アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1112D · 21 sectiones

De vocatione gentium libri duo 2.4.1

1

Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis. Haec autem summatim breviterque perstricta ad id valent, ut certissime noverimus nullum fidelium a Deo non discedentem relinqui, neque cujusquam ruinam ex divina esse constitutione dispositam: sed multis qui jam judicio rationis utuntur, ideo liberum esse discedere, ut non discessisse sit praemium: et ut quod non potest nisi cooperante spiritu Dei fieri, eorum meritis deputetur, quorum id potuit voluntate non fieri.

PL 17, 1112D

神から背くのは、神の定めによるのではなく、自らの意志によること。――以上のことを要約して簡潔に述べたのは、次のことを最も確実に知るためである。すなわち、信ある者のうち、神から離れない者は誰も見捨てられないこと、また誰の破滅も神の定めによって配されたものではないことである。むしろ、すでに理性の判断を用いる多くの者には、離れることが自由であり、それは、離れなかったことが褒賞となるようにするためである。また、神の霊の協力なしにはなしえないことが、それをしないこともその意志によってできた者たちの功績に帰せられるようにするためである。

De vocatione gentium libri duo 2.4.2

2

Quae voluntas in malis actionibus sola esse potest, in bonis autem sola esse non potest. Quamvis enim secundum naturam sit homini ut bonae voluntatis sit, vitium tamen quod per malam voluntatem irruit in naturam, non naturae superatur virtute, sed gratiae.

PL 17, 1112D

この意志は、悪い行いにおいては単独でありえても、善い行いにおいては単独ではありえない。人にとって善い意志を持つことは本性に従うとはいえ、悪い意志を通して本性に襲いかかった欠陥は、本性の力によってではなく、恩寵によって克服されるのである。

De vocatione gentium libri duo 2.4.3

3

Regebatur ergo primus ille populus Dei Spiritu Dei, et a maledicti ac praedamnati populi societate ac moribus per eruditionem sancti Spiritus abstinebat, custodiens discretionem sui a permixtione carnalium, quorum mala tamdiu sustinuit patientia Dei, quamdiu boni per id quod eos non imitabantur, placere potuerunt.

PL 17, 1113A

それゆえ、あの最初の神の民は神の霊によって統べられ、聖なる霊の教えによって、呪われてあらかじめ断罪された民との交わりと習俗から身を遠ざけ、肉に属する者たちとの混交から自らを区別して守っていた。神の忍耐は、その者たちの悪を、善い者たちが彼らを真似ないことによって神に喜ばれることができた間、耐え忍んだ。

De vocatione gentium libri duo 2.4.4

4

Ubi vero etiam boni malorum imitatione corrupti sunt, et per voluntatis defectum in eamdem nequitiam conspiravit universitas: quos (excepta Noe domo) una impietas profanavit, sententia una delevit (Gen. VI) .

PL 17, 1113A

しかし、善い者たちまでが悪い者たちを真似て堕落し、意志の欠陥によって全体が同じ邪悪へと結託したとき、ノアの家を除いて、一つの不敬虔が彼らを汚し、一つの判決が彼らを滅ぼした(創世記6章)。

De vocatione gentium libri duo 2.4.5

5

Bonitas autem Dei ne illi quidem parti defuit, quae in charitate non stetit, et ab initio sui veneno diabolici livoris intumuit.

PL 17, 1113A

だが神の善意は、愛に立たず、最初から悪魔的な妬みの毒で膨れ上がった部分にさえ欠けなかった。

De vocatione gentium libri duo 2.4.6

6

Principem enim gentis impiae sancti fratris meritis invidentem, caedemque ejus parricidali corde meditantem, dignatur Dominus paterno mitigare consilio, dicens ad Cain: Ut quid tristis factus es? ut quid concidit vultus tuus?

PL 17, 1113B

実に、不敬虔な民の長が聖なる兄弟の功績を妬み、その殺害を近親殺しの心で企てていたとき、主は父のごとき忠告で和らげることをよしとし、カインに言った。「なぜ汝は悲しんでいるのか。なぜ汝の顔は沈んだのか」。

De vocatione gentium libri duo 2.4.7

7

Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce. Ad te enim erit conversio ejus et tu dominaberis ejus. Depone, inquit, ortam de invidiae aemulatione tristitiam, et flammas odii crudelis exstingue.

PL 17, 1113B

「汝が正しく献げながら、正しく分けなかったのなら、汝は罪を犯したのではないか。静まれ。それは汝に向かって振り返り、汝がそれを治めるのだから」。神は言う。「妬みの競い心から生じた悲しみを捨て、残酷な憎しみの炎を消せ」。

De vocatione gentium libri duo 2.4.8

8

Nihil tibi Abel nocuit, nec mihi placendo te laesit: despexi munera tua meo judicio, non illius voto. Opus enim bonum negligenter egisti: recta fuisset oblatio tua, si fuisset recta discretio. Sciens cui offerres, scire debueras quid voveres.

PL 17, 1113B

「アベルは汝に何の害も与えなかった。私に喜ばれることで汝を傷つけたのでもない。私が汝の捧げ物を退けたのは、私自身の判断によるのであって、彼の願いによるのではない。汝は善い業を、いい加減に行った。区別が正しければ、汝の供え物も正しかったであろう。誰に献げるかを知っていたのだから、何を誓うかも知っているべきであった」。

De vocatione gentium libri duo 2.4.9

9

Non digne inter me et te divisisti, quoniam tibi electiora servasti. Tuus ergo hic error est, tuumque peccatum, quiesce, et noli in insontem fratrem moveri, ad te potius tua culpa revocetur; noli peccato regnum in te dare, sed tu potius in ipsum sume dominatum.

PL 17, 1113B

「汝は私と汝のあいだを、ふさわしく分けなかった。より良いものを自分のために取っておいたからである。ゆえにこれは汝の誤りであり、汝の罪である。静まれ。罪なき兄弟に対して心を動かすな。むしろ汝自身の咎が汝に呼び戻されるようにせよ。罪に汝への支配を与えるな。むしろ汝が罪の上に支配を取れ」。

De vocatione gentium libri duo 2.4.10

10

Poenitendo enim nec in majus facinus progredieris, et ab eo in quo te doles displicuisse, mundaberis (Gen. IV) .

PL 17, 1113C

「悔い改めるならば、汝はより大きな悪行へ進むこともなく、喜ばれなかったと汝が嘆いているその事柄から、清められるであろう」(創世記4章)。

De vocatione gentium libri duo 2.4.11

11

Cum ergo talia ad Cain loqueretur Deus, numquid ambiguum est voluisse, eum, et quantum ad medendi modum sufficiebat, egisse, ut Cain ab illo impietatis furore resipisceret? Sed malitia pertinax inde facta est inexcusabilior, unde debuit esse correctior.

PL 17, 1113C

このようなことを神がカインに語ったのだから、神が、カインがあの不敬虔の狂乱から我に返るように望み、かつ、癒やす仕方としては十分なだけのことを行ったということに、疑いがあろうか。しかし頑固な悪意は、矯正されるべきところから、かえって弁解の余地をいっそう失った。

De vocatione gentium libri duo 2.4.12

12

Et utique praesciebat Deus ad quem finem insanientis esset progressura conceptio. Neque ex eo quod falli scientia divina non poterat, necessitate peccandi urgebatur facinus voluntatis: a cujus utique intentione atque effectu potuit incolumitas Abel illaesa defendi, nisi placuisset Deo cum magna laude patientiae suae, ut temporalis furor impii fieret perpetuus honor justi.

PL 17, 1113C

そして神は、狂おしい構想がどんな終わりへ進むかをもちろん予知していた。だが、神の知識が欺かれ得なかったということから、意志による悪行が、罪を犯す必然に迫られたのではない。その企てと結果からアベルの無事は害を受けずに守られ得たはずだが、神は、不敬虔な者の一時の狂乱が義人の永遠の栄誉となることを、アベルの忍耐〔patientiae suae。suae は神を指して「神の忍耐」とも取れる〕の大いなる賞賛とともに良しとした。

De vocatione gentium libri duo 2.4.13

13

Posteris vero istius fratricidae, quamvis in progenitoris sui moribus viverent, numquam se divinam bonitatem negasse quis non facile advertat, si consideret quantum eis prodesse potuerit tam longa patientia Dei, tam dives bonorum temporalium copia, et multiplicatae fecunditatis tam numerosa propagatio?

PL 17, 1113D

この兄弟殺しの子孫に対しても、彼らが祖先の習俗のうちに生きていたにもかかわらず、神の善意は決して自らを否まなかったことを、誰が容易に悟らないだろうか。神の忍耐がこれほど長く、現世の善の蓄えがこれほど豊かで、増し加わった多産による子孫の繁殖がこれほど数多くなったことが、彼らにどれほど益となりえたかを考えるなら。

De vocatione gentium libri duo 2.4.14

14

Quae beneficia licet obduratis nihil remedii et emendationis attulerint, probant tamen aversionem eorum non divinae fuisse constitutionis, sed propriae voluntatis.

PL 17, 1113D

これらの恩恵は、頑なになった者たちには何の癒やしも矯正ももたらさなかったとしても、彼らの背きが神の定めによるのではなく、自らの意志によることを証明している。

De vocatione gentium libri duo 2.4.15

15

In conservatione autem Noe filiorumque ejus et nuruum, in quibus omnium gentium seminarium disponebatur (Gen. VII) , quanta divinae gratiae opera revelata sint, sancta Scriptura manifestat, dum in illa mirandae capacitatis arca universi generis animalium quantum reparationi sat erat, receptrice, congregatura ad se omne hominum genus Ecclesia figuratur, dum per lignum et aquam redemptio crucis Christi, et ablutio generationis aperitur, dum in iis qui ex illa mundi vastatione salvati sunt, omnium gentium plenitudo benedicitur, dum donum fecunditatis iteratur, et solo esu suffocatorum et sanguinis interdicto, libertas edendi quod placuerit, augetur, salutisque securitas in testimonio versicoloris arcus, hoc est, in signo multiformis gratiae consecratur (Gen. IX) .

PL 17, 1114A

ノアとその子ら、その嫁たちの保存においては──そこにはすべての諸国民の苗床が備えられていた(創世記7章)──、神の恩寵の業がどれほど啓示されたかを、聖書は明らかにしている。すなわち、驚くべき容量をもつあの箱舟が、あらゆる種類の動物を、その再生に足るだけ受け入れたとき、そこに、人類全体を自らのもとに集めることになる教会が象られ、木と水を通して、キリストの十字架による贖いと生まれ〔generationis。洗礼による新生を言うらしく、再生(regeneratio)の意と取った。人の世代(人類)の洗いとも読める〕の洗いが開かれ、あの世の荒廃から救われた者たちにおいて、すべての諸国民の充満が祝福され、多産の賜物が繰り返され、絞め殺されたものと血を食べることだけが禁じられて、望むものを食べる自由が増し、救いの確かさが、色とりどりの虹の証しにおいて、すなわち多様な恩寵のしるしにおいて聖別される(創世記9章)。

De vocatione gentium libri duo 2.4.16

16

Quae utique mysteria atque sacramenta non unius tantum familiae paucissimos tunc homines, sed in ipsis omnes eorum posteros imbuebant, ut quod eruditioni impendebatur parentum, proficeret scientiae filiorum.

PL 17, 1114B

これらの奥義と秘義は、そのとき、一つの家族のごく少数の人々だけでなく、その人々を通してその子孫すべてをも教え込んだ。親の教育のために注がれたものが、子らの知識において実を結ぶためである。

De vocatione gentium libri duo 2.4.17

17

Jam vero procurrente humanae propagationis augmento, cum ipsa mortalium numerositas de suis multiplicationibus superbiret, et secundum elationis suae altitudinem coelo cuperet molem immodicae instructionis inserere, quam mirabilis erga cohibendam hanc insolentiam fuit divinae censura justitiae?

PL 17, 1114B

やがて、人の増殖が進み、死すべき者たちの数そのものがその繁殖を誇り、高ぶりの高さに応じて、天に過大な建造物の塊を差し入れようと望んだとき、この傲慢を抑えるための神の正義の裁決は、いかに驚くべきものであったか。

De vocatione gentium libri duo 2.4.18

18

Quae unam illorum populorum loquelam notis sibi invicem significationibus consonantem septuaginta et duarum linguarum varietate confudit (Gen. XI) : ut et inter dissonas voces operantium pereunte concordia, insanae molitionis machina solveretur, et habitando orbi terrarum daret incolas malae congregationis opportuna dispersio.

PL 17, 1114B

その裁決は、互いに知られた意味によって調和していたあの民の一つの言語を、七十二の言語の多様さに混乱させ(創世記11章)、作業する者たちの不協和な声のあいだに一致が失われて、狂気の企ての仕掛けが解体され、悪しき集まりの時宜を得た分散が、住まわれるべき世界に住人を与えるようにした。

De vocatione gentium libri duo 2.4.19

19

In isto autem opere providentiae Dei praeordinabantur miracula gratiae christianae, quae omnem hanc dispersionem in illius aedificationis erat vocatura compagem, in qua omne genu flectitur Deo, et omnis lingua confitetur, quoniam Jesus in gloria Dei Patris est (Philip. II) .

PL 17, 1114C

だが、神の摂理のこの業において、キリスト教の恩寵の奇跡があらかじめ定められていた。その恩寵は、この分散のすべてを、あの建物の組み合わせへと召すことになっていた。そこでは「すべてのひざは神にかがみ、すべての舌は、イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白する」(フィリピ2章)。

De vocatione gentium libri duo 2.4.20

20

Hanc latitudinem gratiae in plenitudine dispositorum temporum revelandae, facta ab Abraham promissio Dei signis jam luculentioribus indicabat, quando duplex ejus successio, filii scilicet carnis, et filii promissionis, multitudini arenarum comparabatur et siderum, et vir senex per annosam uxoris sterilitatem ab spe jam prolis alienus (Gen. XVI, XXI) , credebat laudabili fide per germen unius filii patrem futurum esse se mundi, prospiciens illum in semine suo, immo conspiciens, qui dixit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII) .

PL 17, 1114C

定められた時の充満において啓示されるはずのこの恩寵の広がりを、アブラハムになされた神の約束は、すでにいっそう明らかなしるしで示していた。それは、彼の二重の子孫、すなわち肉の子らと約束の子らが、砂と星の群れにたとえられ、また老人は、妻が年を重ねて不妊であったため、もはや子の望みから遠ざかっていた(創世記16章、21章)にもかかわらず、一人の子の芽を通して自らが世界の父となることを、称賛すべき信仰で信じ、自らの子孫のうちに彼を見通し、いやむしろ、「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8章)と言った者を眺め見ていたときである。

De vocatione gentium libri duo 2.4.21

21

Qua fide Abraham cum justificaretur, nondum mandatum circumcisionis acceperat, sed cum esset in praeputio naturali, reputata est fides ejus ad justitiam (Gen. XV; Rom. IV) ; et eadem fides signaculum circumcisionis acceperat in eo corporis membro, per quod semen procreationis perventurum erat ad eam carnem, in qua sine carnali semine Dei Filius Deus verbum caro fieret, ac de Abrahae filia Maria virgine nasceretur, assumptis omnibus in hujus nativitatis consortium qui in Christo per Spiritum sanctum regenerati, quod Abraham credidit, credidissent.

PL 17, 1114D

この信仰によってアブラハムが義とされたとき、彼はまだ割礼の命令を受けておらず、生まれながらの無割礼のうちにあって、彼の信仰は義と認められた(創世記15章;ローマ4章)。そして同じ信仰が、割礼のしるしを、体のあの部分に受けた。そこを通して生殖の種が、あの肉に至ることになっていた。その肉において、肉の種なしに神の子、神なる言葉が肉となり、アブラハムの娘であるおとめマリアから生まれることになる。この誕生の交わりに、キリストにおいて聖なる霊によって再生され、アブラハムの信じたことを信じた者たちがみな、迎え入れられるのである。