アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber I, Caput IX 第I巻 第IX章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1098A · 74 sectiones

De vocatione gentium libri duo 1.9.1

1

Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni. Abunde, quantum arbitror, his testimoniis (quamvis et alia documenta aggregari potuerint) demonstratum est fidem qua justificatur impius, nisi ex Dei munere non haberi, eamque nullis meritis praecedentibus tribui, sed ad hoc donari, ut principium possit esse meritorum: ut cum ipsa data fuerit, non petita, ipsius jam petitionibus bona caetera conferantur.

PL 17, 1098A

神がすべての徳とすべての善の作り手であることについて。――私が思うに、これらの証言によって(ほかの証拠も加えることができたが)、不敬虔な者がそれによって義とされる信仰は、神の贈り物によらなければ得られないこと、また信仰はいかなる先行する功績にもよらずに授けられ、功績の始めとなりうるようにと与えられること、その結果、信仰が(求められたのではなく)与えられたとき、その信仰の祈り求めによって、ほかの善が授けられることが、十分に示された。

De vocatione gentium libri duo 1.9.2

2

Unde itaque quaedam de plurimis assumenda sunt testimonia, quae in diversitate donorum ostendant gratiae largitatem.

PL 17, 1098B

それゆえ、数多くの証言のうちからいくつかを取り上げねばならない。それらは、賜物が多様であることのうちに、恩寵の惜しみなさを示すであろう。

De vocatione gentium libri duo 1.9.3

3

Ex Deo utique esse, ut homo viam Dei eligat, et ut surgat a lapsu, psalmus Davidicus canit, dicens: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI) .

PL 17, 1098B

人が神の道を選ぶことも、倒れたところから立ち上がることも、神に由来することを、ダビデの詩篇はこう歌う。「人の歩みは主によって導かれ、主は彼の道を望む。彼は倒れても打ち砕かれない。主が手を差し伸べるからである」(詩篇36)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.4

4

Item idem quod duce Deo veniatur ad Deum: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII) .

PL 17, 1098B

同じく、神を導き手としてこそ神のもとに至ることを、こう歌う。「汝の光と汝の真理を送り出せ。それらが私を導き、汝の聖なる山へ、汝の幕屋へと連れて来た」(詩篇42)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.5

5

Item quod in Domino sit hominis fortitudo, et Dei voluntas praeveniat liberandum: Fortitudinem, inquit, meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus, Deus meus, voluntas ejus praeveniet me (Psal. LVIII) .

PL 17, 1098B

同じく、人の強さ〔fortitudo〕が主のうちにあること、また神の意志が、解放されるべき者に先立つことを、こう歌う。「私は私の強さを汝のために守る。神は私を支える者だからである。私の神、その意志が私に先立つ」(詩篇58)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.6

6

In Proverbiis quoque legimus de sapientia et intellectu: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. II) .

PL 17, 1098C

『箴言』にも、知恵と理解について、こう読む。「主が知恵を与え、その顔から知識と理解が出る」(箴言2章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.7

7

Item in eodem libro de dispensationibus sapientiae Dei, sine qua nullae rectae sunt actiones, ita dicitur: Meum consilium et mea tutela: mea prudentia, mea autem virtus. Permereges regnant, et tyranni per me obtinent terram (Prov. VIII) .

PL 17, 1098C

同じ書には、神の知恵の采配について、それなしにはいかなる行いも正しくないその知恵について、こうある。「計画も守りも私のもの、思慮も私のもの、力も私のもの。私によって王たちは治め〔底本は Permereges と一語に綴る。per me reges と読む〕、僭主たちは私によって地を保つ」(箴言8章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.8

8

Item alibi, quod nemo possit recte incedere nisi Domino dirigente: A Domino corriguntur gressus viri, mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov. XX) ? Item alibi: Omnis vir videtur sibi justus, dirigit autem corda Dominus (Prov. XXI) .

PL 17, 1098C

同じく別の箇所には、主が導かなければ誰も正しく歩むことができないことが、こうある。「人の歩みは主によって正される。死すべき者が、どうして自分の道を理解できようか」(箴言20章)。同じく別の箇所に。「どの人も自分には正しく見える。しかし心を導くのは主である」(箴言21章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.9

9

Et alibi: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII) . Item ibidem de cogitatione atque consilio: Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini obtinet (Prov. XIX) .

PL 17, 1098C

また別の箇所に。「意志は主によって備えられる」(箴言8章)。同じ書に、思いと計画について。「人の心には多くの思いがある。しかし堅く立つのは主の計画である」(箴言19章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.10

10

In libro vero Ecclesiastae dicitur quod et habere necessaria, et eis bene uti, donum sit Dei: Non est, inquit, bonum homini, nisi quod manducat et bibit, et ostendit animae suae bonum in labore suo (Eccle. II) . Et quidem haec vidi ego, quia a manu Dei est.

PL 17, 1098D

コヘレトの言葉には、必要なものを持つことも、それを善く用いることも、神の賜物であると言われている。「人にとって善いものは、食べて飲み、自分の労苦のうちに自分の魂に善を示すことのほかにない」(コヘレトの言葉2章)。「確かに私はこれを見た。それは神の手から出ているからである」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.11

11

Quoniam quis manducabit aut pascet absque illo? Item in eodem libro legitur quod corda et opera justorum in manu sint Dei, et tantum in studiis suis proficiant, quantum ille donaverit.

PL 17, 1098D

「神なしに誰が食べ、誰が養うだろうか」。同じ書には、正しい者たちの心と業は神の手のうちにあり、彼らは自分の営みにおいて、神が与えただけ進歩することも読まれる。

De vocatione gentium libri duo 1.9.12

12

Quantumcumque laboraverit homo ut quaerat, non inveniet: et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non poterit invenire, quia universum hoc dedi in cor meum, et cor meum universum hoc vidit, quia et justi et sapientes, et operationes eorum in manu Dei (Eccle VIII, IX).

PL 17, 1098D

「人はどれほど労して探し求めても、見いだせない。賢い者がどれほど知ろうと言っても、見いだすことはできない。私はこれをすべて心に置き、私の心はこれをすべて見たからである。正しい者も賢い者も、その業も、神の手のうちにある」(コヘレトの言葉8章、9章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.13

13

In libro autem Sapientiae de eodem gratiae opere ita dicitur: Quoniam ipse et sapientiae dux est, et sapientium emendator (Sapien. VII) ; in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.

PL 17, 1099A

『知恵の書』には、恩寵の同じ働きについて、こう言われている。「神自身が知恵の導き手であり、賢い者たちを正す者だからである」(知恵の書7章)。「その手のうちに、我々も我々の言葉も、あらゆる知恵も、業にかかわる知識の訓練もある」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.14

14

De continentia quoque quod ex Dei habeatur munere, eadem Scriptura sic loquitur: Ut scivi quia aliter non possum esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sapien. VIII) .

PL 17, 1099A

自制もまた神の賜物として得られることを、同じ聖書はこう語る。「神が与えなければ私は自制する者でありえないと知ったとき——そしてこの賜物が誰のものかを知ること、それがすなわち知恵に属することであった——」(知恵の書8章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.15

15

Cui sententiae Pauli apostoli doctrina concordat in prima ad Corinthios haec scribentis: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius sic, alius vero sic (I Cor. VII) .

PL 17, 1099A

この言葉に、使徒パウロの教えは、コリントの人々に宛てた第一の手紙でこう書くところで合致する。「私は、すべての人が私自身のようであることを望む。しかし各人は神から自分の賜物を受けている。ある人はこのように、ある人はあのように」(一コリント7章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.16

16

Dominus vero in Evangelio secundum Matthaeum haec de continentiae dono insinuasse narratur: Dicentibus namque discipulis suis: Si ita est causa viri cum uxore, non expedit nubere: dicit illis Jesus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est a Patre meo (Matth. XIX) .

PL 17, 1099A

主は、マタイによる福音書の中で、自制の賜物についてこのことを示したと語られている。弟子たちが、夫と妻のことがそのようであるなら、結婚するのは得策ではないと言ったとき、イエスは彼らに言う。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、私の父から与えられた者が受け入れる」(マタイ19章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.17

17

De timore Dei et sapientia in Ecclesiastico legitur: Corona sapientiae timor Domini: utraque autem dona sunt Dei (Eccli. I) . Item de eodem: Timor Domini super omnia se superposuit, beatus cui donatum est habere timorem Domini (Eccli. XXV) .

PL 17, 1099B

神への畏れと知恵については、集会の書にこう読む。「知恵の冠は主への畏れである。しかし二つとも神の賜物である」(集会の書1章)。同じ主題について。「主への畏れはすべてにまさる。主への畏れを持つことを授かった者は幸いである」(集会の書25章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.18

18

Esaias quoque de divitiis spiritalibus, quarum auctor est Dominus, ita loquitur: In thesauris salus nostra advenit: sapientia, et pietas, et disciplina a Domino, hi sunt thesauri justitiae (Esaiae XXXIII).

PL 17, 1099B

主を作り手とする霊的な富についても、イザヤはこう語る。「我々の救いは宝のうちに来る。知恵と敬虔と教えが主から出る。これらが正義の宝である」(イザヤ33章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.19

19

Item de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI) , cujus bonitas nullius merito praevenitur, haec dicit: Qui mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram pugillo, qui statuit montes in libra, et rupes in statera.

PL 17, 1099B

神の知恵と知識の富の深さについて(ローマ11章)、すなわちその善性がいかなる者の功績にも先んじられることのないことについて、同じ預言者はこう言う。「水を手で量り、天を掌で量り、全地をこぶしで量り、山を秤で、岩を天秤で定めた者」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.20

20

Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus fuit consiliarius, qui instruat eum, aut quem consuluit, et instruxit eum, vel quis ostendit ei judicium, aut viam prudentiae quis ostendit ei, vel quis prior dedit ei, et retribuetur illi (Esaiae XL)?

PL 17, 1099C

「誰が主の思いを知ったか。誰がその助言者となって主を教えるのか。誰に諮り、誰が主を教えたのか。誰が主に裁きを示し、誰が主に賢明の道を示したのか。あるいは誰が先に主に与えたので、主がその者に報いるのか」(イザヤ40章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.21

21

Unde et in libro Job secundum eumdem sensum leguntur Domini verba, dicentis: Quis ante dedit mihi, ut retribuam illi? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt (Job. XLI) .

PL 17, 1099C

それゆえ、同じ意味に従って、ヨブ記にも主の言葉が読まれる。主はこう言う。「誰が先に私に与えたので、私が報いなければならないのか。天の下にあるものはすべて私のものである」(ヨブ記41章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.22

22

Hieremias vero quod a Deo sit homini recta sapientia, sic profatur: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut dirigat iter suum (Jerem. X) .

PL 17, 1099C

エレミヤは、正しい知恵が人にとって神から来ることを、こう述べる。「主よ、私は知っている。人の道は人のうちにはなく、自分の歩みを正すことは人のなすことではない」(エレミヤ10章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.23

23

Item quod ad Deum conversio cordis ex Deo sit, per ipsum Dominus protestatur et dicit: Restituam illos in terram istam, et reaedificabo, et non destruam, et plantabo eos, et non evellam, et dabo illis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum, quia convertentur ad me ex toto corde suo (Jerem. XXIV) .

PL 17, 1099C

同じく、神への心の回心が神に由来することを、主は彼を通して宣言して言う。「私は彼らをこの地に戻し、建て直し、壊さず、植え、抜かない。彼らが私を知るように、私が主であることを知るように、彼らに心を与える。彼らは私の民となり、私は彼らの神となる。彼らは心を尽くして私に立ち帰るからである」(エレミヤ24章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.24

24

Item idem praedicans quod ut Deus cognoscatur ex Deo sit: Et scient, inquit, quia ego Dominus Deus illorum: et dabo illis cor cognoscendi me, et aures audiendi (Baruch. II) .

PL 17, 1099D

同じ預言者は、神が知られることもまた神に由来することを、こう説く。「彼らは知る。私が彼らの主なる神であることを。私は彼らに、私を知る心と、聞く耳とを与える」(バルク2章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.25

25

Quod autem omne verbum bonum et omne opus sanctum subministratio sit Spiritus sancti, sine quo nihil recte agatur, in prima ad Corinthios Paulus apostolus docet, dicens: Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu.

PL 17, 1099D

すべての善い言葉とすべての聖なる業は、聖なる霊の供与であり、この霊なしには何ものも正しくなされないことを、使徒パウロはコリントの人々に宛てた第一の手紙でこう教える。「それゆえ私は汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も、『イエスは呪われよ』とは言わない」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.26

26

Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.

PL 17, 1100A

「また、聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことはできない。恩寵の分け方は様々であるが、霊は同じである。務めの分け方は様々であるが、主は同じである。働きの分け方は様々であるが、すべてのものの中ですべてを働かせる神は同じである」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.27

27

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

PL 17, 1100A

「各人には、益のために霊の顕れが与えられる。ある人には霊を通して知恵の言葉が、ある人には同じ霊に従って知識の言葉が、別の人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒やしの恩寵が、ある人には預言が、ある人には霊の見分けが、ある人には種々の異言が、ある人には言葉の解釈が与えられる」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.28

28

Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII) .

PL 17, 1100A

「これらすべてを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに一人ひとりに分け与える」(一コリント12章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.29

29

Tantum vero unumquemque habere gratiae, quantum Dominus donaverit, idem Apostolus ad Ephesios ait (Ephes. IV) : Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes est, et super omnia, et in omnibus nobis.

PL 17, 1100A

各人が、主が授けただけの恩寵を持つことを、同じ使徒はエフェソの人々に宛てて語る(エフェソ4章)。「一つの体、一つの霊。汝らが汝らの召命の一つの望みにおいて召されたとおりである。一人の主、一つの信仰、一つの洗礼、すべての者の上にあり、すべてのものを超え、我々すべてのうちにある、一人の神、すべての者の父」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.30

30

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII) .

PL 17, 1100B

「しかし我々一人ひとりに、キリストの賜物の量りに従って恩寵が与えられた。それゆえ彼は言う。『高みに昇り、捕虜を捕らえて引いて行き、人々に賜物を与えた』」(詩篇67)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.31

31

Item idem in secunda ad Corinthios dicit, quod ne ad cogitandum quidem quod spiritale est, idonei simus, nisi per gratiam Dei: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nobis ex Deo est, qui et idoneos fecit nos ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu.

PL 17, 1100B

同じ人はコリントの人々に宛てた第二の手紙で、霊的なことを考えることさえ、神の恩寵によらなければ我々にはできないと言う。「我々はキリストを通して神に対し、このような確信を持っている。何かを我々自身から出たもののように考える力が我々にあるのではなく、我々の十分な力は神から出ている。神は我々を、新約の奉仕者として、文字によるのではなく霊によるものとして、ふさわしい者とした」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.32

32

Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) . Et iterum in eadem Epistola, docens bonorum operum effectum et sufficientiam a Dei gratia ministrari: Potens est autem, inquit (II Cor. IX) , Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus per omnia sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. III) .

PL 17, 1100C

「文字は殺し、霊は生かすからである」(二コリント3章)。また同じ手紙で、善い業の成果とそれに足る力が神の恩寵によって供されると教えて、彼は言う(二コリント9章)。「神は、あらゆる恩寵を汝らのうちに満ちあふれさせることができる。それは、汝らがあらゆることにおいてあらゆる点で十分な力を持ち、あらゆる善い業にあふれるためである。書かれているとおりである。『彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠に続く』(詩篇3)〔引かれた句は詩篇111:9〕」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.33

33

Qui autem ministrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem.

PL 17, 1100C

「種を蒔く者に種を供する者は、食べるパンをも供し、汝らの正義の実りの収穫を増し加える。それは、汝らがすべてにおいて豊かにされて、あらゆる純真さにあふれるためである」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.34

34

Ad Ephesios vero scribens Apostolus docet quod omnia bona quibus placetur Deo, dona sint Dei, et quod ab ipso peti oporteat, ut ea non habentibus tribuat: Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per spiritum ejus in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et firmati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum, supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

PL 17, 1100C

エフェソの人々に宛てて書く使徒は、神に喜ばれるすべての善は神の賜物であり、それを持たない者たちに神が与えるよう、神にこそ求めるべきであると教える。「この理由のゆえに、私は我々の主イエス・キリストの父の前にひざまずく。天と地にあるすべての父性は、この父から名づけられる。父が、その栄光の富に従って、汝らが、その霊によって内なる人において力で強められ、キリストが信仰によって汝らの心に住み、汝らが愛に根ざして堅くされ、すべての聖なる者たちと共に、幅と長さ、高さと深さがいかなるものか、知識を超えるキリストの愛を悟ることができ、神のあらゆる充満へと満たされるよう、与えるように」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.35

35

Ei autem qui potens est omnia facere superabundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis: ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnia saecula saeculorum, amen (Ephes. III) .

PL 17, 1100D

「我々が求め、また理解するよりもはるかに豊かに、すべてのことをなす力を持つ者に、我々のうちに働く力に従って、教会において、またキリスト・イエスにおいて、世々限りなく、栄光があるように。アーメン」(エフェソ3章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.36

36

Omnis autem boni Deum esse auctorem, cujus dona nec incerta sint nec mutabilia, sed ex aeterna voluntate venientia, Jacobus apostolus ita loquitur: Nolite errare, fratres mei dilecti.

PL 17, 1101A

神がすべての善の作り手であり、その賜物は不確かでも変わりやすくもなく、永遠の意志から来るものであることを、使徒ヤコブはこう語る。「誤ってはならない、私の愛する兄弟たちよ」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.37

37

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I) . Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.

PL 17, 1101A

「すべての最善の授かり物、すべての完全な賜物は、上から、光の父から下る。父のもとには変化も、移り変わりの陰もない」(ヤコブ1章)。「父は自らの意志によって、真理の言葉をもって我々を生んだ。我々が父の被造物の初穂となるためである」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.38

38

Cui et Zacharias propheta concinit, dicens: Salvabit Dominus in die illo sicut oves populum suum, quoniam lapides sancti volvuntur super terram ipsius: quia si quid bonum, ipsius est: et si quid optimum, ab ipso est (Zachar. IX) .

PL 17, 1101A

この言葉に、預言者ゼカリヤもまた唱和して、こう言う。「その日、主は羊のように自分の民を救う。聖なる石が主の地の上に転がるからである。何か善があるなら主のものであり、何か最善のものがあるなら主から出る」(ゼカリヤ9章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.39

39

In Evangelio vero secundum Matthaeum, quod scientiae et intellectus dona sint Dei, quae quibus voluerit largiatur, ita dicitur: Tunc accedentes discipuli ejus dixerunt: Quare in parabolis loqueris ad eos?

PL 17, 1101B

マタイによる福音書では、知識と理解の賜物が神のものであり、神が望む者に与えることが、こう語られている。「そのとき弟子たちが近づいて言った。『なぜ汝は譬えで彼らに語るのか』」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.40

40

At ipse respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII) .

PL 17, 1101B

「しかしイエスは答えて彼らに言った。『汝らには天の国の奥義を知ることが与えられている。しかしあの者たちには与えられていない』」(マタイ13章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.41

41

Joannes quoque Evangelista pronuntiat neminem aliquid boni habere, nisi quod desursum acceperit, dicens: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III) .

PL 17, 1101B

福音書記者ヨハネもまた、天から受けたもののほかに善いものを持つ者は誰もいないと宣言して、こう言う。「人は、天から与えられなければ、何ものも受けることはできない」(ヨハネ3章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.42

42

In ejusdem vero Evangelio doctrina est ipsius veritatis, quod nemo veniat ad Filium, nisi attractus a Patre: quia venturum Deus et intelligentem et obedientem facit.

PL 17, 1101B

同じ福音書には、真理そのものの教えがある。父に引き寄せられなければ誰も子のもとに来ないこと、神は、来ようとする者を、理解する者とし、従う者とすることである。

De vocatione gentium libri duo 1.9.43

43

Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes dociles Dei (Isaiae LIV). Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me (Joan. VI) .

PL 17, 1101B

彼は言う。「私を遣わした父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ることはできない。私はその者を終わりの日によみがえらせる。預言者たちのうちに書かれているからである。『彼らは皆、神に教えられる者となる』(イザヤ54章)。父から聞いて学んだ者は皆、私のもとに来る」(ヨハネ6章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.44

44

Et infra: Propter hoc dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI) .

PL 17, 1101C

また下の方でこう言う。「それゆえ私は汝らに言った。父から与えられなければ、誰も私のもとに来ることはできないと」(ヨハネ6章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.45

45

In fide autem et in operibus bonis proficere ac perseverare usque in finem, muneris atque auxilii esse divini, sanctarum Scripturarum confirmat auctoritas.

PL 17, 1101C

信仰と善い業において進み、終わりまで堅く留まることが、神の贈り物と助けによることを、聖書の権威は確かにする。

De vocatione gentium libri duo 1.9.46

46

Etenim scribens Paulus apostolus Philippensibus ait: Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philip. I) .

PL 17, 1101C

実に、使徒パウロはフィリピの人々に宛てて書き、こう言う。「汝らのうちで善い業を始めた者が、キリスト・イエスの日に至るまでそれを成し遂げると、私はまさにこのことを確信している」(フィリピ1章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.47

47

Hujus autem testimonii virtutem quidam volens ad sui sensus pravitatem convertere, ita quod dictum est: Qui coepit in vobis, volebat intelligi, quasi dictum esset: Qui coepit ex vobis: ut et initium et consummatio operis non ad Deum, sed ad hominem referretur, qui et incipere et perficere voluisset.

PL 17, 1101C

ところが、ある者はこの証言の力を自分の思いの歪みに向けて曲げようとし、「汝らのうちで始めた者」と言われたことを、「汝らから始めた者」と言われたかのように理解させようとした。こうして、業の始めも完成も神にではなく、始めることも成し遂げることも望んだ人間に帰せられることになる。

De vocatione gentium libri duo 1.9.48

48

Sed hanc insanissimam superbiam in eadem Epistola excellentissimus gratiae praedicator elidit, dicens: In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Ibid.) .

PL 17, 1101D

だが、この最も狂気じみた傲慢を、恩寵の最も卓越した説教者が、同じ手紙で打ち砕いて言う。「何事においても、敵対者を恐れてはならない。それは彼らにとっては滅びの原因であり、汝らにとっては救いの原因である。しかもそれは神から来る。汝らには、キリストのために、キリストを信じることだけでなく、キリストのために苦しむことも授けられたからである」(フィリピ1章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.49

49

Et iterum: Cum metu, inquit, et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II) .

PL 17, 1101D

また重ねてこう言う。「畏れとおののきをもって、汝らの救いを成し遂げよ。神こそ、善き意志に従って、汝らのうちに、望むことと成し遂げることとを働かせる者だからである」(フィリピ2章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.50

50

Item in prima ad Thessalonicenses docet ex Deo esse principium et profectum, consummationemque virtutum, dicens: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos: vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis ejus (I Thess. III) .

PL 17, 1101D

同じく、テサロニケの人々に宛てた第一の手紙で、徳の始めも進歩も完成も神に由来することを教えて言う。「我々の神にして父、また主イエスが、汝らのもとへの我々の道を導くように。主が汝らを増し加え、互いに対しても、すべての人に対しても、我々が汝らに対して抱くように、愛にあふれさせるように。それは、我々の主イエス・キリストが、そのすべての聖なる者たちと共に来る時に、我々の神にして父の前で、汝らの心を聖性において非難されるところなく堅くするためである」(一テサロニケ3章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.51

51

Ad Corinthios quoque scribens, et omnium virtutum proficientem perseverantiam Dei donum esse commendans: Gratias, inquit, ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et sapientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini Jesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine, in diem adventus Domini nostri Jesu Christi.

PL 17, 1102A

コリントの人々に宛てて書くときにも、すべての徳において進歩する堅忍が神の賜物であることを勧めて、こう言う。「私は汝らのために、いつも私の神に感謝する。キリスト・イエスにあって汝らに与えられた神の恩寵のゆえである。汝らはキリストにあって、あらゆる言葉と知恵において、あらゆる点で豊かにされたからである。キリストの証しが汝らのうちに確かにされたとおり、主イエス・キリストの現れを待ち望む汝らは、どの恩寵にも欠けるところがない。主はまた、我々の主イエス・キリストの来臨の日に、汝らを終わりまで罪過のない者として堅くするであろう」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.52

52

Item ad Romanos de charitate Christi, qua eos quos diligit, inseparabiles facit, id est, usque in finem perseverantes: (nam quid est aliud perseverare, quam tentatione non vinci?) Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi?

PL 17, 1102B

同じく、ローマの人々に宛てては、キリストの愛について語る。この愛は、愛する者たちを引き離しえない者とする、すなわち終わりまで堅く留まる者とする(実際、堅く留まるとは、試みに負けないこと以外の何であろうか)。彼は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.53

53

Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII) .

PL 17, 1102B

「艱難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か。書かれているとおりである。『汝のゆえに、我々は一日中、殺されている。屠られる羊のように見なされている』(詩篇43)」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.54

54

Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII) . Item ad Corinthios de victoria quam perficit Christus: Stimulus, inquit, mortis peccatum est: virtus vero peccati, lex.

PL 17, 1102B

「しかし、これらすべてにおいて、我々を愛した者によって、我々は打ち勝つ」(ローマ8章)。同じく、コリントの人々に宛てては、キリストが成し遂げる勝利について言う。「死の針は罪であり、罪の力は律法である」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.55

55

Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum (I Cor. XV) .

PL 17, 1102B

「しかし神に感謝する。神は、我々の主イエス・キリストを通して、我々に勝利を与えた」(一コリント15章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.56

56

Item ad Thessalonicenses de perseverantia quam Deus tribuit: Ipse autem, ait, Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur.

PL 17, 1102C

同じく、テサロニケの人々に宛てて、神が授ける堅忍について言う。「平和の神みずからが、すべてにおいて汝らを聖なる者とするように。汝らの霊も魂も体も、非難されるところなく、我々の主イエス・キリストの来臨の時まで守られるように」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.57

57

Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet (I Thess. V) . Item ad Thessalonicenses, quod omnia bona nostra sive in operando, sive in loquendo, et in eis perseverantia, dona sint Dei, ita praedicat dicens: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

PL 17, 1102C

「汝らを召した者は真実であり、またそれを成し遂げる」(一テサロニケ5章)。同じく、テサロニケの人々に宛てて、我々の善いすべてのこと、すなわち行うことにおいても語ることにおいても、またそれらにおける堅忍も、神の賜物であることを、こう語って説く。「我々の主イエス・キリストみずから、また我々の父なる神、すなわち我々を愛し、永遠の慰めと恩寵による善い望みとを与えた者が、汝らの心を励まし、あらゆる善い業と言葉において堅くするように」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.58

58

De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis hominibus et malis. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Deus est, qui et confirmabit nos, et custodiet a malo (II Thess. II) .

PL 17, 1102C

「そのほかの点では、兄弟たちよ、我々のために祈れ。主の言葉が速やかに走り、栄光を受けるように、汝らのもとでそうであるとおりに。そして我々が、無作法な悪い人々から救い出されるように。信仰はすべての人のものではないからである。しかし神は真実であり、我々を堅くし、悪から守る」(二テサロニケ2章)〔引かれた句は二テサロニケ3:1–3。2章に当たるのは前の節の句(2:16–17)〕。

De vocatione gentium libri duo 1.9.59

59

Petrus quoque apostolus unde esse virtutem perseverantiae doceat, audiamus: Deus autem, inquit, omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque, cui est virtus et potestas in saecula saeculorum (I Pet. V) .

PL 17, 1102D

使徒ペトロが、堅忍の力がどこから来ると教えるかを聞こう。彼は言う。「あらゆる恩寵の神は、キリスト・イエスにおいて、永遠の栄光へと我々を召した。少しの間苦しんだ我々を、神みずから完成し、堅くし、固めるであろう。神に力と権能が世々にある」(一ペトロ5章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.60

60

Joannes vero apostolus quod victoria sanctorum opus Dei sit habitantis in sanctis, ita loquitur: Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis mundum: quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo (I Joan. IV) .

PL 17, 1102D

使徒ヨハネは、聖なる者たちの勝利が、聖なる者たちのうちに住む神の業であることを、こう語る。「幼子たちよ、汝らは神から出ており、世に勝った。汝らのうちにいる者は、世にいる者よりも大いなる者だからである」(一ヨハネ4章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.61

61

Item idem: Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V) .

PL 17, 1103A

同じ人はまたこう言う。「神から生まれたものはすべて世に勝つ。世に勝つ勝利、それは我々の信仰である」(一ヨハネ5章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.62

62

In Evangelio autem secundum Lucam, Deum dare ut in fide perseveretur, ita promitur: Dixit autem Jesus Petro: Simon, Simon, ecce Satanas postulavit, ut vos cribraret sicut triticum.

PL 17, 1103A

ルカによる福音書では、信仰に堅く留まるようにと神が与えることが、こう語られる。イエスはペトロに言った。「シモン、シモン、見よ、サタンは汝らを麦のようにふるいにかけることを求めた」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.63

63

Ego autem rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: et tu conversus, confirma fratres tuos, et roga ne intretis in tentationem (Luc. XXII) .

PL 17, 1103A

「しかし私は汝のために、ペトロよ、汝の信仰が失われないようにと祈った。汝は立ち帰ったとき、汝の兄弟たちを堅くせよ。そして汝らが試みに入らないように祈れ」(ルカ22章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.64

64

In Evangelio quoque Joannis, de ovibus Christi quae de manu ipsius a nullo rapiuntur, haec legimus dicere veritatem: Sed vos non creditis, quia non estis de ovibus meis.

PL 17, 1103A

ヨハネの福音書でも、誰からもキリストの手から奪い取られないキリストの羊について、真理がこう言うのを我々は読む。「しかし汝らは信じない。汝らは私の羊に属さないからである」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.65

65

Oves meae vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Joan. X) .

PL 17, 1103A

「私の羊は私の声を聞き、私は彼らを知り、彼らは私に従う。私は彼らに永遠の生命を与え、彼らは永遠に滅びず、誰も私の手から彼らを奪い取らない」(ヨハネ10章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.66

66

Item in eodem Evangelio, de iis quos Pater dat Filio, qui et omnes veniunt ad Filium, et quorum nullus perit, haec ipsius Domini ore dicuntur: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI) .

PL 17, 1103B

同じ福音書で、父が子に与える者たち、すなわちすべて子のもとに来て、その一人も滅びない者たちについて、主自身の口からこう語られている。「父が私に与えるものはすべて私のもとに来る。私のもとに来る者を、私は外に追い出さない。私が天から降ったのは、私の意志を行うためではなく、私を遣わした父の意志を行うためである。父が私に与えたものを、私はそのうち何一つ失わず、終わりの日によみがえらせるためである」(ヨハネ6章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.67

67

Multa sunt alia in canonicarum serie Scripturarum, quae vitandae prolixitatis studio praeterimus: quoniam quae assumpsimus, nec pauca sunt, nec obscura, nec levia: quibus plenissime declaratur, omnia quae ad promerendam vitam aeternam pertinent, sine gratia Dei nec inchoari, nec augeri posse, nec perfici: et contra omnem electionem de libero arbitrio gloriantem, illam invictissime reniti sententiam dicentis Apostoli: Quis enim te discernit?

PL 17, 1103B

正典の聖書の連なりには、ほかにも多くのものがあるが、冗長を避けようとして我々は省く。我々が取り上げたものは、少なくもなく、不明瞭でもなく、軽くもないからである。それらによって、永遠の生命に値することに属するすべてのことは、神の恩寵なしには始められることも、増されることも、完成されることもできないこと、また、自由意志を誇るあらゆる選択〔electio〕に対して、使徒の次の言葉が最も打ち勝ちがたく立ち向かうことが、十分に明らかにされている。「実に、誰が汝を〔他の者から〕区別するのか」。

De vocatione gentium libri duo 1.9.68

68

Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV) ?

PL 17, 1103C

「汝が受けなかったもので、汝の持っているものがあるか。受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4章)。

De vocatione gentium libri duo 1.9.69

69

Igitur profunditas illius quaestionis quam secundum admirationem Apostoli impenetrabilem confitemur, per liberi arbitrii velle et nolle non solvitur: quia licet insit homini bonum nolle, tamen nisi donatum non habet bonum velle, et illud contraxit natura per culpam, hoc recipit natura per gratiam.

PL 17, 1104A

それゆえ、使徒の驚嘆に従って我々が究め得ないと告白するあの問いの深みは、自由意志の望むことと望まないこととによっては解かれない。人には善を望まない力が備わっているが、それでも、与えられなければ善を望むことを持たないからである。前者は本性が咎によって負ったものであり、後者は本性が恩寵によって受けるものである。

De vocatione gentium libri duo 1.9.70

70

Sed quid illud sit, quod haec eadem natura in omnibus hominibus ante reconciliationem rea, in omnibus misera, non in omnibus justificatur: et a pereuntibus quadam sui parte discernitur ab eo qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX) , humano sensu prorsus non potest indagari.

PL 17, 1104A

しかし、この同じ本性が、和解の前にはすべての人において有罪であり、すべての人において悲惨であるのに、すべての人において義とされるのではなく、滅びゆく者たちから、その本性のある部分において、失われたものを尋ね求めて救うために来た者によって(ルカ19章)選び分けられる、そのことが何であるのかは、人間の思いではまったく探り出すことができない。

De vocatione gentium libri duo 1.9.71

71

Quantumlibet enim impiorum malignitas accusetur resistens gratiae Dei, numquid probabuntur eam, quibus est collata, meruisse: aut illa virtus gratiae quae sibi quos voluit subdidit, convertere eos qui inconvertibiles permansere, non potuit?

PL 17, 1104A

恩寵に逆らう不敬虔な者たちの悪意がどれほど責められようとも、恩寵を授けられた者たちが、それに値したことが証明されるだろうか。あるいは、望む者をみずからに服させたあの恩寵の力は、回心しえないままに留まった者たちを回心させることができなかったのか。

De vocatione gentium libri duo 1.9.72

72

Tales fuerunt qui sunt attracti, quales ii qui in sua duritia sunt relicti. Sed illis tribuit gratia stupenda quod voluit, istis retribuit veritas justa quod debuit: ut judicium Dei magis inscrutabile sit in electione gratiae, quam in retributione justitiae.

PL 17, 1104B

引き寄せられた者たちは、頑なさのうちに捨て置かれた者たちと同じようなものであった。しかし前者には驚嘆すべき恩寵が望んだものを授け、後者には正しい真理が負うべきものを報いた。こうして、神の裁きは、正義の報いにおいてよりも、恩寵の選びにおいて、いっそう究め得ない。

De vocatione gentium libri duo 1.9.73

73

Verumtamen ne illa pars fidei qua pie credimus Deum velle ut omnes homines veritatis agnitione salventur (I Tim. II) , per hoc quod de effectibus gratiae evidenter ostenditur, infirmata videatur, annitendum est auxiliante Christo ut nobis stabilitas hujus definitionis appareat.

PL 17, 1104B

しかし、神が、すべての人が真理の認識によって救われることを望む(一テモテ2章)と我々が敬虔に信じる、その信仰の部分が、恩寵の効果について明白に示されることによって弱められたように見えることのないよう、キリストの助けを得て、この規定の確かさが我々に明らかになるよう努めねばならない。

De vocatione gentium libri duo 1.9.74

74

Sed quia necessariae inquisitionis negotium non levem operam sibi poscit impendi, secuturam disputationem ab exordio alterius voluminis inchoemus.

PL 17, 1104B

しかし、必要な探究の務めは並々ならぬ労力を費やすことを求めるので、続く論述は、別の巻の初めから始めよう。