものを教会の真ん中に鏡として掲げていたので、自分の救いを気にかけ、真理において救われることを願う、善を熱心に求める者たちは皆、その中に、何を避け、何を求め、何によって神に喜ばれるのかを、このうえなく澄んで見てとることができる。