アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1103C · 36 sectiones

De vocatione gentium libri duo 2.1.1

1

Quod tria sint quibus in quaestione superius disputata inhaereri debeat: quodque Deus justus sit ordinator, et quemadmodum secundum ea quae praedicatoribus a Domino jussa sunt, nullarum nationum facta sit discretio, nemoque sit exceptus, sed ad omnes homines missum sit Evangelium, et gratia salutaris Dei omnibus hominibus apparuerit, et de mysterio ejus quod dictum fuit apostolis: In viam gentium ne abieritis; ac de occultis Dei judiciis in hominum vocatione.

PL 17, 1103C

先に論じた問いにおいて堅く保つべき三つのことがあること。神は正しく秩序を定める者であること。主が福音を説く者たちに命じたことに従って、いかなる諸民族のあいだにも区別が立てられず、誰も除かれず、福音はすべての人に遣わされ、神の救いの恩寵がすべての人に現れたこと。使徒たちに「諸国民の道に行くな」と言われたことの奥義について。また人々の召命における神の隠れた裁きについて。

De vocatione gentium libri duo 2.1.2

2

Remotis abdicatisque omnibus concertationibus quas intemperantium disputationum gignit animositas, tria esse perspicuum est, quibus in hac quaestione, de qua secundum volumen incipimus, debeat inhaereri: unum, quod profitendum est, Deum velle omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) ; alterum, quod dubitandum non est, ad ipsam cognitionem veritatis, et perceptionem salutis, non suis quemquam meritis, sed ope atque opere divinae gratiae pervenire; tertium, quod confitendum est, altitudinem judiciorum Dei, humanae intelligentiae penetrabilem esse non posse: et cur non omnes salvet, qui omnes vult salvos fieri, non oportere disquiri: quoniam si quod cognosci non potest, non quaeratur inter primam ac secundam definitionem, non remanebit causa certaminis, sed secura ac tranquilla fide utrumque praedicabitur, utrumque credetur.

PL 17, 1103D

節度なき論争の激情が生む一切の論戦を退け、斥けて言えば、第二巻をここから始めるこの問いにおいて堅く保たねばならないことは三つであると、明らかである。第一は、公言すべきこと、すなわち神が「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」ということ(一テモテ2章)。第二は、疑ってはならないこと、すなわち真理の認識そのものと救いの受領に、誰であれ自分の功績によってではなく、神の恩寵の助けと働きによって至るということ。第三は、告白すべきこと、すなわち神の裁きの深さは人間の知性には貫き通せないということ、そして、すべての人が救われることを望む神が、なぜすべての人を救わないのかは、究明されるべきでないということである。知りえないことを、第一の規定と第二の規定のあいだで問わなければ、争いの原因は残らず、安らかで静かな信仰をもって、両方が説かれ、両方が信じられるであろうからである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.3

3

Deus quippe, apud quem non est iniquitas, et cujus universae viae misericordia et veritas (Rom. IX; Psal. XXIV) , omnium hominum bonus conditor, justus est ordinator, neminem indebite damnans, neminem debite liberans: nostra plectens cum punit noxios, sua tribuens cum facit justos: ut obstruatur os loquentium iniqua (Psal. LXII) , et justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L) .

PL 17, 1104D

実に神は、そのうちに不法はなく、その道はすべて慈しみと真理であり(ローマ9章;詩篇24)、すべての人の善き造り主であり、正しく秩序を定める者であって、誰をも不当に断罪せず、誰をも当然のこととして〔debite。負い目(debitum)として支払われるべきものとして〕解放せず、咎ある者たちを罰するときには我々のものを打ち、人を義とするときには自分のものを与える。それは、不法を語る者たちの口がふさがれ(詩篇62)、神がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝つ(詩篇50)ためである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.4

4

Nec damnati justa querimonia, nec justificati verax est arrogantia: si vel ille dicat non meruisse se poenam, vel iste asserat meruisse se gratiam.

PL 17, 1104D

断罪された者の訴えは正当でなく、義とされた者の誇りは真実でない。前者が自分は刑罰に値しなかったと言い、後者が自分は恩寵に値したと主張するならば。

De vocatione gentium libri duo 2.1.5

5

Sicut autem ea quae ad manifestationem gratiae ex divinis proferuntur eloquiis, nulla possunt ratione, disserendi arte violari, ut perspicuae consonantesque in tanta numerositate sententiae ad aliquod pravae interpretationis trahantur incertum: ita etiam quod de salvatione omnium hominum in eodem Scripturarum corpore reperitur, nulla contraria argumentatione temerandum est, ut quanto hoc ipsum difficiliore intellectu capitur, tanto fide laudabiliore credatur.

PL 17, 1104D

恩寵を明らかにするために神の言葉から持ち出されるものは、どのような論法によっても、議論の技によっても、損なわれることがありえず、これほど多くの、明白で調和した言葉が、誤った解釈の何か不確かなものへと引きずられることがありえないのと同じように、同じ聖書全体に見いだされるすべての人の救いについてのことも、いかなる反対の論証によっても汚されてはならない。理解によって捉えることが難しいほど、信仰によって信じることはいっそう称賛に値するのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.6

6

Magna enim fortitudo est consensionis, cui ad sequendam veritatem auctoritas sufficit etiam latente ratione. Proinde vigilanter consideremus, praedicatoribus Evangelii quid a Domino jubeatur.

PL 17, 1105A

同意の強さ〔fortitudo〕は大きい。その同意にとっては、理由が隠れていても、真理に従うには権威で足りるからである。それゆえ、福音を説く者たちに主が何を命じているかを、注意深く考えよう。

De vocatione gentium libri duo 2.1.7

7

Secundum Matthaeum quippe sic ait: Data est mihi potestas omnis in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) .

PL 17, 1105A

マタイによれば、主はこう言う。「天においても地においても、すべての権能が私に与えられている。それゆえ行って、すべての諸国民を教え、父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、私が汝らに命じたことをすべて守るように彼らに教えよ。見よ、私は世の終わりまで、すべての日、汝らと共にいる」(マタイ28章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.8

8

Secundum Marcum vero eisdem apostolis ita dicitur: Ite in orbem universum, praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, ipse salvus fiet: qui vero non crediderit, damnabitur (Marc. XVI) .

PL 17, 1105B

マルコによれば、同じ使徒たちにこう言われている。「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ。信じて洗礼を受ける者は救われ、信じない者は断罪される」(マルコ16章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.9

9

Numquid hac praeceptione ullarum nationum ullorumve hominum facta discretio est? Neminem merito excepit, neminem separavit genere, neminem conditione distinxit.

PL 17, 1105B

この命令によって、いかなる諸民族のあいだに、いかなる人々のあいだに、区別が立てられたというのか。功績によって誰も除外せず、生まれによって誰も分けず、境遇によって誰も区別しなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.1.10

10

Ad omnes prorsus homines missum est Evangelium crucis Christi: et ne praedicantium ministeria humano tantum viderentur opere peragenda: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) .

PL 17, 1105B

キリストの十字架の福音は、まったくすべての人に遣わされた。そして、宣べ伝える者たちの務めが人間の業だけで果たされるべきものと見えないように、主は言った。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日、汝らと共にいる」(マタイ28章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.11

11

Id est, cum sicut oves introieritis in medium luporum (Matth. X) , nolite de vestra infirmitate trepidare, sed de mea potestate confidite, qui vos usque ad consummationem saeculi in hoc opere non derelinquam: non ad hoc ut nihil patiamini, sed quod multo majus est, praestiturus ut nulla saevientium crudelitate superemini.

PL 17, 1105B

すなわち、「汝らが羊のように狼の群れの中に入るとき(マタイ10章)、汝らの弱さを恐れるな。私の権能を信頼せよ。私は世の終わりまで、この務めにおいて汝らを見捨てない。それは何も苦しまないようにするためではなく、はるかに大きなこととして、荒れ狂う者たちのどんな残酷さにも汝らが打ち負かされないようにするためである」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.12

12

In mea enim potestate praedicabitis, et per me fiet, ut inter contradicentes, inter furentes, Abrahae filii de lapidibus suscitentur (Matth. III) . Ego insinuabo quod docui, ego faciam quod promisi.

PL 17, 1105C

「汝らは私の権能において説き、私によって、反対する者たちのあいだで、荒れ狂う者たちのあいだで、アブラハムの子らが石から起こされることになる(マタイ3章)。私は、教えたことを心に染み入らせ、約束したことを果たす」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.13

13

Tradent enim vos in consiliis, in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.

PL 17, 1105C

「人々は汝らを議会に引き渡し、彼らの会堂で汝らを鞭打つ。汝らは私のゆえに王たちや総督たちの前に立たされ、彼らと諸国民への証しとなる。人々が汝らを引き渡すとき、どのように、また何を語るかを思い煩うな」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.14

14

Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet enim frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.

PL 17, 1105C

「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るからである。兄弟は兄弟を死に渡し、父は子を渡し、子らは親に逆らって立ち、彼らを死なせる。汝らは私の名のゆえにすべての人に憎まれる」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.15

15

Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X) . Apparuit ergo, ut Apostolus ait, gratia salutaris Dei omnibus hominibus (Tit. II) , et tamen ministri gratiae odio erant omnibus hominibus; et cum alii essent qui oderant, alii qui odiis persequentium premebantur: neutra tamen pars nuncupatione omnium hominum privabatur: habente quidem salutis suae damnum rebellium portione, sed obtinente plenitudinis censum fidelium dignitate.

PL 17, 1105D

「しかし終わりまで堅く留まる者は、救われる」(マタイ10章)。こうして、使徒が言うように、神の救いの恩寵はすべての人に現れた(テトス2章)。しかしそれでも、恩寵の奉仕者たちはすべての人に憎まれていた。憎む者たちがおり、迫害する者たちの憎しみに圧迫される者たちがいたが、いずれの側も「すべての人」という呼称を奪われなかった。背く者たちの部分は自分たちの救いの損失を負っているが、信ある者たちの尊さは、全体の資格を保っているのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.16

16

Dicit enim Joannes apostolus: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II) .

PL 17, 1105D

使徒ヨハネは言う。「しかし、たとえ誰かが罪を犯しても、我々には、父のもとに弁護する者、義なるイエス・キリストがいる。彼は我々の罪のための宥めの供え物である。我々のためだけでなく、全世界のためでもある」(一ヨハネ2章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.17

17

Magni autem et inenarrabilis sacramenti mysterium est, quod praedicatoribus, quibus dictum est: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI) : iisdem prius dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X) .

PL 17, 1106A

福音を説く者たちに、「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ」(マルコ16章)と言われたその同じ者たちに、先にはこう言われていたということは、大いなる語り尽くせない秘義の奥義である。「諸国民の道に行くな。サマリア人の町に入るな。むしろイスラエルの家の失われた羊のところへ行け」(マタイ10章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.18

18

Quamvis enim ad omnium hominum vocationem Evangelium dirigeretur, omnesque Dominus salvos fieri, et in agnitionem veritatis vellet venire (I Tim. II) , non tamen sibi dispensationum suarum abstulerat potestatem, ut aliter quam occulto justoque judicio statuerat, consilii sui ordo decurreret.

PL 17, 1106A

福音はすべての人の召命に向けられており、主は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」のであった(一テモテ2章)が、それでも主は、自分の采配についての権能を自分から取り去ってはいなかった。主が隠れた正しい裁きによって定めていたのとは別の仕方で、主の計画の順序が進むことがないようにである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.19

19

Unde locum non habent contumacium murmura querelarum, quia quod Deus fieri voluit, constat non aliter fieri debuisse quam voluit.

PL 17, 1106A

それゆえ、頑なな者たちの不平のつぶやきには入る余地がない。神が起こるよう望んだことは、望んだとおり以外には起こるべきでなかったことが、明らかだからである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.20

20

Posteriore vero tempore cum jam Dominus Jesus in Dei Patris gloria consederet, et praedicatores verbi suscepto negotio deservirent, volentes apostoli evangelizare verbum in Asia, vetiti sunt ab Spiritu sancto; et disponentes ire in Bithyniam, prohibiti sunt ab spiritu Jesu (Act. XVI) : non utique negata illis populis gratia, sed quantum apparuit retardata.

PL 17, 1106B

その後の時代に、主イエスがすでに父なる神の栄光のうちに座し、言葉を説く者たちが引き受けた務めに仕えていたとき、使徒たちは、「アジアで言葉を告げ知らせようとしたが、聖なる霊に妨げられ、ビテュニアへ行こうとしたが、イエスの霊に禁じられた」(使徒言行録16章)。それは決してこれらの民に恩寵が拒まれたのではなく、見たところ遅らされたのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.21

21

Nam postea etiam apud ipsos fides christiana convaluit. Quae autem fuerit differendae vocationis causa, non claret; et tamen rei gestae docemur exemplo, quod inter generalia vel promissa, vel opera, vel praecepta, quaedam Deus a communibus excepta causis occultiore novit ordinare ratione, credo ut interpositis quibusdam obumbrationibus ea quae secretius micant, mirabilius innotescant, ne negligentior fiat acies de facilitate cernendi, et quodammodo dormitet assuetis, si non excitetur insolitis.

PL 17, 1106B

実に、後にはこれらの民のもとでもキリスト教の信仰が力を得た。しかし召命を遅らせた理由が何であったかは明らかでない。それでも我々は、起きた事柄の例によって、一般的な約束、業、命令のうちにも、神がある事柄を共通の原因から除外して、より隠れた理由によって秩序づけるすべを知っていることを教えられる。私が思うに、いくつかの陰が間に置かれることによって、より秘かに輝くものがいっそう驚くべきものとして知られるようにするため、また鋭い視力が、見やすいことのゆえにいっそう怠惰となり、いわば見慣れたものに眠り込んでしまうことがないように、見慣れぬものによって呼び覚まされるためである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.22

22

Has autem incognoscibiles illuminationum dilationes, inter quas utique multi in infidelitate deficiunt, non solum in populis remotioribus impiorum, sed etiam in civitatibus fidelium per plurimas domos ac familias novimus fieri, dum christianae fidei etiam qui christiani futuri sunt adversantur.

PL 17, 1106C

これらの、知りえない照らしの遅延は、その間に多くの者が不信仰のうちに倒れるものであるが、それが起こることを、我々は、遠く離れた不敬虔な民においてだけでなく、信者たちの町々においても、多くの家と家族のうちに知っている。やがてキリスト教徒となる者たちでさえ、キリスト教の信仰に反対しているのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.23

23

Multi enim quod oderunt, amabunt: quod non recipiunt, praedicabunt. Et quis inter haec querulis aut curiosis notum faciet, cur adhuc sol justitiae quibusdam gentibus non oriatur, et a tenebrosis cordibus etiam nunc radios suos veritas revelanda contineat?

PL 17, 1106C

多くの者は、今憎むものを愛するようになり、今受け入れないものを宣べ伝えるようになる。それなのに、この中で、不平を言う者や詮索する者に、誰が知らせるだろうか。なぜ正義の太陽が今なお一部の諸国民の上に昇らないのか。なぜ、啓示されるはずの真理が、暗い心からは今もその光線を差し控えているのかを。

De vocatione gentium libri duo 2.1.24

24

Cur corrigendi tamdiu sinantur errare, et quod senibus in fine praestandum est, per tam longam non tribuatur aetatem? Cur filiis jam in Christum credentibus nec dum credant parentes: Et rursum a religiosis parentibus, soboles prava discordet?

PL 17, 1106C

なぜ正されるべき者たちが、それほど長く迷うに任されるのか。なぜ老人に終わりに与えられるべきものが、それほど長い年月を通じて与えられないのか。なぜ、子らがすでにキリストを信じているのに、親はまだ信じないのか。また逆に、なぜ信心深い親から、曲がった子孫が離反するのか。

De vocatione gentium libri duo 2.1.25

25

Cum tamen Deo, qui initiorum fidei incrementique largitor est, secundum ipsius praeceptum quotidie pro omnibus supplicetur: ut et si exaudit, nota sit gratia miserationis: et si non exaudit, intelligatur judicium veritatis.

PL 17, 1106D

それでも、信仰の始まりと成長を授ける神には、その命令に従って、日々すべての人のために祈り求められる。聞き届けられるならば憐れみの恩寵が知られ、聞き届けられないならば真理の裁きが理解されるためである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.26

26

Sed ne in praeteritis quidem saeculis haec eadem gratia, quae post Domini nostri Jesu Christi resurrectionem ubique diffusa est (Act. XIV) , et de qua scriptum est: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI) , defuit mundo.

PL 17, 1106D

しかし、過ぎ去った世々においても、主イエス・キリストの復活の後にどこにでも広がった(使徒言行録14章)この同じ恩寵、「汝の閃光は世界を照らした」(詩篇76)と書かれているこの恩寵は、世界に欠けてはいなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.1.27

27

Quamvis enim speciali cura atque indulgentia Dei populum Israeliticum constet electum, omnesque aliae nationes suas vias ingredi, hoc est, secundum propriam permissae sint vivere voluntatem, non ita se tamen aeterna Creatoris bonitas ab illis hominibus avertit, ut eos ad cognoscendum se atque metuendum nullis significationibus admoneret.

PL 17, 1106D

イスラエルの民が神の特別な配慮と寛容によって選ばれたことは確かであり、ほかのすべての諸民族が自分たちの道を行くに任され、すなわち自分自身の意志に従って生きることを許されたとしても、創造主の永遠の善性は、それらの人々から身を背けて、自分を知り畏れるよう、何の徴によっても彼らに促さなかった、ということはなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.1.28

28

Coelum quippe ac terra et mare, omnisque creatura quae videri atque intelligi potest, ad hanc praecipue disposita est humani generis utilitatem, ut natura rationalis de contemplatione tot specierum, de experimentis tot bonorum, de perceptione tot munerum, ad cultum et dilectionem sui imbueretur auctoris, implente omnia Spiritu Dei, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII) : quoniam etsi longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII) , praesentia tamen salutis ipsius ac virtute nihil vacuum est.

PL 17, 1107A

天も地も海も、見ることと理解することができるすべての被造物は、とりわけ人類の益のために配されたのであり、理性的な本性が、これほど多くの種類のものを観想し、これほど多くの善を経験し、これほど多くの贈り物を受けることから、自分の作り手への礼拝と愛へと養われるためである。神の霊がすべてを満たしており、我々はその中で生き、動き、存在する(使徒言行録17章)。たとえ救いが罪人たちから遠い(詩篇118)としても、その救い自体の現臨と力から空虚なものは何もないからである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.29

29

Igitur sicut dicit Propheta: Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII) : quae nullis umquam saeculis, nullis generationibus defuit, eamque providentiam qua universitatem rerum administrat et continet, regendis alendisque naturis semper impendit, dispositum habens ex incommutabilis aeternitate consilii, quibus quidque temporibus distribueret, et multiformis gratiae suae inscrutabiles investigabilesque mensuras, per quae dona ac sacramenta variaret.

PL 17, 1107A

それゆえ、預言者が言うように、「主の慈しみは地に満ちている」(詩篇32)。この慈しみはいかなる世にも、いかなる世代にも欠けたことがなく、万物を治め保つ摂理を、本性を導き養うことにつねに注いできた。変わることのない永遠の計画のうちに、どの時代に何を配るかを、また、それによって賜物と秘義を変化させる、多様な恩寵の測り知れず、たどり尽くせない量りを、あらかじめ定めていたのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.30

30

Sicut enim ista gratiae largitas quae in omnes gentes novissime effluxit, non evacuat eam quae super unum Israel sub lege roravit, nec praesentes divitiae fidem praeteritae abrogant parcitati: ita nec de illa cura Dei, quae patriarcharum filiis proprie praesidebat, conjiciendum est gubernacula divinae misericordiae caeteris hominibus fuisse subtracta, qui quidem in comparatione electorum videntur abjecti, sed numquam sunt manifestis occultisque beneficiis abdicati.

PL 17, 1107B

実に、最後にすべての諸国民に流れ出たこの恩寵の惜しみなさは、ただ一つのイスラエルの上に律法のもとで露のように降り注いだ恩寵を空しくせず、現在の富が過去の乏しさに対する信頼を取り消すこともないのと同じく、族長たちの子らに固有に配されていた神の配慮から、神の慈しみ〔misericordia〕の舵が他の人々から取り去られていたと推し測ってはならない。彼らは選ばれた者たちと比べれば捨てられたように見えるが、明らかな恩恵によっても隠れた恩恵によっても、決して退けられはしなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.1.31

31

Legimus enim in Actibus apostolorum Paulum et Barnabam apostolos Lycaoniis dicere: Viri, quid haec facitis?

PL 17, 1107C

実に、使徒言行録に、使徒パウロとバルナバがリカオニア人たちにこう言うのを、我々は読む。「人々よ、なぜこのようなことをするのか」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.32

32

Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.

PL 17, 1107C

「我々もまた死すべき者であり、汝らと同じ人間である。汝らに、これらの空しいものから生ける神に立ち帰ることを告げ知らせている。神は天と地と海と、その中のすべてのものを造った。神は過ぎ去った世代に、すべての諸国民が自分の道を行くに任せた」。

De vocatione gentium libri duo 2.1.33

33

Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra (Act. XIV) .

PL 17, 1107C

「しかも神は、自分自身を証しなしに残したことはなかった。天から善を施し、雨と実りの季節を与え、食物と喜びで汝らの心を満たした」(使徒言行録14章)。

De vocatione gentium libri duo 2.1.34

34

Quod est autem hoc testimonium quod semper Domino deservivit, et numquam de ejus bonitate ac potestate conticuit, nisi ipsa totius mundi inenarrabilis pulchritudo, et inenarrabilium beneficiorum ejus dives et ordinata largitio, per quae humanis cordibus quaedam aeternae legis tabulae praebebantur, ut in paginis elementorum, ac voluminibus temporum, communis et publica divinae institutionis doctrina legeretur?

PL 17, 1107C

常に主に仕え、その善性と権能について決して沈黙しなかったこの証しとは、全世界の語り尽くせない美しさ、そして主の語り尽くせない恩恵の豊かで秩序ある配分のほかに何があろうか。これらによって、人間の心に永遠の法の書板のようなものが示され、元素の頁と時の巻物の中に、神の定めの共通で公けの教えが読まれるようになっていたのである。

De vocatione gentium libri duo 2.1.35

35

Coelum ergo, cunctaque coelestia, mare et terra, omniaque quae in eis sunt, consono speciei suae ordinationisque concentu protestabantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua majestatem sui loquebantur auctoris.

PL 17, 1107D

それゆえ、天とそれに属するすべてのもの、海と地とその中のすべてのものは、その形姿と秩序の調和した合奏によって神の栄光を証しし、絶え間ない宣べ伝えによって、その作り手の威光を語っていた。

De vocatione gentium libri duo 2.1.36

36

Et tamen maximus numerus hominum qui vias voluntatis suae ambulare permissus est, non intellexit, nec secutus hanc legem est, et odor vitae qui spirabat ad vitam, factus est ei odor mortis ad mortem: ut etiam in illis visibilibus testimoniis disceretur quod littera occideret, spiritus autem vivificaret. (II Cor. II, III) .

PL 17, 1107D

しかし、自分の意志の道を歩むに任された人々の大多数は、悟らず、この法に従わなかった。命へと香っていた命の香りは、彼らには死に至る死の香りとなった。こうして、あの目に見える証しにおいても、文字は殺し、霊は生かすことが学ばれるためであった(二コリント2章、3章)。