アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1094A · 15 sectiones

De vocatione gentium libri duo 1.7.1

1

Cur Salvator omnium non omnibus dederit ut cognoscerent verum Deum, cur etiam quidam parvuli salvi fiant renati, alii pereant non renati.

PL 17, 1094A

なぜすべての人の救い主は、すべての人に、真の神を知ることを与えなかったのか。またなぜある幼子は新たに生まれて救われ、別の幼子は新たに生まれずに滅びるのか。

De vocatione gentium libri duo 1.7.2

2

Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum non omnibus dederit hunc sensum, ut cognoscerent verum Deum, et essent, id est, permanerent in vero Filio ejus: quamvis credamus nullis hominibus opem gratiae in totum fuisse subtractam, de quo plenius in sequentibus disseremus: tamen ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum est, cur antea omnibus gentibus praetermissis, unum populum sibi quem ad veritatis cognitionem erudiret exceperit: de quo judicio Dei si non est conquerendum, multo minus de hoc quod cum electione omnium gentium geritur, murmurandum est.

PL 17, 1094A

もし、すべての人の救い主がなぜすべての人に、真の神を知り、その真の子のうちにある──すなわち留まる──ための理解力〔sensus〕を与えなかったのかが問われるなら、たとえ我々が、恩寵の助けがいかなる人からも全く取り去られていたとは信じないにせよ(これについては続く箇所でより詳しく論じる)、それでもおそらくこのことは、あの隠されたことと同じように覆われているのであろう。すなわち、なぜ以前には、すべての諸国民を通り過ぎて、真理の認識のために教育する一つの民を、自らのために取り分けたのか、ということである。この神の裁きについて不平を言うべきでないなら、すべての諸国民の選びとともに行われていることについては、なおさら不平を言うべきではない。

De vocatione gentium libri duo 1.7.3

3

Quae enim Deus occulta esse voluit non sunt scrutanda: quae autem manifesta fecit, non sunt neganda, ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabiliter inveniamur ingrati.

PL 17, 1094B

神が隠れたものであることを望んだことは、探ってはならない。神が明らかにしたことは、否んではならない。そうでなければ、我々は前者においては許されぬ詮索をする者、後者においては断罪に値する恩知らずの者と見いだされることになる。

De vocatione gentium libri duo 1.7.4

4

Non autem ignoramus esse quosdam tam inconsideratae praesumptionis, et tam superbae arrogantiae, ut quod praecipuus magister gentium non ab hominibus neque per hominem, sed divinitus eruditus (Galat. I) , supra mensuram scientiae suae longe et alte remotum esse confessus est, audeant falsi nominis temerare doctrina, et nihil illic occultum, nihil velint esse secretum, ubi Apostolus non quid sentiendum esse aperuit, sed quid non scrutandum esset ostendit.

PL 17, 1094B

だが我々は、思慮を欠いた僭越と、あまりに高ぶった傲慢をもつ者たちがいることを知らないわけではない。諸国民の主要な教師は、人からでも人によってでもなく、神から教えられたのだが(ガラテヤ1章)、その彼が、自らの知識の限度を超えて遠く高く隔たっていると告白したことを、彼らは偽りの名の教えで敢えて汚す。使徒が、何を思うべきかを開いたのではなく、何を探ってはならないかを示した、まさにそこに、彼らは何ひとつ隠れたことも、何ひとつ秘められたこともあってほしくないのである。

De vocatione gentium libri duo 1.7.5

5

Nullis etenim (quod supra jam diximus) studiis, nullis ingeniis indagare concessum est quo judicio, quove consilio Deus incommutabiliter bonus, incommutabiliter justus, semper praescius, semper omnipotens, ideo omnia in incredulitate concluserit, ut omnium misereatur (Rom. XI) , et tamen illis saeculis quibus unum Israelem erudiebat, innumerabiles populos impiorum illuminare distulerit, et nunc eumdem Israelem, donec universitas gentium introeat, obcaecatum esse patiatur, pereuntem in tot millibus nascentium atque morientium, et salvandum in eis quos mundi finis invenerit.

PL 17, 1094B

実際(先に既に述べたとおり)、いかなる熱意によっても、いかなる才知によっても、次のことを探り出すことは許されていない。すなわち、不変に善く、不変に正しく、常に予知し、常に全能である神が、いかなる裁きにより、いかなる思慮により、すべての者を憐れむために、すべてのものを不信のうちに閉じ込めたのか(ローマ11章)。それでいて、なぜ唯一のイスラエルを教育していたあの時代には、数知れぬ不敬虔な民を照らすことを延期したのか。そして今、諸国民の全体が入るまで、同じイスラエルが盲目であることを許し、生まれ死んでゆく幾千の人々のうちに滅び、世の終わりが見いだす者たちのうちに救われるのか。

De vocatione gentium libri duo 1.7.6

6

Quo mysterio toto Scripturarum corpore dilatato, innotuit quidem nobis quid factum sit, quid fiat, quidve faciendum sit: sed quare ita fieri placuerit, ab humanae intelligentiae contemplatione subtractum est.

PL 17, 1094C

この奥義は聖書全体にわたって広げられているので、何が為されたか、何が為されているか、何が為されるべきかは我々に知らされている。しかしなぜそのように為されることが良しとされたかは、人の理解の観想から取り去られている。

De vocatione gentium libri duo 1.7.7

7

Isti autem qui nescire aliquid erubescunt, et per occasionem obscuritatis tendunt laqueos deceptionis, omnem discretionem qua Deus alios eligit, aliosque non eligit (multi enim sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX) ad merita humanae referunt voluntatis, docentes scilicet neminem gratis, sed ex retributione salvari, quia naturaliter omnibus sit insitum, ut si velint, possint veritatis esse participes, eisque affluere gratiam, a quibus fuerit expetita.

PL 17, 1094D

だが、何かを知らぬことを恥じ、不明瞭さを機会として欺きの罠を張るこれらの者たちは、神がある者たちを選び、ある者たちを選ばないという区別のすべて(「召された者は多いが、選ばれた者は少ない」(マタイ20章)〔底本は外側の丸括弧を閉じていない〕)を、人の意志の功績に帰する。すなわち彼らは、誰も無償で救われるのではなく、報いによって救われると教える。なぜなら、望むなら真理にあずかることができるということは、すべての人に生まれつき植え付けられており、恩寵は、それを求めた者たちに流れ込むからである、と。

De vocatione gentium libri duo 1.7.8

8

Quae definitio (ut interim de gratiae veritate taceatur) de his videtur aliquam ostentare ratiunculam, qui libero utuntur arbitrio.

PL 17, 1094D

この定義は(恩寵の真理についてはさしあたり黙しておくとして)、自由意志を用いる者たちについてなら、何らかのもっともらしい小さな理屈を見せているように見える。

De vocatione gentium libri duo 1.7.9

9

De parvulis vero quibus sine ullo bonae voluntatis merito in originali vulnere cum caeteris mortalibus causa communis est, nihil potest expositionis afferri, qua doceatur cur isti salvi fiant renati, illi pereant non renati, sub illius providentia et omnipotentia, in cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, et cui dicitur: Breves dies hominis sunt, numerus dierum ejus apud te est (Job. XII) .

PL 17, 1094D

だが幼子たち──善い意志の功績など何もなく、原初の傷において、ほかの死すべき者たちと共通の事情にある者たち──については、なぜこの者たちは新たに生まれて救われ、あの者たちは新たに生まれずに滅びるのかを教えうる説明は、何ひとつ持ち出せない。神の摂理と全能のもとにあってである。神の手にはすべての生きる者の魂と、すべての人の肉の霊があり、神に向かってこう言われる。「人の日々は短く、その日の数は汝のもとにある」(ヨブ記12章〔「人の日々は短く」の句はヨブ記14章に当たる〕)。

De vocatione gentium libri duo 1.7.10

10

Non autem puto istos voluntatum patronos, simplicitate illorum tam impudenter usuros, ut aut fortuitu ista dicant accidere, aut non renatos asserant non perire.

PL 17, 1095A

だが私は、意志の擁護者であるこれらの者たちが、幼子たちの無垢をこれほど恥知らずに利用して、これらのことが偶然に起こると言ったり、新たに生まれなかった者が滅びないと主張したりするとは思わない。

De vocatione gentium libri duo 1.7.11

11

Aperte enim aut cum paganis convincerentur sentire de fato, aut cum Pelagianis transfusum in posteros Adae negare peccatum. Fato autem non baptizari parvulos nec Pelagiani potuerunt dicere, sed quia eos liberos a peccato ausi sunt profiteri, meruere damnari.

PL 17, 1095A

というのも、彼らは明らかに、運命について異教徒たちと同じ考えであると論破されるか、アダムの子孫に伝わった罪をペラギウス派とともに否定するか、そのどちらかになるからである。ところで、幼子たちが洗礼を受けないのは運命によると、ペラギウス派でさえ言えなかった。彼らは幼子たちを罪から自由だと敢えて公言したがゆえに、断罪に値したのである。

De vocatione gentium libri duo 1.7.12

12

Cum autem de discretione omnium hominum quaestio ventiletur, et ab omnibus hominibus parvuli nequeant separari, simulque de totius aetatis hominibus Veritas dixerit: Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX) , frustra profunditatem inscrutabilis gratiae per liberum arbitrium conantur aperire, qui causam electionis in eorum constituunt meritis qui eliguntur.

PL 17, 1095A

ところで、問いはすべての人の区別について論じられており、幼子たちはすべての人から切り離されえず、しかも真理が全年齢の人々について「人の子は、失われたものを探し救うために来た」(ルカ19章)と言ったのだから、選びの原因を、選ばれる者たち自身の功績に置く者たちが、自由意志によって究め得ない恩寵の深みを開こうと試みても、むなしい。

De vocatione gentium libri duo 1.7.13

13

Et cum multa de majorum voluntate ac judicio inepta et falsa protulerint, in parvulorum tamen discretione deficiunt, nec possunt de ejus quaestionis ratione reddita gloriari, quae de omnibus hominibus tractatur, et non de omnibus expeditur.

PL 17, 1095B

彼らは年長者たちの意志と判断について、多くの不適切で偽りのことを述べたうえで、幼子たちの区別においては行き詰まる。すべての人について論じられながら、すべての人については解決されないこの問いに、理由が与えられたと誇ることもできない。

De vocatione gentium libri duo 1.7.14

14

Multiformitas autem et magnitudo divinae gratiae probat istos contra veritatem etiam quod de majorum voluntatibus loquuntur, adstruere, eorumque persuasioni divinorum eloquiorum testimonia repugnare.

PL 17, 1095B

神の恩寵の多様さと大きさは、これらの者たちが、年長者たちの意志について語ることにおいても、真理に逆らって主張しており、神の言葉の証言が彼らの説得に反していることを証明する。

De vocatione gentium libri duo 1.7.15

15

Quae si omnia sermoni nostro velimus annectere, modus non erit disserendo. Quae tamen si se recordationi offerunt, non omittentur ut, quantum satis est, manifestetur omne hominis bonum meritum ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem, donum atque opus esse divinum.

PL 17, 1095C

もしこれらすべてを我々の言説に結びつけようとするなら、論じるのに限りがなくなろう。だがそれらが記憶に浮かぶなら、省かれることはない。それは、人のあらゆる善い功績が、信仰の始まりから堅忍の完成に至るまで、神の賜物であり業であることが、足りるだけ明らかにされるためである。