De vocatione gentium libri duo 2.6.1
Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit. Nulla igitur ratio dubitandi est Jesum Christum Dominum nostrum pro impiis et peccatoribus mortuum: a quorum numero si aliquis liber inventus est, non est pro omnibus mortuus Christus.
PL 17, 1117Bキリストはすべての不敬虔な者と罪人のために死んだこと。――したがって、我々の主イエス・キリストが不敬虔な者たちと罪人たちのために死んだことを疑う理由は無い。その数から免れている者が誰か見いだされるなら、キリストはすべての人のために死んだのではないことになる。
De vocatione gentium libri duo 2.6.2
Sed prorsus pro omnibus mortuus est. Nemo ergo omnium hominum ante reconciliationem, quae per Christi sanguinem facta est, non aut peccator aut impius, dicente Apostolo: Si enim Christus cum adhuc infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est: vix enim pro justo quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori.
PL 17, 1117Cしかし、キリストは間違いなくすべての人のために死んだ。ゆえに、キリストの血によって成った和解の前には、すべての人のうち誰も、罪人か不敬虔な者でない者はいない。使徒が言うとおりである。「実に〔底本は si enim(もし…なら)。帰結の句が続かないので「実に」の意に取った〕、キリストは、我々がなお弱かったとき、時に応じて不敬虔な者たちのために死んだ。義人のために死ぬ人はほとんどいない。善い人のためなら、あるいは死ぬことをあえてする者もいよう」。
De vocatione gentium libri duo 2.6.3
Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum.
PL 17, 1117C「しかし神は、我々のうちに自らの愛を示す。なぜなら、我々がなお罪人であったときにキリストが我々のために死んだのであれば、その血によって義とされた我々は、いっそう、彼によって怒りから救われるであろうから」。
De vocatione gentium libri duo 2.6.4
Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V) .
PL 17, 1117C「なぜなら、我々が敵であったときに、その子の死によって神と和解したのであれば、和解した今は、いっそう、その命によって救われるであろうから」(ローマ5章)。
De vocatione gentium libri duo 2.6.5
Idem autem Apostolus in secunda ad Corinthios ait: Charitas enim Christi urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V) .
PL 17, 1117D同じ使徒は、二コリントにおいてこう言う。「キリストの愛が我々を駆り立てる。我々はこう判断するからである。もし一人がすべての人のために死んだのなら、すべての人が死んだのである。そして彼はすべての人のために死んだ。それは、生きている者たちがもはや自分のためにではなく、自分たちのために死んでよみがえった者のために生きるためである」(二コリント5章)。
De vocatione gentium libri duo 2.6.6
De se ipso vero quid pronuntiet audiamus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
PL 17, 1117D彼が自分自身について何と宣言するかを聞こう。「この言葉は信頼でき、あらゆる受容に値する。キリストは、罪人を救うためにこの世に来た。私はその罪人の第一である」と彼は言う。
De vocatione gentium libri duo 2.6.7
Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I) .
PL 17, 1117D「しかし、私が慈しみを受けたのは、キリスト・イエスがまず私において、あらゆる忍耐を示し、彼を信じて永遠の生命に至ることになる者たちの手本とするためである」(一テモテ1章)。
De vocatione gentium libri duo 2.6.8
Sive ergo circumcisio, sive praeputium, peccato universaliter concludebatur, unusque omnes reatus obstrinxerat, et inter magis minusque impios nemo erat qui posset absque Christi redemptione salvari: quae redemptio universo sese intulit mundo, et omnibus hominibus indifferenter innotuit: quandoquidem in die quinquagesimo ab illo pascha in quo se hostiam Deo verus Agnus obtulerat, cum apostoli et qui cum eis unanimes erant, repleti Spiritu sancto linguis omnium gentium loquerentur, conveniebat excita miraculo diversi generis hominum multitudo, ut Evangelium Christi in eis qui aderant, totus mundus audiret.
PL 17, 1118Aそれゆえ、割礼であれ無割礼であれ、すべての者が罪のもとに閉じ込められ、一つの罪責がすべてを縛っていた。より多く不敬虔な者とより少なく不敬虔な者のあいだにも、キリストの贖いなしに救われうる者は一人もいなかった。この贖いは全世界に及び、すべての人に差別なく知らされた。真の子羊が自らを神への犠牲として献げた〔その〕過越から五十日目に、使徒たちと、彼らとともに心を一つにしていた者たちが、聖なる霊に満たされてすべての諸国民の言葉で語ったとき、その奇跡に促されて、さまざまな種類の人々の群れが集まったのである。そこに居合わせた者たちのうちに、全世界がキリストの福音を聞くためであった。
De vocatione gentium libri duo 2.6.9
Confluxerant autem (sicut scriptum est) Parthi et Medi: Elamitae, et qui inhabitant Mesepotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judaei quoque et Proselyti, Cretes et Arabes, audientes eorum linguis praedicari magnalia Dei (Act. II) : quorum testificatio etiam in eas gentes quae remotiores sunt, longe lateque procurreret.
PL 17, 1118A書かれているとおり、集まったのはパルティア人、メディア人、エラム人、メソポタミア、ユダヤ、カパドキア、ポントとアジア、フリギアとパンフィリア、エジプトとキレネに近いリビアの地方に住む者たち、滞在中のローマ人、ユダヤ人と改宗者、クレタ人とアラビア人であり、彼らは自分たちの言葉で神の大いなる業が宣べ伝えられるのを聞いた(使徒言行録2章)。彼らの証しは、さらに遠くにある諸国民にまで、遠く広く行き渡ることになっていた。
De vocatione gentium libri duo 2.6.10
Ad cujus rei effectum credimus providentia Dei Romani regni latitudinem praeparatam, ut nationes vocandae ad unitatem corporis Christi, prius jure unius imperii consociarentur impietatis; quamvis gratia christiana non contenta sit eosdem limites habere quos Roma, multosque jam populorum sceptro crucis Christi illa subdiderit, quos armis suis ista non domuit.
PL 17, 1118Bこの事の成就のために、神の摂理がローマ帝国の広さを備えたと我々は信じる。キリストの体の一体性へと召されるべき諸民族が、まず一つの帝国の法のもとで、不敬虔において〔impietatis の係りは定かでない。「一つの不敬虔の帝国の法のもとで」とも読める〕結び合わされるためである。とはいえ、キリスト教の恩寵は、ローマと同じ境界を持つことで満足せず、ローマが武力で従えなかった多くの民を、キリストの十字架の笏のもとにすでに服させた。
De vocatione gentium libri duo 2.6.11
Quae tamen per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis.
PL 17, 1118Bしかし〔ローマは〕、使徒的な司教職〔sacerdotium〕の首位によって、権力の玉座によってよりも、信仰の砦によっていっそう大きくなった〔Quae は前文の Roma を指すと取った〕。
De vocatione gentium libri duo 2.6.12
Quod si forte, quemadmodum quasdam gentes, quod non volunt, in consortium filiorum Dei novimus adoptatas, ita etiam nunc in extremis mundi partibus sunt aliquae nationes quibus nondum gratia Salvatoris illuxit: non ambigimus etiam circa illas occulto judicio Dei tempus vocationis esse dispositum, quo Evangelium quod nondum viderunt, audiant atque suscipiant.
PL 17, 1118Cもし、ちょうど我々がある諸国民が、望まないのに〔底本は quod non volunt。係りは定かでない。「望んだわけでもないのに」と取った〕神の子らの交わりへと養子にされたのを知っているように、いまなお世界の果ての地に、救い主の恩寵がまだ輝いていない諸民族があるとしても、我々は、それらについても、神の隠れた裁きによって召命の時が定められており、その時にまだ見たことのない福音を聞き、受け入れることを疑わない。
De vocatione gentium libri duo 2.6.13
Quibus tamen illa mensura generalis auxilii quae desuper omnibus semper hominibus est praebita, non negatur: quamvis tam acerbo natura humana vulnere sauciata sit, ut ad cognitionem Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis vera lux discusserit, quam inscrutabili judicio Deus justus et bonus non ita praeteritis saeculis quemadmodum in novissimis diebus effudit.
PL 17, 1118Cそれでも、天から常にすべての人に与えられてきた、あの一般の助けの度合いは、彼らにも否まれていない。もっとも、人間の本性はきわめて痛ましい傷を負っており、真の光が心の陰りを払い除けないかぎり、自然な観想だけでは誰一人として神の認識へと十分に教え導くことはできない。義にして善なる神は、その光を、究め得ない裁きによって、過ぎ去った世々には、終わりの日々のようには注がなかったのである。
De vocatione gentium libri duo 2.6.14
Unde et beatus apostolus Paulus scribens Colossensibus ait: Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae (Coloss. I) .
PL 17, 1118Dそれゆえ、福なる使徒パウロはコロサイの人々に書き送って言う。「世々と世代のあいだ隠されていたが、今は聖なる者たちに現された奥義。神は、この秘義の栄光の富が諸国民のあいだでどのようなものかを、彼らに知らせようと望んだ。それは、汝らのうちにあるキリスト、栄光の希望である」(コロサイ1章)。