アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1086A · 19 sectiones

De vocatione gentium libri duo 1.4.1

1

Solvit calumniam dicentium auctorem per superius dicta contradicere Apostolo definienti, quod Deus velit omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; et quod profunditas divinorum mysteriorum atque judiciorum a nobis non sit perquirenda.

PL 17, 1086A

先に述べたことによって著者が、神は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」と定める使徒に逆らっているとする、讒言への解き明かし。また、神の奥義と裁きの深みは我々が究めるべきものではないこと。

De vocatione gentium libri duo 1.4.2

2

Sed cum legerint haec vel audierint qui amant calumniosa certamina, dicent nos per hujusmodi disputationes Apostolo contradicere definienti, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) .

PL 17, 1086A

しかし、中傷にみちた争いを好む者たちは、これらを読み、あるいは聞いて、我々がこうした議論によって、神は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」と定める使徒に逆らっている、と言うであろう(一テモテ2章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.3

3

Quam particulam verborum Apostoli ita nos integre pleneque suscipimus, ut nihil ei de praecedentibus sive subjectis quae ad ipsam pertinent subtrahamus: quoniam ut caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus, hic locus sufficit ad evacuandum quod calumniose objiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur.

PL 17, 1086A

使徒の言葉のこの一句を、我々は完全に、余すところなく受け入れる。それに関わる前後の句から何ひとつ差し引かない。実際、神の言葉のほかの証言を脇に置いても、この箇所だけで、彼らが讒言をもって突きつけることを無効にし、不敬にも否むことを守り抜くのに十分だからである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.4

4

Scribens itaque ad Timotheum Paulus apostolus ait: Obsecro igitur primo omnium, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro iis qui in sublimitate sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Ibid.) .

PL 17, 1086C

そこで使徒パウロはテモテに書いて言う。「そこで私は何よりもまず願う、すべての人のために、王たちのために、高い地位にある者たちのために、嘆願と祈り、感謝がささげられるように。それは、我々が一切の敬虔と貞潔のうちに、静かで平穏な生活を送るためである」(一テモテ2章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.5

5

Hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.

PL 17, 1086C

「これは善いことであり、我々の救い主である神の前に受け入れられることである。神は、すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む。神は唯一であり、神と人との間の仲介者もただひとり、人であるキリスト・イエスであって、彼はすべての人のために自らを贖いとして与えた」。

De vocatione gentium libri duo 1.4.6

6

De hac ergo doctrinae apostolicae regula qua Ecclesia universalis imbuitur, ne in diversum intellectum nostro evagemur arbitrio, quid in ipsa universalis Ecclesia sentiat requiramus: quia nihil dubium esse poterit in praecepto, si obedientia concordet in studio.

PL 17, 1086C

そこで、普遍の教会が教え込まれている使徒的教えのこの規則について、我々が自分の判断で別の理解へとさまよい出ることのないように、普遍の教会自身がそれをどう受け取っているかを尋ねよう。従順が熱意において一致するなら、命令に疑いの余地は何もありえないからである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.7

7

Praecepit itaque Apostolus, immo per Apostolum Dominus qui loquebatur in Apostolo (II Cor. XIII) , fieri obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus ac pro iis qui in sublimitate sunt.

PL 17, 1086D

使徒は、いや使徒を通して、使徒のうちで語っていた主は(二コリント13章)、すべての人のために、王たちのために、高い地位にある者たちのために、嘆願と祈り、感謝がささげられるようにと命じた。

De vocatione gentium libri duo 1.4.8

8

Quam legem supplicationis ita omnium sacerdotum et omnium fidelium devotio concorditer tenet, ut nulla pars mundi sit, in qua hujusmodi orationes non celebrentur a populis Christianis.

PL 17, 1086D

この祈願の法を、あらゆる祭司〔sacerdos〕とあらゆる信徒の信心は、一致して保っており、そのため、キリスト教徒の諸民がこうした祈りを行わない世界の部分は存在しない。

De vocatione gentium libri duo 1.4.9

9

Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo non solum pro sanctis et in Christo jam regeneratis, sed etiam pro omnibus infidelibus et inimicis crucis Christi (Philip. III) , pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus qui Christum in membris ipsius persequuntur, pro Judaeis, quorum caecitati lumen Evangelii non refulget, pro haereticis et schismaticis qui ab unitate fidei et charitatis alieni sunt.

PL 17, 1086D

こうして、教会はいたるところで神に祈る。聖なる者たち、すでにキリストにおいて新たに生まれた者たちのためだけでなく、すべての不信の者とキリストの十字架の敵のため(フィリピ3章)、偶像の崇拝者すべてのため、キリストをその肢体において迫害する者すべてのため、福音の光がその盲目に輝かないユダヤ人たちのため、信仰と愛の一体性から遠ざかっている異端者と分派の者たちのために祈るのである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.10

10

Quid autem pro istis petit, nisi ut relictis erroribus suis convertantur ad Deum, accipiant fidem, accipiant charitatem, et de ignorantiae tenebris liberati in agnitionem veniant veritatis (II Cor. IV) ?

PL 17, 1087A

では、これらの者たちのために何を求めるのか。彼らが自分たちの誤りを捨てて神に立ち帰り、信仰を受け、愛を受け、無知の闇から解放されて真理の認識に至ることのほかに何があろうか(二コリント4章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.11

11

Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, malae consuetudinis pondere pressi, et diaboli vinculis alligati, neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est veritas, tantum diligant falsitatem: misericors et justus Dominus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari: ut cum videmus de tam profundis malis innumeros erui, non ambigamus Deum praestitisse, quod ut praestaret oratus est: et gratias agentes pro iis qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui nondum illuminati sunt, eodem divinae gratiae opere eximendos de potestate tenebrarum, ut in regnum Dei priusquam de hac vita exeant transferantur (Coloss. I) .

PL 17, 1087A

彼らは悪しき慣わしの重みに押さえつけられ、悪魔の鎖に縛られて、これを自分で自分に与えることができない。しがみついた欺きがあまりに頑なで、真理が愛されるべきである分だけ虚偽を愛しているので、その欺きに打ち勝つこともできない。慈しみ深く正しい主は、すべての人のために自分に祈願がささげられることを望む。それは、これほど深い悪から数知れぬ人々が引き出されるのを見るとき、神が、祈り求められたことを授けたことを疑わず、救われた者たちのために感謝しつつ、まだ照らされていない者たちもまた、同じ神の恩寵の働きによって闇の権力から取り出され、この生を去る前に神の国へ移されることを、我々が望むためである(コロサイ1章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.12

12

Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta non fuerit: ad occulta divinae justitiae judicia referendum, et agnoscendum est secreti hujus profunditatem nobis in hac vita patere non posse.

PL 17, 1087B

だが、我々が見るとおり起こることだが、もし救う者の恩寵が何人かを通り過ぎ、彼らのための教会の祈りが聞き入れられなかったなら、それは神の正義の隠れた裁きに帰して考えるべきであり、この秘められた事柄の深さがこの生においては我々に開かれえないことを認めるべきである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.13

13

Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII) .

PL 17, 1087B

「我々は一部分しか知らず、一部分しか預言しない。我々は今、鏡によって謎のうちに見ている」(一コリント13章)からである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.14

14

Nec sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, iis quae impossibile erat enarrare, succubuit.

PL 17, 1087B

我々は、いと福なる使徒より賢くも、より知識があるのでもない。彼は恩寵の力について論じていたとき、大いなる奥義の秘境に踏み入って、語り尽くすことのできないものの前に屈したのである。

De vocatione gentium libri duo 1.4.15

15

Cum enim dixisset: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI) , et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eruat et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX) .

PL 17, 1087C

彼はこう言っていた。「兄弟たちよ、汝らが自分で賢い者とならぬよう、この奥義を汝らが知らずにいることを私は望まない。盲目はイスラエルに一部分生じた、諸国民の満ちあふれが入るときまで」(ローマ11章)。「こうして全イスラエルが救われる。次のように書かれているとおりである。『シオンから救う者が来て、ヤコブから不敬虔を遠ざける。これが、私が彼らの罪を取り去るときの、彼らとの私の契約である』」(イザヤ59章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.16

16

Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem vero dilecti propter patres (Rom. XI) . Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

PL 17, 1087C

「福音に関しては、汝らのゆえに敵であるが、選びに関しては、父祖たちのゆえに愛された者である」(ローマ11章)。「神の賜物と召命は、悔いられることがないからである」。

De vocatione gentium libri duo 1.4.17

17

Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem: ita et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur.

PL 17, 1087C

「汝らがかつて神を信じなかったが、今は彼らの不信のゆえに慈しみを受けたように、彼らもまた、今は汝らへの慈しみのゆえに信じなかったが、それは彼ら自身もまた慈しみを受けるためである」。

De vocatione gentium libri duo 1.4.18

18

Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia, quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit ad stuporem, et admirator eorum quae protulerat, exclamavit et dixit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Ibid.) !

PL 17, 1087D

「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた、すべての者を憐れむためである」。こうして彼は、人の理解の限りを超えて高いこれら神の業の奥義を、心の恍惚のうちに吐き出したあと、説明の筋道すべてを驚嘆へと移し、自分が語り出したものを賛嘆して叫んで言った。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと測り難く、その道はなんと究め難いことか」(ローマ11章)。

De vocatione gentium libri duo 1.4.19

19

Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 17, 1087D

「誰が主の思いを知ったか。誰がその相談相手であったか。誰が先に主に与え、その報いを受けるのか。すべてのものは、彼から出て、彼によって、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように。アーメン」。