De vocatione gentium libri duo 2.3.1
De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt. His recte (ut arbitror) quantum Dominus tribuit pertractatis, ad id unde digressa est disputatio, revertamur: ad considerationem scilicet differentiarum quibus divinae gratiae opera ac dona variata sunt.
PL 17, 1110A神の恩寵の業と賜物が多様なものとなった、その違いについての考察。――これらのことを、主が与えた限りにおいて、私が思うに正しく論じ終えたので、議論がそこから逸れた点に戻ろう。すなわち、神の恩寵の業と賜物が多様なものとなった、その違いの考察である。
De vocatione gentium libri duo 2.3.2
Altitudo quippe divitiarum sapientiae et scientiae Dei cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae (Rom. XI) , sic semper misericordiam suam et judicium temperavit, ut secretissima aeterni consilii voluntate noluerit in omnibus super omnes generationes aut super omnes homines, aequales donorum suorum esse mensuras.
PL 17, 1110B実に、神の富と知恵と知識の深さは──「その裁きは究め得ず、その道はたどり尽くせない」(ローマ11章)──、常に自らの慈しみと裁きを調和させてきた。そのため、永遠の計画のきわめて秘められた意志によって、あらゆる世代にわたり、またすべての人にわたって、自らの賜物の度合いが等しくあることを望まなかったのである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.3
Siquidem aliter eos juverit: quos ad cognoscendum se, coeli et terrae testimoniis conveniebat: aliter illos quibus non solum elementorum famulatu, sed etiam doctrina legis prophetarum oraculis, miraculorum signis, et angelorum cooperationibus consulebat.
PL 17, 1110B実際、神が助けた仕方は、自らを知るようにと天と地の証しによって呼びかけた者たちと、諸元素の奉仕だけでなく、律法の教え、預言者たちの託宣、奇跡のしるし、天使たちの協力によっても配慮した者たちとでは、異なっていた。
De vocatione gentium libri duo 2.3.4
Et multo magis aliter misericordiam suam universis hominibus declaraverit, quando Filius Dei factus est filius hominis, ut inveniretur ab eis qui eum non quaerebant, et appareret iis qui illum non interrogabant, et non in uno tantum populo Israeliticae stirpis excelleret, sed in omni gente quae est sub coelo, multiplicatum Abrahae semen oriretur, in quam haeredum successionem non filii carnis, sed filii promissionis intrarent (Isaiae LXV).
PL 17, 1110Bさらに、神の子が人の子となったときには、神は自らの慈しみをすべての人に、はるかに異なる仕方で示した。それは、自分を求めなかった者たちに見いだされ、自分に尋ねなかった者たちに現れ、イスラエルの血筋の一つの民においてだけ際立つのではなく、天の下のあらゆる国民のうちにアブラハムの増え広がった子孫が起こり、その相続の継承に、肉の子らではなく約束の子らが入るためであった(イザヤ65章)。
De vocatione gentium libri duo 2.3.5
Et quanta in praeteritis saeculis super caeteras nationes, tanta nunc esset in gente Judaea parcitas gratiae: cum tamen introducta plenitudine gentium (Rom. IX) , etiam ipsorum ariditati earumdem rigationum inundatio spondeatur.
PL 17, 1110Cまた〔そのために〕、過ぎ去った世々に他の諸民族にあったのと同じだけの恩寵の乏しさが、今はユダヤの国民にあることになった。もっとも、諸国民の充満が導き入れられたのちには(ローマ9章)〔引かれた句はローマ11:25〕、彼らの乾きにも、同じ灌漑の氾濫が約束されている。
De vocatione gentium libri duo 2.3.6
Quae itaque causae sint harum sub eadem gratia dissimilitudinum, quaeve rationes, sanctis Scripturis non loquentibus, quis loquetur?
PL 17, 1110Cでは、同じ恩寵のもとでのこれらの不同の原因は何か、その理由は何か。聖書が語らないのなら、誰が語るだろうか。
De vocatione gentium libri duo 2.3.7
Et cum in eis scientia Pauli apostoli a disputatione transeat ad stuporem: cujus erit tanta praesumptio, qui haec disserendo, existimet aperienda potius quam silentio miranda?
PL 17, 1110Cしかも、それらについて使徒パウロの知識さえ、論議から驚嘆へと移っているのに、これらを論じて、沈黙のうちに驚嘆すべきものではなくむしろ解き明かすべきものだと考えるほどの僭越が、誰にあろうか。
De vocatione gentium libri duo 2.3.8
Patienter igitur et aequanimiter ignoretur tam remotum ab humana cognitione secretum: nec tamen quia nequeunt clausa penetrari, ideo etiam reseratorum est praetereundus introitus.
PL 17, 1110Dゆえに、人間の認識からこれほど遠く隔たった秘密については、忍耐強く、心穏やかに知らぬままでいよう。とはいえ、閉ざされたものには入り込めないからといって、開かれたものへの入り口を素通りしてよいことにはならない。
De vocatione gentium libri duo 2.3.9
Manifestaverunt enim divinorum eloquiorum multae auctoritates, et continua omnium saeculorum experimenta docuerunt, justam Dei misericordiam, misericordemque justitiam nec alendis umquam corporibus hominum, nec docendis juvandisque eorum mentibus defuisse.
PL 17, 1110Dというのも、神の言葉の多くの権威が明らかにし、あらゆる世々の絶え間ない経験が教えてきたように、神の正しい慈しみ、また慈しみ深い正義は、人の体を養うことにも、その精神を教え助けることにも、決して欠けたことがなかったからである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.10
Semper etenim pluit super bonos et malos, semper solem suum oriri fecit super justos et injustos (Matth. V) , semper vitales auras praebuit, semper diei et noctis vicissitudines ministravit: ubertatem agris, multiplicationem seminibus, fecunditatem generandis hominibus semper impendit.
PL 17, 1110D実に神は、常に善人にも悪人にも雨を降らせ、常に自らの太陽を正しい者にも不正な者にも昇らせ(マタイ5章)、常に命の息を与え、常に昼と夜の移り変わりを供し、畑には豊穣を、種には増殖を、生まれる人々には多産を、常に注いだ。
De vocatione gentium libri duo 2.3.11
Et si quando aliquid horum minuit, benignis correptionibus aversionem desidiamque male utentium castigavit, ut miserationes ejus quaererent in adversis, cujus justitiam non timuerant in secundis.
PL 17, 1111Aそして、もしこれらのいずれかを減らしたことがあっても、それは善意の懲らしめによって、悪用する者たちの背きと怠慢を戒めるためであった。順境では神の正義を恐れなかった者が、逆境では神の憐れみを求めるようにするためである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.12
Denique si ad ipsa mundi exordia recurramus, inveniemus omnium sanctorum qui diluvium praecesserunt, Dei Spiritum fuisse rectorem, propter quod et filii Dei nominati sunt (Gen. VI) : quoniam sicut ait Apostolus: Quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII) .
PL 17, 1111A実に、世の初めにまでさかのぼれば、洪水以前のすべての聖なる者たちの導き手は神の霊であったことが分かる。それゆえに、彼らは神の子らと呼ばれた(創世記6章)。使徒が言うとおり、「神の霊に導かれる者は誰であれ、神の子である」(ローマ8章)からである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.13
Et cum iidem neglecta observantia patrum, illicitis se reproborum connubiis miscuissent, atque ob nefariam societatem digni exterminio judicarentur, Dominus ait: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI) .
PL 17, 1111Aところが、その者たちが父祖の定めを軽んじ、捨てられた者たちとの許されない婚姻に交わり、不敬な結びつきのゆえに滅ぼされるに値すると裁かれたとき、主は言った。「私の霊は、これらの人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6章)。
De vocatione gentium libri duo 2.3.14
Unde apparet quod iste populus, cujus generationes discreto ordine cum annorum numero digeruntur, spiritalis antea fuit, ea utique voluntate cui Spiritus sanctus praesidebat, sic impendens moderaminis sui regimen, ut declinandi ad vitia non adimeret potestatem, qua potestate hic populus si non uteretur, non relinqueret Deum, nec relinqueretur a Deo, essetque ille de quo dictum est: Felix qui potuit transgredi, et non est transgressus.
PL 17, 1111Bこのことから明らかなのは、この民──その世代が、年数とともに区別された順序で並べられている──が、以前は霊的であったことである。それは聖なる霊が司る意志によるのであり、霊は自らの統治をそのように注いで、悪へそれる能力を奪わなかった。この民がその能力を用いなければ、神を離れず、神からも離されず、「踏み越え得たのに、踏み越えなかった者は幸いである」と言われた、その者であったであろう。
De vocatione gentium libri duo 2.3.15
Quamdiu ergo apud Deum mansit, ea voluntate mansit, quam Deus inspiravit et rexit. Praeparatur enim (sicut scriptum est) voluntas a Domino.
PL 17, 1111Bゆえに、この民が神のもとにとどまった間は、神が吹き込み、導いた意志によってとどまったのである。実に、「意志は主によって備えられる」と書かれているとおりである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.16
Sed hujus praeparationis non unus semper provectus, nec una mensura est: quoniam multis modis et innumerabilibus differentiis gratiae opera et dona variantur, inque ipsis singulis generibus munerum dissimiles sunt gradus, et impares quantitates.
PL 17, 1111Bしかし、この備えの進み方は常に一つではなく、尺度も一つではない。恩寵の業と賜物は、多くの仕方と無数の違いによって変化し、賜物の個々の種類の内部にも、段階の異なり、量の不揃いがあるからである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.17
Sicut enim in germinibus herbarum atque lignorum quae terra producit, non una species, nec unum in omnibus genus est, sed singula quaeque in sui seminis forma, et in suae stirpis qualitate gignuntur: plenum autem decorem non statim ut eduntur accipiunt, sed certis et ordinatis provehuntur augmentis, donec ad perfectam sui habitus quantitatem per succedentia sibi incrementa perveniant: ita et semina charismatum, plantaeque virtutum non in omni agro cordis humani totum hoc pariter quod sunt futura nascuntur, nec facile reperitur in exordio maturitas, et in inchoatione perfectio.
PL 17, 1111C実に、地が生み出す草木の芽に、すべてを通じて一つの種や一つの類があるのではなく、それぞれがその種の形、その株の性質に従って生じ、生え出るとただちに十全な美しさを得るのではなく、定まった秩序ある成長によって進み、次々に続く成長を経て、その姿の完全な大きさに至る。それと同じく、賜物〔charismata〕の種も徳の苗も、人の心のあらゆる畑において、いずれそうなるはずのすべてを同時に生み出すわけではなく、始まりにおいて成熟が、はじめにおいて完全が見いだされることも容易でない。
De vocatione gentium libri duo 2.3.18
Exserit quidem frequenter potens et misericors Deus mirabiles istos suae operationis effectus, et quibusdam mentibus non exspectata profectuum mora, totum simul quidquid collaturus est, invehit.
PL 17, 1111D力ある慈しみ深い神は、自らの働きのこれらの驚くべき結果をしばしば現す。そして、ある者たちの精神には、成長の遅れを待つことなく、与えようとするものすべてを一度に注ぎ込む。
De vocatione gentium libri duo 2.3.19
In Abrahae lumbis Levi sanctificatur, et simul cum eo domus Aaron et sacerdotalis ordo benedicitur (Heb. VII) . In Isaac de repromissione concepto, et contra spem sterilium senum nato, omnium gentium vocatio, et tota Christi forma praeconditur (Gen. XVIII) .
PL 17, 1111Dアブラハムの腰のうちにレビは聖別され、彼とともにアロンの家と祭司の階級が祝福される(ヘブライ7章)。約束によって宿され、望みに反して子のなかった老いた者たちから生まれたイサクのうちに、すべての諸国民の召命とキリストの全き型があらかじめ据えられる(創世記18章)。
De vocatione gentium libri duo 2.3.20
Jacob nullo merito suffragante dilectus priusquam nascatur eligitur (Malach. V) . Hieremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I) .
PL 17, 1111Dヤコブは、いかなる功績も助けにならないまま愛され、生まれる前に選ばれる(マラキ5章)〔引かれた句はマラキ1:2–3〕。エレミヤには言われる。「私は、汝を胎の中で形づくる前から汝を知り、汝が胎から出る前に汝を聖別した」(エレミヤ1章)。
De vocatione gentium libri duo 2.3.21
Joannes intra Elisabeth matris viscera Spiritu sancto repletus exsultat (Luc. I) ; et ut nullus inter natos mulierum major sit, prius sentit initia gratiae, quam naturae (Matth. XI) .
PL 17, 1111Dヨハネは母エリサベトの胎内で聖なる霊に満たされて喜び躍る(ルカ1章)。そして、女から生まれた者のうちに彼より大いなる者がいないように(マタイ11章)、彼は本性の始まりよりも先に、恩寵の始まりを感じ取る。
De vocatione gentium libri duo 2.3.22
Sed cum et alia similium documentorum exempla non desint, quae brevitatis studio praeterimus: multo tamen crebrior, multoque numerosior pars illa hominum est, cui particulatim quidquid superna largitas donat, accrescit, ut conferendorum munerum causae de iis quae sunt collata, pariantur.
PL 17, 1112Aほかにも同様の証拠となる例が欠けてはいないが、簡潔を旨としてここでは省く。しかし、はるかに頻繁で、はるかに数が多いのは、天上の寛大さが与えるものが一部ずつ増し加わっていく人々である。こうして、与えるべき賜物の理由が、すでに与えられたものから生み出される。
De vocatione gentium libri duo 2.3.23
Quidam accepta fide diffidentia non carent, quam utique inesse sibi noverat qui dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX) . Quam nec illi abesse penitus a suis animis sentiebant qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII) .
PL 17, 1112Aある者たちは、信仰を受けても疑念を免れない。その疑念が自分にあることを、「主よ、私は信じる。私の不信仰を助けよ」(マルコ9章)と言った者は確かに知っていた。それが自分たちの心からまったく去っていないことは、「主よ、我々の信仰を増せ」(ルカ17章)と言った者たちも感じていた。
De vocatione gentium libri duo 2.3.24
Quidam quod credunt, non intelligunt, et multi diu in suae simplicitatis modulo detinentur. Multi vero cito intellectus lumen accipiunt. Ipsa autem intelligentia non in omnibus eumdem habet vigorem, aut similem facultatem.
PL 17, 1112Aある者たちは、信じていることを理解せず、多くの者は長く自らの素朴さの分にとどめ置かれる。多くの者は早く理解の光を受ける。そして理解そのものも、すべての者において同じ力、同じ能力を持つのではない。
De vocatione gentium libri duo 2.3.25
Et plurimi cum et fide et intellectu videantur ornati, laborant tamen indigentia charitatis: et iis quae fide et intellectu vident, nequeunt inhaerere: quoniam perseverari in eo non potest, quod non toto corde diligitur.
PL 17, 1112Bそして、信仰においても理解においても飾られていると見える者の多くが、愛の欠乏に苦しみ、信仰と理解によって見ているものに固着できない。心を尽くして愛していないものにおいて、堅く留まることはできないからである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.26
Donum quoque ipsius charitatis non semper ejusmodi est, ut quidquid ad plenitudinem pertinet, simul a percipiente sumatur. Est enim amor qui potest alio amore superari.
PL 17, 1112B愛という賜物そのものも、常に、充満に関わるすべてを受ける者が一度に受け取るようなものではない。実際、別の愛に打ち負かされ得る愛がある。
De vocatione gentium libri duo 2.3.27
Et saepe dilectio Dei ex mundi dilectione marcescit, nisi ad eum fervorem Spiritu sancto inflammante profecerit, qui nullo exstingui frigore, nullo possit tepore languere.
PL 17, 1112Bまた、神への愛は、世への愛によってしばしば萎える。聖なる霊が燃え立たせて、いかなる冷たさにも消されず、いかなるぬるさにも衰えることのない熱にまで高まるのでないかぎりは。
De vocatione gentium libri duo 2.3.28
Cum itaque in hoc inenarrabili dono Deo omnium summa donorum, et quaedam sit cunctarum vita virtutum: ad hoc caetera conferuntur, ut habeat animae fidelis intentio, per quae ad perfectam charitatem possit eniti.
PL 17, 1112Bしたがって、この言い表しがたい神の賜物〔底本は dono Deo。dono Dei と読む〕は、すべての賜物の頂であり、またすべての徳のいわば命でもあるのだから、ほかのものはこれのために与えられるのである。信ある魂の志向が、それによって完全な愛へと努力できるものを持つようにするためである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.29
Quae quoniam non solum ex Deo, sed etiam Deus est, stabiles et perseverantes atque insuperabiles facit quos flumine suae voluptatis impleverit.
PL 17, 1112C愛は、神から来るだけでなく、神そのものである。ゆえに、自らの快楽の流れで満たした者たちを、堅固で、堅く留まる、打ち負かされない者とする。
De vocatione gentium libri duo 2.3.30
Qui autem istarum aquarum dulcedinem nesciunt, adhuc de mundi hujus torrentibus bibunt; aut etiam si aliquid primoribus labris de vitae fonte gustaverunt, inebriari tamen aureo Babylonis calice delectantur (Jer. LI; Apoc. XVI) : suo prorsus decipiuntur arbitrio, sua voluntate labuntur: et si in hac desidia perseverant, ipsi se iis quae accepere, dispoliant.
PL 17, 1112Cこれらの水の甘さを知らない者たちは、なおこの世の急流から飲んでいる。あるいは、命の泉から唇の先でわずかに味わった者でも、バビロンの金の杯に酔うことを喜ぶ(エレミヤ51章;黙示録16章)。彼らは、まさに自らの判断に欺かれ、自らの意志によって滑り落ちる。そして、この怠慢にとどまり続けるなら、自ら、受けたものを自分から剥ぎ取るのである。
De vocatione gentium libri duo 2.3.31
Facile enim quaelibet bona sine charitate possunt perire, quae non possunt sine charitate prodesse.
PL 17, 1112C愛を欠いては役立つことのできない善は、愛を欠けば、どのようなものでも容易に滅びうる。