アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1120C · 37 sectiones

De vocatione gentium libri duo 2.8.1

1

Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute. Unde cum omnes homines velit Deus salvos fieri (Ibid.) , quid est quod alienatur a salute perpetua tanta infantium multitudo, totque in his aetatibus hominum millia extra vitam relinquuntur aeternam; quasi ad hoc tantum conditi sint ab eo, qui neminem odiens creavit, ut quia in hunc mundum cum peccati carne venerunt, insolubilis culpae vincula sine reatu propriae actionis inciderent?

PL 17, 1120C

新たに生まれなかった乳飲み子のこれほど大きな群れが、永遠の救いから遠ざけられるのは、なぜか。――それゆえ、神は「すべての人が救われることを望む」(一テモテ2章)というのに、これほど多くの乳飲み子の群れが永遠の救いから遠ざけられ、この年齢の幾千もの人々が永遠の生命の外に置き去りにされるのは、どういうことか。誰をも憎まずに創造した者によって、罪の肉をまとってこの世に来たがゆえに、自らの行いの責めもないまま、解けない咎の鎖に落ちるために、ただそのためだけに造られたかのようではないか。

De vocatione gentium libri duo 2.8.2

2

Quid hoc profundius, quid mirabilius esse potest? Neque credi fas est, eos qui regenerationis non adepti sunt sacramentum, ad ullum beatorum pertinere consortium.

PL 17, 1120C

これより深いこと、これより驚くべきことがありえようか。しかも、再生の秘跡を得なかった者たちが、福なる者たちのいかなる交わりにも属すると信じることは、許されない。

De vocatione gentium libri duo 2.8.3

3

Et magis stupendum, magisque sit mirum, quod ubi actio non offendit, ubi arbitrium non resistit, ubi eadem miseria, similis imbecillitas, causa communis est, non unum esse de tanta parilitate judicium; et quales reprobat abdicatio, tales adoptat electio.

PL 17, 1121A

さらに驚嘆すべく、さらに不思議なのは、行いが罪を犯さず、自由意志が逆らわず、同じ悲惨、同じ弱さ、共通の原因があるところで、これほどの同等さにもかかわらず裁きが一つでないこと、そして、拒絶が捨てる者と同じ種類の者を、選びが養子とすることである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.4

4

Verumtamen de hac altitudine discretionis Dei non conturbabitur cor nostrum, si firma et stabili fide omne judicium Dei justum esse credamus, nec appetamus habere cognitum, quod voluit esse secretum; ut ubi investigari non potest quare ita judicet, sufficiat scire quis judicet.

PL 17, 1121A

しかしながら、神の区別のこの深さについて、我々の心は乱されないであろう。堅く確かな信仰によって神のあらゆる裁きは正しいと信じ、神が秘められたものとすることを望んだことを、知られたものとして持とうと求めないならば、である。なぜそのように裁くのかを究めることができないところでは、誰が裁くのかを知れば足りる。

De vocatione gentium libri duo 2.8.5

5

Quamquam non ita incognoscibilis ista sit quaestio, ut nihil sit quod de ea eruditionis possimus acquirere, si ad contemplandum id quod videri potest, tranquillus sobrii cordis adhibeatur intuitus.

PL 17, 1121A

もっとも、この問いは、そこから学識を何も得られないほど知り得ないものではない。見えるものを観想するために、節度ある心の静かな眼差しを向けるならば、である。

De vocatione gentium libri duo 2.8.6

6

Cum enim consideramus inter paganos, inter Judaeos, inter haereticos, inter ipsos catholicos christianos quam multiplex pereat numerus parvulorum, quos quantum ad proprias pertinet voluntates, neque bonum aliquid, neque malum constat egisse: discimus super eos illam manere sententiam, quam humanum genus praevaricatione primi parentis excepit, cujus sententiae rigor dum etiam circa tales non resolvitur, quam magnum illud peccatum fuerit demonstratur.

PL 17, 1121A

すなわち、異教徒のあいだで、ユダヤ人のあいだで、異端者のあいだで、公同のキリスト教徒自身のあいだでさえ、いかに多くの数の幼子たちが滅びるかを考えるとき――彼らは、自らの意志に関するかぎり、善も悪も行わなかったことが明らかである――我々は、最初の親の背反によって人類が受けたあの宣告が、彼らの上にもとどまっていることを学ぶ。この宣告の厳しさが、このような者たちについてさえ緩められないことによって、あの罪がどれほど大きかったかが示される。

De vocatione gentium libri duo 2.8.7

7

Nemo autem putaretur non innocens nasci, nisi etiam talibus esse noxium non renasci. De immaturitate vero mortis non est ratio conquerendi, cum semel in naturam nostram per peccatum ingressa mortalitas obnoxium sibi omnem vitae nostrae fecerit diem.

PL 17, 1121B

実際、このような者たちにとってさえ、新たに生まれないことが害となるのでなければ、誰も、無垢でなく生まれるとは考えられないであろう。早すぎる死について嘆く理由はない。死すべき定めがひとたび罪によって我々の本性に入り込んだ以上、我々の生の日はすべて、その定めに従属させられたのだから。

De vocatione gentium libri duo 2.8.8

8

Esset enim, quoniam secundum aliquem modum immortalis dici homo posset, si esset tempus intra quod mori omnino non posset. Sed numquam corruptio ita incorruptionis est particeps, ut non semper obnoxium sit defectioni quod debetur occasui.

PL 17, 1121B

というのも、もしその内では全く死ぬことのできない時があるとすれば、〔嘆く理由も〕あったであろう〔Esset enim の主語は刷られていない。前の節の ratio conquerendi(嘆く理由)を受けると取った〕。そのときには、人はある意味で不死と言われうることになるからである。しかし、朽ちるものが朽ちないものにあずかって、衰えに従属しなくなることは決してない。没落を負うものは、つねに衰えに服している。

De vocatione gentium libri duo 2.8.9

9

Vitae hujus principium, mortis exordium est: nec prius incipit augeri aetas nostra, quam minui. Cui si quid adjicitur spatii temporalis, non ad hoc accedit ut maneat, sed in hoc transit ut pereat.

PL 17, 1121C

この生の始まりは死の始まりである。我々の年齢は、減り始めるより先に増え始めることはない。そこに時間の長さが何か加えられても、それは留まるために加わるのではなく、滅びるために移っていくのである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.10

10

Quod ergo ab initii sui die mortale est, qualibet occidat die, non contra legem mortalitatis occumbit, nec umquam ei vicinius est posse vivere, quam posse deficere.

PL 17, 1121C

したがって、その始まりの日から死すべきものは、どの日に倒れようとも、死すべき定めの法に背いて倒れるのではなく、生きうることが衰えうることより近い、ということも決してない。

De vocatione gentium libri duo 2.8.11

11

Quamvis autem ex una causa omnium hominum sit orta mortalitas, non in unam tamen, sed in multiplicem imbecillitatem corruptibilis natura distrahitur.

PL 17, 1121C

すべての人の死すべき定めは一つの原因から生じたが、朽ちる本性は、一つの弱さにではなく、多様な弱さへと引き裂かれる。

De vocatione gentium libri duo 2.8.12

12

Et sive morbis, sive debilitatibus, sive vulneribus, non solum anni aut menses vel dies aetatis humanae, sed et omnes horae omniaque momenta subjecta sunt.

PL 17, 1121C

病によるにせよ、障害によるにせよ、傷によるにせよ、人間の年齢の年や月や日だけでなく、すべての時間とすべての瞬間がそれらにさらされている。

De vocatione gentium libri duo 2.8.13

13

Nec est aliquod mortis genus, aut ullus obeundi modus, qui non intra universitatem mortalium in aliquam incidat portionem. Manet enim grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, in diem sepulturae in matrem omnium (Eccl. XL) .

PL 17, 1121D

死の種類にせよ、死にゆく仕方にせよ、死すべき者たち全体の中のどこかの部分に降りかからないものはない。実に、「重いくびきが、アダムの子らの上に、母の胎を出る日から、万物の母〔なる大地〕に葬られる日まで、とどまる」(集会の書40章)。

De vocatione gentium libri duo 2.8.14

14

Sed hujus asperrimi jugi pondera non ita in Adae filios irruerunt, ut divina justitia nihil eis suae dimensionis adhiberet, quae defectionum legibus ita defectura subjecit, ut ab eis moderationum suarum non averteret potestatem.

PL 17, 1121D

しかし、この最も苛酷なくびきの重みは、神の正義が自らの尺度を何も彼らに加えないほどに、アダムの子らに襲いかかったのではない。神の正義は、衰えゆくものを衰えの法に従わせたが、そのとき、自らの加減の権能を彼らから取り去ることはなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.8.15

15

Nec ideo omnia omnes inciderent mala, quia per communem conditionem omnes omnibus subjacerent, sed ut generali necessitate variata, causas sibi Dominus indulgentiae correptionisque servaret, essetque in uno omnium debito quod et misericors remitteret, et justus exigeret.

PL 17, 1121D

また、すべての人があらゆる悪に陥るというのではない。共通の条件によってすべての人がすべての悪に服しているからといって、そうなるのではなく、むしろ、一般の必然に変化が与えられることで、主が寛容と懲らしめの理由を自らのために保ち、すべての人に共通のただ一つの負い目の中に、主が慈しみ深い者として赦し、正しい者として取り立てるものがあるようにするためである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.16

16

Cum igitur justa et omnipotens providentia Dei incessabiliter universa dijudicet, et nemo in hunc mundum veniat, neque ab hoc mundo exeat, nisi eo ortu atque decessu, quem rerum arbiter secundum altissimam scientiam suam sapientiamque decernit, sicut scriptum est in libro Job: Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit, in cujus manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis (Job. XII) ?

PL 17, 1122A

さて、神の義にして全能の摂理は、やむことなくすべてを裁き分けており、万物の裁定者が自らのいと高き知識と知恵に従って定める誕生と死去によるのでなければ、誰もこの世に来ることも、この世を去ることもないのであるから〔cum 節の主節は明示されず、次節の「究め得ない」に続くと取った〕、ヨブ記に書かれているとおりである。「これらすべてを主の手が作ったことを、知らない者があろうか。その手の内に、生きるすべてのものの魂と、すべての人の肉の霊がある」(ヨブ記12章)。

De vocatione gentium libri duo 2.8.17

17

Et iterum: Breves dies hominis sunt, et numerus dierum ejus apud te est: quis audeat causas operum et consiliorum ejus inquirere (Job. XIV) ? Inscrutabile enim est, valdeque secretum cur tantis differentiis conditio humana variata sit.

PL 17, 1122A

また言う。「人の日は短く、その日の数は汝のもとにある。誰が、その〔ejus。神を指すと取った〕業と計画の理由をあえて調べようとするか」(ヨブ記14章)。実に、人間の境遇がこれほどの違いに変わっている理由は、究め得ず、きわめて秘められている。

De vocatione gentium libri duo 2.8.18

18

Illum ab infantia usque in senectutem longaeva carpit infirmitas, nec inter perseverantes dolores statutae deficit tempus aetatis. Illum integris valentem viribus annosissimus vigor vegetat. Huic in pueritia finis est, illi in adolescentia.

PL 17, 1122B

ある者を、幼いときから老年まで、長く続く病弱がむしばみ、続く苦痛のさなかにも、定められた年齢の時は尽きない。ある者を、力が損なわれずに強く、きわめて長い年月の活力が生き生きとさせる。この者には少年のうちに終わりがあり、あの者には青年のうちに終わりがある。

De vocatione gentium libri duo 2.8.19

19

Huic ultra juventutem non licet progredi: illi impossibile est usque ad loquendi rudimenta grandescere.

PL 17, 1122B

この者は青年期を越えて進むことが許されず、あの者は、言葉を話す初歩にまで成長することさえできない。

De vocatione gentium libri duo 2.8.20

20

Quas vitae metas multiformiter inaequales minus acerbas experiretur caduca mortalitas, si praesentis tantum saeculi detrimenta pateretur, et non in aeternas miserias caderent, qui hinc sine lavacro regenerationis exissent.

PL 17, 1122B

このように多様に不均等な生の終着点を、移ろいやすい死すべき定めは、もし現在の世の損失だけを被り、再生の洗いなしにここから去った者たちが永遠の悲惨に落ちるのでなければ、それほど苦くは経験しないであろう。

De vocatione gentium libri duo 2.8.21

21

Sed cum inscrutabilis sit causa tam donorum quae gratia tribuit, quam miseriarum quas natura promeruit: ipsa nos intelligentiae difficultas ad nostrum remittit auctorem.

PL 17, 1122B

しかし、恩寵が与える賜物の理由も、本性が値した悲惨の理由も、究め得ないのであるから、理解のその困難そのものが、我々を我々の創造者のもとへと送り返す。

De vocatione gentium libri duo 2.8.22

22

Et cum quaerimus quomodo omnes homines salvos fieri velit, qui non omnibus illud tempus impertit, in quo per voluntariam fidem percipiendae gratiae sint capaces, non irreligiose arbitror credi, neque inconvenienter intelligi quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant gratiae partem, quae semper universis est impensa nationibus, qua utique si bene eorum uterentur parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur.

PL 17, 1122C

すべての人に、自発的な信仰によって恩寵を受け取りうる時を与えない神が、どのようにして「すべての人が救われることを望む」のかと我々が問うとき、私は、次のように信じることは不敬虔でなく、理解することも不適切でないと思う。すなわち、これら数日だけの命の者たちは、つねにすべての諸民族に注がれてきた恩寵の部分に属するのであり、親たちがそれをよく用いるならば、彼らもまた親たちを通して助けられるのである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.23

23

Omnium namque exordia parvulorum, totaque illa principia necdum rationalis infantiae, sub arbitrio jacent voluntatis alienae, nec ullo modo eis nisi per alios consuli potest, et consequens est illos ad eorum pertinere consortium, quorum vel recto vel pravo aguntur affectu.

PL 17, 1122C

実際、すべての幼子の始まり、まだ理性に至らない乳児期のその初めはみな、他人の意志の裁量の下に置かれており、他の人々を通してでなければ、いかなる仕方でも彼らのために配慮することはできない。したがって、彼らは、その人々の正しいあるいは曲がった心の向きによって動かされる、その人々の交わりに属することになる。

De vocatione gentium libri duo 2.8.24

24

Sicut enim ex aliena confessione credunt, ita ex aliena infidelitate aut dissimulatione non credunt. Et cum ipsi nec praesentis vitae desiderium habuerunt, nec futurae; quam ipsorum factum est nasci, tam ipsorum efficitur non renasci.

PL 17, 1122C

実に、彼らは他人の告白によって信じるのと同じく、他人の不信仰や黙認によって信じない。また、彼ら自身が現在の命も未来の命も望んだわけではないのだから、生まれることが彼ら自身のなしたことである程度に応じて、新たに生まれないことも彼ら自身のなしたこととされる〔いずれも本人のなしたことではないという含みと取った〕。

De vocatione gentium libri duo 2.8.25

25

Sicut autem circa majores praeter illam generalem gratiam parcius atque occultius omnium hominum corda pulsantem, excellentiore opere, largiore munere, potentiore virtute vocatio specialis exseritur, ita etiam circa innumeros parvulos eadem manifestatur electio; quae quidem nec illis qui renati non sunt, in parentibus defuit, sed iis qui renati sunt, prae parentibus adfuit; ita ut multis saepe quos suorum impietas deseruit, alienorum cura servierit, et ad regenerationem venerint per extraneos, quae eis non erat providenda per proximos.

PL 17, 1122D

さて、成人たちにおいては、すべての人の心をより控えめに、より隠れた仕方で打つ、すべての人に及ぶあの恩寵のほかに、より優れた働き、より豊かな賜物、より強い力をもって特別の召命が現れるのと同様に、数知れぬ幼子たちにおいても同じ選びが現れる。この選びは、新たに生まれなかった者たちには、親たちにおいて欠けたのでもなく〔in parentibus defuit の意は定かでない。新たに生まれなかったことを親の側の欠けだけに帰すのではない、と取った〕、新たに生まれた者たちには、親たちにまさってそばにあった。こうして、親の不敬虔が見捨てた多くの者たちに、他人の配慮が仕え、近親を通して備えられるはずのなかった再生へ、赤の他人を通して至ったことがしばしばある。

De vocatione gentium libri duo 2.8.26

26

In quo opere gratiae quis nisi arrogantissimus atque vanissimus de divina justitia conqueratur, quod non omnibus parvulis similis providentia consulat, omniaque pericula quae moriturorum regenerationem prohibere possunt, aut potestate submoveat, aut miseratione praeveniat?

PL 17, 1123A

恩寵のこの業において、きわめて傲慢で、きわめて空しい者でなければ、誰が神の正義について嘆くであろうか。すべての幼子に同じ摂理が配慮せず、死にゆく者の再生を妨げうるあらゆる危険を、権能によって取り除くことも、憐れみによって先んじて防ぐこともしない、と。

De vocatione gentium libri duo 2.8.27

27

Quod utique erga omnes ita fieret si ita fieri deberet. Non autem latet quantum cordibus fidelium desidiae gigneretur, si in baptizandis parvulis nihil de cujusquam negligentia, nihil de ipsorum esset mortalitate metuendum: quandoquidem ut tales Baptismo fraudarentur, nullo modo posset accidere.

PL 17, 1123A

それがすべての人に対してそのようになされるべきなら、確かにそうなったであろう。他方、幼子に洗礼を授けるにあたり、誰かの怠慢についても、幼子たち自身の死すべき定めについても、何も恐れるべきことがないとすれば、信者たちの心にどれほどの怠惰が生じるかは、明らかである。そのような者たちが洗礼を欠くことは、決して起こりえないのだから。

De vocatione gentium libri duo 2.8.28

28

Hac vero tam inamissibili felicitate infantium vehementissime opinio illius roboraretur erroris, qui gratiam Dei secundum merita hominum dari audet contra fidem catholicam praedicare.

PL 17, 1123A

実に、幼子たちのこれほど失われえない幸福によって、神の恩寵は人々の功績に応じて与えられる、と公同の信仰に反して宣べ伝えようとあえてする、あの誤りの見解が、きわめて強められることになろう。

De vocatione gentium libri duo 2.8.29

29

Videretur quippe inculpabili innocentiae hoc tota aequitate deberi, ut neminem eorum adoptio praeteriret, quos nullus reatus perstringeret: nec impie a quodam de parvulorum Baptismo dictum fuisset, Habet gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat.

PL 17, 1123B

というのも、咎なき無垢には、いかなる責めも捕らえない者たちを養子縁組が誰も素通りしないことが、全き公正からして当然とされると見えるであろうし、ある者が幼子たちの洗礼について、「恩寵には養子とすべきものがあるが、水には洗い流すべきものがない」と言ったのも、不敬虔ではなかったことになろうからである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.30

30

Sed hoc detestabiliter praedicatum omnes discipuli veritatis intelligunt; et inde manifestum est eos qui salvi fiunt, non merito, sed gratia liberari, quia sine baptismo mortuos perisse non dubium est.

PL 17, 1123B

しかし、この忌まわしく宣べ伝えられたことを、真理の弟子たちはみな見抜く。そこから、救われる者たちは功績によってではなく恩寵によって解放されることが明らかである。洗礼なしに死んだ者たちが滅びたことは疑いないからである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.31

31

Qui utique nisi gravissimi peccati essent participes, non perirent. Nunc autem occulta quidem Dei discretione, sed justa, sic ostenditur et quid conferat gratia, et quid praevaricatrix mereatur natura; ut nec contra donum elevetur superbia, nec contra periculum cesset industria.

PL 17, 1123B

その者たちが、きわめて重い罪にあずかる者でなかったなら、滅びることはなかったであろう。しかるに今、神の区別は隠れてはいるが正しく、恩寵が何を与え、背反した本性が何に値するかが、こうして示される。賜物に逆らって高ぶりが起こらず、危険に逆らって努力が止まないように、である。

De vocatione gentium libri duo 2.8.32

32

Sive igitur novissima contemplemur saecula, seu prima, seu media, rationabiliter creditur omnes homines salvos fieri Deum velle, semperque voluisse; et hoc non aliunde monstratur, quam de iis beneficiis, eaque providentia Dei, quam universis generationibus communiter atque indifferenter impendit.

PL 17, 1123C

それゆえ、最後の時代を見つめるにせよ、最初のそれ、中間のそれを見つめるにせよ、神は「すべての人が救われること」を望み、つねに望んできたと、理にかなって信じられる。そしてこれは、神がすべての世代に共通に、差別なく及ぼしてきた恩恵と摂理から示されるのであって、ほかのところからではない。

De vocatione gentium libri duo 2.8.33

33

Fuerunt enim ac sunt hujusmodi dona ita generalia, ut per ipsorum testimonia ad quaerendum verum Deum possent homines adjuvari; quibus donis auctorem suum per omnia saecula protestantibus, specialis gratiae largitas superfusa est.

PL 17, 1123C

実に、この種の賜物は、その証しによって人々が真の神を求めるよう助けられうるほどに、一般的なものであったし、今もそうである。これらの賜物があらゆる世を通して自らの作り手を証ししているところに、特別な恩寵の豊かさが上から注がれた。

De vocatione gentium libri duo 2.8.34

34

Quae licet copiosius nunc quam ante praestetur, causas tamen distributionum suarum Dominus apud scientiam suam tenuit, et intra secretum potentissimae voluntatis occuluit; quae si omnibus uniformiter affluerent, non laterent.

PL 17, 1123C

この〔特別な恩寵〕が今は以前より豊かに与えられているとしても、主は、自らの分配の理由を自らの知識のもとに保ち、きわめて力強い意志の秘密の内に隠した。もしそれらがすべての人に一様にあふれるなら、隠れたままではないであろう〔quae の指すものは定かでない。分配の理由と取った〕。

De vocatione gentium libri duo 2.8.35

35

Et quam nulla est ambiguitas de benignitate generali, tam de speciali misericordia nihil quod stupendum esset existeret, ac proinde illa esset gratia, ista non esset.

PL 17, 1123D

一般の善意について疑いが全くないのと同じく、特別な慈しみについても驚嘆すべきものは何も生じないであろう。したがって、前者が恩寵であり、後者はそうでないことになろう〔illa は一般の善意、ista は特別な慈しみと取った。この論の運びは定かでない〕。

De vocatione gentium libri duo 2.8.36

36

Deo autem placuit et hanc multis tribuere, et illam a nemine submovere; ut ex utraque appareat non negatum universitati, quod collatum est portioni; sed in aliis praevaluisse gratiam, in aliis resiluisse naturam.

PL 17, 1123D

しかし神は、この〔特別な慈しみ〕を多くの者に与え、あの〔すべての人に及ぶ善意〕を誰からも取り去らないことを良しとした。それは、双方から、一部の者に授けられたものが全体に対して拒まれていたのではなく、ある者たちにおいては恩寵が勝り、ある者たちにおいては本性が跳ね返ったことが、明らかになるためである。

De vocatione gentium libri duo 2.8.37

37

Hanc quippe abundantiorem gratiam ita credimus atque experimur potentem, ut nullo modo arbitremur esse violentam, quo quidquid in salvandis hominibus agitur, ex sola Dei voluntate peragatur, cum etiam ipsis parvulis per alienae voluntatis subveniatur obsequium.

PL 17, 1123D

実にこのより豊かな恩寵を、我々は力あるものと信じ、また経験するが、それを、人々を救うにあたって行われることが何であれただ神の意志だけによって成し遂げられるような、強制するものとは決して考えない。幼子たちにさえ、他人の意志の従順を通して助けが与えられるからである。