De vocatione gentium libri duo 2.9.1
Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem. Gratia quidem Dei in omnibus justificationibus principaliter praeeminet, suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo.
PL 17, 1124A恩寵が、意志を、自らの賜物の仕え女、受け手として、どのように備えるかについて。――神の恩寵は、あらゆる義とされることにおいて、第一のものとして抜きん出ている。勧めによって説き勧め、実例によって諭し、危険によって恐れさせ、奇跡によって奮い立たせ、理解を与え、思慮を吹き込み、心そのものを照らして、信仰の情を染み込ませることによってである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.2
Sed etiam voluntas hominis subjungitur ei atque conjungitur, quae ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut divino in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium: de sua habens mutabilitate si deficit, de gratiae opitulatione si proficit.
PL 17, 1124Aしかし、人の意志もまた、それに結び合わされ、つなぎ合わされる。意志は、これのために前述の助けによって奮い立たされたのであって、自らの内で神の業に協力し、上からの種によって熱意として宿したものを、功績に向けて働かせ始める。意志が衰えるなら、それは自らの可変性による。進むなら、それは恩寵の助けによる。
De vocatione gentium libri duo 2.9.3
Quae opitulatio per innumeros modos sive occultos, sive manifestos omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiae: quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae, et voluntatis humanae.
PL 17, 1124Bこの助けは、数知れぬ仕方で、隠れた仕方でも明らかな仕方でも、すべての人に差し向けられる。多くの者がそれを拒むのは、その者たち自身の邪悪によるが、多くの者がそれを受け入れるのは、神の恩寵によるとともに、人の意志による。
De vocatione gentium libri duo 2.9.4
Sive igitur initia, sive profectus fidelium, sive usque in finem perseverantium cogitemus genus, nulla species cujusquam virtutis occurrit, quae vel sine dono divinae gratiae, vel sine consensu nostrae voluntatis habeatur.
PL 17, 1124Bそれゆえ、信者たちの始まりを考えるにせよ、進歩を考えるにせよ、終わりまで堅く留まる者たちの類いを考えるにせよ、神の恩寵の賜物なしに、あるいは我々の意志の同意なしに保たれるような徳は、いかなる種類のものも見いだされない。
De vocatione gentium libri duo 2.9.5
Ipsa enim gratia hoc omni genere medendi atque auxiliandi agit, ut in eo quem vocat, primam sibi receptricem et famulam donorum suorum praeparet voluntatem.
PL 17, 1124B実に、恩寵そのものが、この癒しと助けのあらゆる仕方によって働くのは、自らが召す者において、まず意志を、自らの賜物の受け手、仕え女として備えるためである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.6
Nam virtus nolentium nulla est, nec potest asseri vel fidem, vel spem, vel charitatem eis inesse, quorum ab his bonis consensus alienus est.
PL 17, 1124Bというのも、望まない者に徳はなく、これらの善から同意が遠く離れている者たちに、信仰も希望も愛もあると主張することはできないからである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.7
Hunc autem consensum non solum cohortatio praedicantium, et incitamenta doctrinae, sed et metus gignit; propter quod scriptum est: Principium sapientiae timor Domini (Prov. VI) .
PL 17, 1124Cこの同意を生むのは、宣べ伝える者たちの勧めや教えの刺激だけでなく、恐れでもある。それゆえ、こう書かれている。「知恵の初めは主への恐れである」(箴言6章)〔引かれた句は箴言9:10〕。
De vocatione gentium libri duo 2.9.8
Qui quantislibet terroribus inferatur, non aliud agit, quam ut quem fecerit timentem, faciat et volentem: nec solum volentem, sed etiam sapientem. Unde et illud scriptum est: Beatus cui donatum est habere timorem Dei (Eccli. XXV) .
PL 17, 1124Cこの恐れがどれほどの恐怖によって注ぎ込まれようとも、それがなすのは、恐れる者にしたその者を、望む者にもすることにほかならず、望む者だけでなく、知恵ある者にもすることである。それゆえ、また次のように書かれている。「神への恐れを持つことを授けられた者は、幸いである」(集会の書25章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.9
Quid enim tam beatificum quam hic timor, qui genitor eruditorque sapientiae est? In cujus utique devotione devota est et voluntas, quae auctore gratiae eodem proficit timore, quo coepit.
PL 17, 1124C実に、知恵の生み手であり教え手であるこの恐れほど、人を幸いにするものがあろうか。その恐れへの献身の中で、意志もまた献身している。意志は、恩寵をその作り手として、始まったのと同じ恐れによって進むのである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.10
Cum ergo hic timor etiam per quamdam vim magni terroris immittitur, non ibi ratio exstinguitur, nec intellectus aufertur, sed illa potius quae mentem premebat caligo discutitur, ut voluntas depravata prius atque captiva, recta efficiatur et libera.
PL 17, 1124Cしたがって、この恐れが、大きな恐怖のある種の力によってさえ注ぎ込まれるとき、そこで理性が消されることも、理解が奪われることもなく、むしろ精神を圧していた暗闇が払われ、先に曲げられ捕らわれていた意志が、正しく自由なものとされる。
De vocatione gentium libri duo 2.9.11
Unde sicut animus nihil virtutis capit nisi radium veri acceperit luminis, ita gratia nihil ei quem vocat, confert, nisi oculos in eo aperuerit voluntatis.
PL 17, 1124Dそれゆえ、心が真の光の光線を受けなければ徳を何も得ないように、恩寵は、自らが召す者に、その者の内に意志の眼を開かなければ、何も授けない。
De vocatione gentium libri duo 2.9.12
Quae in plerisque (sicut superius disputatum est) ab ipso initio sui ardentissima citis et magnis ditatur augmentis: in plerisque autem tarde cunctanterque proficiens, vix ad ea incrementa provehitur, quae idoneam ad perseverandum habeant firmitatem.
PL 17, 1124Dその意志は、多くの者においては(先に論じたとおり)、その始まりそのものから非常に燃え立ち、速く大きな増大によって豊かにされる。しかし多くの者においては、ゆっくりとためらいながら進み、堅く留まるのにふさわしい強固さをもつ成長に、ようやく到達する。
De vocatione gentium libri duo 2.9.13
Dicit quidem Dominus: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI) .
PL 17, 1124D主は確かに言う。「私を遣わした父が引き寄せるのでなければ、誰も私のもとに来ない」(ヨハネ6章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.14
Sed hoc ideo dictum est, ut illam fidem, sine qua nemo ad Christum venit, ex Patris haberi munere noverimus, secundum illud quod Apostolo dicitur: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI) .
PL 17, 1124Dしかし、これが言われたのは、それなしには誰もキリストのもとに来ない信仰が、父の賜物によって得られることを、我々が知るためである。使徒に言われたことに従ってである。「幸いである、シモン・バルヨナ。肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示した」(マタイ16章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.15
Qui in cordibus trahendorum hoc egit, ut crederent: hoc effecit, ut vellent. Non enim esset unde traherentur, si sequaces fide et voluntate non essent: quoniam qui non credunt, nec trahuntur omnino, nec veniunt; neque accedunt qui dissentiunt, sed recedunt.
PL 17, 1125A父は、引き寄せられる者たちの心の内で、信じるようにはたらき、望むようにした。実際、もし彼らが信仰と意志において従う者でなかったなら、引き寄せられる理由もなかったであろう。信じない者は全く引き寄せられず、来ることもないからである。同意しない者は近づかず、離れていく。
De vocatione gentium libri duo 2.9.16
Qui ergo veniunt, amore ducuntur; dilecti enim sunt, et dilexerunt: quaesiti sunt, et quaesierunt; et quod eos voluit Deus velle, voluerunt: qui ad obediendum sibi ipsum velle sic donat, ut etiam a perseveraturis illam mutabilitatem quae potest nolle, non auferat.
PL 17, 1125Aそれゆえ、来る者は愛に導かれて来る。彼らは愛された者であり、愛した。探し求められた者であり、探し求めた。神が彼らに望ませようとしたことを、彼らは望んだ。神は、自らに従うために望むこと自体をそのように授けるが、堅く留まる者たちからさえ、望まないこともありうるあの可変性を取り去らない。
De vocatione gentium libri duo 2.9.17
Alioquin nemo umquam fidelium recessisset a fide. Neminem concupiscentia vinceret, neminem tristitia elideret, neminem iracundia debellaret, nullius charitas refrigesceret, nullius patientia frangeretur, et collatam sibi gratiam nemo negligeret.
PL 17, 1125Aそうでなければ、信者の誰も信仰から離れることはなかったであろう。欲望が誰をも打ち負かさず、悲しみが誰をも打ち砕かず、怒りが誰をも征服せず、誰の愛も冷めず、誰の忍耐も砕けず、与えられた恩寵を誰も軽んじなかったであろう。
De vocatione gentium libri duo 2.9.18
Sed quia haec possunt fieri, et in consensum talium tentationum facilis nimium proclivisque descensio est, numquam debet in auribus fidelium vox illa Domini non sonare, qua apostolis dicitur: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI) .
PL 17, 1125Bしかし、これらは起こりうるのであり、そうした誘惑への同意へと落ちるのは、あまりにたやすく傾きやすいのであるから、使徒たちに言われる主のあの言葉、「目を覚ましていよ、また祈れ。汝らが誘惑に陥らないために」(マタイ26章)が、信者たちの耳に響かないことがあってはならない。
De vocatione gentium libri duo 2.9.19
Ubi si de vigilando tantum, non etiam de orando discipulos admoneret, solas liberi arbitrii vires videretur hortatus. Sed cum addidit: Et orate, satis docuit superni futurum muneris, ut eos etiam vigilantes tentationis procella non vinceret.
PL 17, 1125Bそこで、もし主が弟子たちに目を覚ますことだけを戒めて、祈ることを戒めなかったなら、自由意志の力だけを勧めたように見えたであろう。しかし「また祈れ」と付け加えたとき、目を覚ましている者たちさえ誘惑の嵐に打ち負かされないのは、上からの賜物によることになる、と十分に教えたのである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.20
Tale est et illud quod ait: Simon, Simon, ecce Satanas expostulavit ut vos cribraret velut triticum; ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua; et tu tandem conversus, confirma fratres tuos, et roga, ne intretis in tentationem (Luc. XXII) .
PL 17, 1125B次のように言ったこともこれと同じである。「シモン、シモン、見よ、サタンが汝らを小麦のようにふるいにかけることを求めた。しかし私は、汝のために、汝の信仰が衰えないよう祈った。汝はついに立ち帰って、汝の兄弟たちを強めよ。そして祈れ、汝らが誘惑に陥らないように」(ルカ22章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.21
Si ergo defectura erat fides tanti apostoli nisi pro eo Christus oraret, inerat ei proculdubio mutabilitas, quae posset in tentatione nutare, et non ita jam perseverantiae fuerat virtute solidatus, ut nullis periculis esset obnoxius.
PL 17, 1125Cそれゆえ、もしそれほどの使徒の信仰が、キリストが彼のために祈らなければ衰えるはずであったなら、疑いなく彼の内には、誘惑のなかで揺らぎうる可変性があったのであり、いかなる危険にも服さないほど、堅忍の徳によってすでに固められてはいなかった。
De vocatione gentium libri duo 2.9.22
Si quidem tam gravis eum perturbatio etiam post ista concusserit, ut in Caiphae domo unius ancillae interrogatione pavefactus, usque ad trinam negationem Christi, cui moriturum se spoponderat, constantia deficiente perductus sit (Matth. XXVI) .
PL 17, 1125C実際、これらの後でさえ、これほど重い動揺が彼を揺さぶったのであり、カヤファの家で一人の女奴隷の問いに怯え、自分が死ぬと請け合ったキリストを三度否むに至るまで、気丈さが失われて導かれたのである(マタイ26章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.23
Qui ergo tunc conturbatum cor apostoli, non humanis, sed divinis convenit oculis, et ad largos poenitudinis fletus potenti incitavit aspectu, potuit hanc firmitatem animi praecipuo conferre discipulo, ut sicut ipsum Dominum nihil ab explendae passionis proposito deterrebat, ita nec beatum Petrum ulla tunc formido superaret.
PL 17, 1125Cそれゆえ、あのとき使徒の乱れた心を、人の眼ではなく神の眼で見据え、力ある眼差しで悔い改めの豊かな涙へと駆り立てた者は、この心の堅固さを、特に選ばれた弟子に授けることもできたはずである。すなわち、主自身を、受難を果たす決意から何ものも脅かして退けなかったように、福なるペトロをも、そのとき何の恐れも打ち負かさないようにである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.24
Sed haec stabilitas illius tantummodo propria fuit, qui solus vere potenterque dicebat: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumere eam (Joan. X) .
PL 17, 1125Dしかし、この不動は、ただ彼にだけ固有のものであった。彼は、ただ一人、真実に、力強く言った。「私は私の魂を捨てる権能を持ち、再びそれを受ける権能も持つ」(ヨハネ10章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.25
In caeteris vero hominibus, donec caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V) , et donec spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI) , incommutabilis animi firmitudo non potest reperiri: quoniam non hujus, sed alterius vitae est vere perfecta et secura felicitas.
PL 17, 1125Dしかし他の人々においては、肉が霊に逆らって欲し、霊が肉に逆らって欲するあいだ(ガラテヤ5章)、また、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」あいだ(マタイ26章)、変わることのない心の堅固さは見いだされえない。真に完全で安全な幸福は、この生ではなく、別の生に属するからである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.26
In praesentis autem agonis incerto ubi tota vita tentatio est, et ab insidianti superbia nec ipsa est tuta victoria (Job. VII) , mutabilitatis periculo non caretur, Et licet innumeris sanctis suis donet virtutem perseverandi usque in finem divina protectio, a nullis tamen aufert quod ipsis repugnat ex ipsis, ut in omnibus studiis eorum atque conatibus semper inter se velle et nolle decertet.
PL 17, 1125D現在の闘いの不確かさの中では、生涯全体が誘惑であり、待ち伏せする高慢からは勝利そのものさえ安全でないところ(ヨブ記7章)、可変性の危険は免れない。そして、神の保護が数知れぬ自らの聖徒たちに終わりまで堅く留まる力を与えるとしても、それでも神は、彼ら自身から出て彼ら自身に逆らうもの、すなわち、彼らのあらゆる熱意と努力において、つねに自らの内で望むことと望まないこととが争うその状態を、誰からも取り去らない。
De vocatione gentium libri duo 2.9.27
Quam compugnantiam idem beatissimus Petrus etiam in ipsa palmarum omnium consummatione perpessus est.
PL 17, 1126Aこの内なる争いを、同じいと福なるペトロは、あらゆるヤシ〔殉教の勝利〕の成就そのものにおいてさえ、堪え忍んだ。
De vocatione gentium libri duo 2.9.28
Siquidem hoc ipse Dominus protestetur et dicat: Amen, amen dico tibi, quando juvenis eras, praecingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis.
PL 17, 1126Aというのも、主自身がこう証し、語っているのである。「まことに、まことに、汝に言う。汝が若かったとき、汝は自ら帯を締め、望むところを歩いた。しかし汝が年老いたときには、汝は手を伸ばし、他の者が汝に帯を締めて、汝の望まないところへ導くであろう」。
De vocatione gentium libri duo 2.9.29
Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus esset Deum (Joan. XXI) . Quis ergo ambigat, quis ignoret hanc fortissimam petram, quae ab illa principali petra communionem et virtutis sumpsit et nominis, hoc desiderium semper habuisse, ut ei moriendi pro Christo constantia donaretur?
PL 17, 1126Aしかし主がこう語ったのは、どのような死によって神を栄光に帰すかを示してであった(ヨハネ21章)。それゆえ、この最も強い岩――あの第一の岩から、力と名との交わりを受けた岩――が、キリストのために死ぬ不動の心を与えられるようにという望みを、つねに抱いていたことを、誰が疑い、誰が知らないでいようか。
De vocatione gentium libri duo 2.9.30
Verumtamen ita inevitabilis erat obluctatio trepidationis, ut vir martyrii avidissimus, adepturus quidem denuntiaretur victoriam passionis, sed non sine tentatione formidinis.
PL 17, 1126Bしかし、恐れのもがきは避けがたかったので、殉教をきわめて熱望した者は、受難の勝利を得ることを予告されたが、恐れの誘惑なしにではなかった。
De vocatione gentium libri duo 2.9.31
Merito igitur non solum incipientibus, verum etiam a provectissimis sanctis uniformiter Domino supplicatur, et dicitur: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI) .
PL 17, 1126Bそれゆえ、始める者たちからだけでなく、最も進んだ聖徒たちからさえ、一様に主に願い求められ、こう言われるのは当然である。「我々を誘惑に導くな。我々を悪から救い出せ」(マタイ6章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.32
Universis enim qui in fide et dilectione permanent, ab ipso donatur ne in tentatione superentur; ut qui gloriatur, in Domino glorietur: ipsamque gloriam iisdem quibus eam impertit, ascribit (I Cor. I) : ut quamvis auxilio Dei steterint, tamen quia in se habebant unde caderent, ipsorum sit meritum quod steterunt.
PL 17, 1126B実に、信仰と愛のうちにとどまるすべての者に、誘惑のなかで打ち負かされないことが、神自身から与えられる。それは、誇る者が主において誇るためであり、神はその栄光そのものを、それを分け与えた同じ者たちに帰する(一コリント1章)。したがって、彼らが神の助けによって立ったとしても、自らの内に倒れる理由を持っていたのだから、立ったことは彼ら自身の功績となる。
De vocatione gentium libri duo 2.9.33
Igitur sicut qui crediderunt juvantur ut in fide maneant: sic et qui nondum crediderunt, juvantur ut credant. Et quemadmodum illi in sua habent potestate ut exeant: ita et isti in sua habent potestate ne veniant.
PL 17, 1126Cしたがって、信じた者たちが信仰に留まるために助けられるのと同じく、まだ信じていない者たちも、信じるために助けられる。そして、前者が出て行くことを自分の権能の内に持つように、後者もまた、来ないことを自分の権能の内に持つ。
De vocatione gentium libri duo 2.9.34
Fitque manifestum quod diversis atque innumeris modis omnes homines vult Deus salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) . Sed qui veniunt, Dei auxilio diriguntur; qui non veniunt, sua pertinacia reluctantur.
PL 17, 1126Cこうして、神がさまざまな数知れぬ仕方で「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」ことが明らかになる(一テモテ2章)。しかし、来る者は神の助けによって導かれ、来ない者は自らの頑なさによって逆らうのである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.35
Quamvis autem multi amantes tenebras suas, splendorem non recipiant veritatis, et multi qui illuminati fuerant, tenebrescant: verbum tamen Dei manet in aeternum, et de promissionis veritate nihil excidit (Isa. XL) .
PL 17, 1126C多くの者が自分たちの闇を愛して真理の輝きを受け入れず、照らされていた多くの者が暗くなっても、神の言葉は永遠にとどまり、約束の真実からは何も落ちることがない(イザヤ40章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.36
Intrat quotidie praescita et promissa gentium plenitudo, et in Abrahae semine omnis gens, omnis tribus, omnis lingua benedicitur (Joan. VI) . Quod enim pater filio dedit, filius non amittit, neque quisquam potest de manu ejus eripere quod accepit (Joan. X) .
PL 17, 1126D前もって知られ約束された諸国民の満ちあふれが日々入り、アブラハムの子孫において、すべての国民、すべての部族、すべての言語が祝福される(ヨハネ6章)〔引かれた句は創世記22:18 に近い。ヨハネ6章は次の句に当たる〕。実に、父が子に与えたものを、子は失わず、受けたものを、その手から奪い取ることのできる者もいない(ヨハネ10章)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.37
Firmum fundamentum Dei stat (II Tim. II) , et mansuri in aeternum templi aedificatio non vacillat, praetenta super omnes veritate et misericordia Dei: a quo quod et nemini negatur, et nulli debetur, in iis quos promisit, efficitur.
PL 17, 1126D神の堅固な土台は立ち(二テモテ2章)、永遠にとどまる神殿の建築は揺るがない。神の慈しみと真実がすべての人の上に差し伸べられているのであって、この神によって、誰にも拒まれず、また誰にも負われていないもの〔恩寵〕が、神が約束した者たちにおいて成し遂げられる。
De vocatione gentium libri duo 2.9.38
Ipse enim operatur omnia in omnibus (I Cor. XII) . Sed omnia proculdubio justa et bona. Universae enim viae Domini, misericordia et veritas (Ps. XXIV) .
PL 17, 1126D実に神自身が、すべてにおいてすべてを働かせる(一コリント12章)。しかも、すべては疑いなく正しく、善い。「主の道はすべて、慈しみと真実である」からである(詩篇24)。
De vocatione gentium libri duo 2.9.39
Qui sicut praescivit ante saecula quanta totius mundi hominum multitudo, vel communibus usa donis, vel specialibus adjuta praesidiis, declinans tamen ab itinere veritatis et vitae ingressura esset latitudinem erroris et mortis: ita semper praecognitum habuit quantus piorum numerus per opem gratiae, et per servitutem obedientiae ad aeternam beatitudinem pertineret; ut nullo excidente de plenitudine promissorum, qui nec provectu erat fallendus, nec auxilio defuturus, eos glorificaret prae omnibus, quos elegit ex omnibus.
PL 17, 1126D神は、全世界の人間の群れのどれほどが、一般の賜物を用い、あるいは特別な助けに支えられながら、それでも真理と生命の道から逸れ、誤りと死の広い道に入ることになるかを、世々の前から予知していたように、恩寵の助けによって、また従順という奉仕によって、永遠の至福に属する敬虔な者たちの数がどれほどであるかを、つねにあらかじめ知っていた。それは、約束の満ちあふれから誰も落ちることなく、進歩において欺かれることも、助けにおいて欠けることもないはずの神が、すべての人から選んだ者たちを、すべての人にまさって栄光に与らせるためである。
De vocatione gentium libri duo 2.9.40
Universitati quippe hominum, quod abunde probavimus, ita multiplex atque ineffabilis bonitas Dei consuluit semper et consulit, ut neque ulli pereuntium excusatio suppetat de abnegato sibi lumine veritatis, neque cuiquam sit liberum de sua justitia gloriari, cum et illos propria nequitia demergat ad poenam, et istos Dei gratia perducat ad gloriam.
PL 17, 1127A実に、我々が十分に証明したように、神の多様で言い尽くせぬ善は、人類全体のために、つねに配慮してきたし、今も配慮している。それは、滅びる者の誰にも、真理の光を拒まれたという弁明が成り立たず、誰にも、自分の正義を誇ることが許されないためである。一方の者たちを彼ら自身の邪悪が刑罰へと沈め、他方の者たちを神の恩寵が栄光へと導くのだから。