アクィタニアのプロスペルc. 390–c. 455

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De vocatione gentium libri duo

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Prosper of Aquitaine · De vocatione gentium libri duo · PL 17, 1118D · 20 sectiones

De vocatione gentium libri duo 2.7.1

1

Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis. Numquid hoc mysterium etiam prophetis incognitum fuit? et illi per quos Spiritus sanctus loquebatur, ea quorum ab ipsis fiebant denuntiationes, nesciebant?

PL 17, 1118D

諸国民の召命の奥義が、預言者たちと使徒たちにいかに知られていたかについて。――この奥義は、預言者たちにも知られていなかったのか。聖なる霊が彼らを通して語ったその人々は、自分たちが告げているそのことを知らなかったのか。

De vocatione gentium libri duo 2.7.2

2

Non ita plane intelligendum puto, sed ipsis gentibus absconditum fuisse mysterium, quod Dominus quando voluit, et quibus voluit revelavit.

PL 17, 1119A

私は、そのようにまったく理解すべきではないと思う。むしろ、この奥義は諸国民自身に隠されていたのであり、主は望んだときに、望んだ者たちに啓示したのである。

De vocatione gentium libri duo 2.7.3

3

Nam de vocatione gentium quae non erant populus Dei, et quibus prius non misertus est, nunc autem miseretur, in Deuteronomio ita dicitur; Et vidit Dominus, et zelavit, et iratus est propter iram filiorum suorum et filiarum, et dixit: Avertam faciem meam ab eis et ostendam quid erit in novissimo, quia generatio perversa est, filii in quibus non est fides in illis.

PL 17, 1119A

というのも、神の民ではなかった諸国民──以前は憐れまず、今は憐れんでいる──の召命については、申命記にこう言われているからである。「主は見て、妬み、自らの息子たちと娘たちの怒りのゆえに怒った。そして言った。『私は彼らから顔を背け、終わりに何が起こるかを示そう。彼らは曲がった世代、信仰が彼らのうちにない子らだからである』」。

De vocatione gentium libri duo 2.7.4

4

Ipsi in zelum compulerunt me in eo quod non est Deus, irritaverunt me in idolis suis, et ego in zelum incitabo eos in ea quae non erat gens, super gente insipiente irritabo eos (Deut. XXXII) .

PL 17, 1119A

「彼らは、神でないものによって私に妬みを起こさせ、偶像によって私を怒らせた。私も、国民でなかったものによって彼らに妬みを起こさせ、愚かな国民によって彼らを怒らせよう」(申命記32章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.5

5

Et David haec de adoraturis Deum omnibus gentibus praecinit: Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Ps. LXXXV) . Et iterum idem: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Ps. LXXI) .

PL 17, 1119A

ダビデも、すべての諸国民が神を拝むことになることについて、あらかじめ歌った。「汝が造ったすべての諸国民は、来て、汝の前で礼拝し、主よ、汝の名に栄光を帰すであろう」(詩篇85)。また同じ者が再び言う。「地のすべての王は彼を礼拝し、すべての諸国民は彼に仕えるであろう」(詩篇71)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.6

6

Et iterum: Benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum (Ibid.) .

PL 17, 1119B

また言う。「地のすべての部族は彼において祝福され、すべての諸国民は彼を大いなるものとするであろう」(詩篇71)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.7

7

Esaias quoque similia annuntiat, dicens: Quoniam erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes (Isai. II) .

PL 17, 1119B

イザヤも同じようなことを告げて言う。「終わりの日々に、主の山が現れ、神の家は山々の頂にあり、丘の上に高く上げられ、すべての諸国民が彼のもとに来る」(イザヤ2章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.8

8

Et iterum idem: Et faciet, inquit, Dominus sabaoth omnibus gentibus, in monte isto bibent in jucunditate vinum, ungentur unguento in monte ipso, tradet haec omnia gentibus, hoc enim consilium super omnes gentes (Isai. XXV) .

PL 17, 1119B

また同じ者が言う。「万軍の主はすべての諸国民に行う〔faciet の目的語は刷られていない。宴を設けることを言うらしい〕。この山で、人々は喜びのうちにぶどう酒を飲み、この山で香油を塗られる。主はこれらすべてを諸国民に渡す。これは、すべての諸国民に対する計画だからである」(イザヤ25章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.9

9

Et iterum idem: Et revelabit Dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutem quae a Domino est (Isai. LII) . Et iterum: Ecce advenae ad te per me accedent, et ad te fugient (Isai. LIV) .

PL 17, 1119C

また同じ者が言う。「主は、その聖なる腕をすべての諸国民の目の前に現し、地の果てはみな、主から来る救いを見るであろう」(イザヤ52章)。また言う。「見よ、寄留者たちが、私を通して汝のもとに来て、汝のもとへ逃れる」(イザヤ54章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.10

10

Et infra: Gentes quae te non cognoverunt, invocabunt te: et populi qui te nesciunt, ad te confugient (Isai. LV) .

PL 17, 1119C

そのあとに言う。「汝を知らなかった諸国民は汝を呼び、汝を知らない諸々の民は汝のもとへ逃れる」(イザヤ55章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.11

11

Osee quoque paria prophetat, dicens: Et erit in loco in quo dictum est eis: Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi et congregabuntur filii Juda et filii Israel in idipsum (Osee I) .

PL 17, 1119C

ホセアも同じことを預言して言う。「『汝らは私の民でない』と彼らに言われたその場所で、彼らは生ける神の子らと呼ばれ、ユダの子らとイスラエルの子らは一つに集められる」(ホセア1章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.12

12

Et iterum: Miserebor non dilectae, et dicam non populo meo: Populus meus es tu, et ipse dicet: Deus meus es tu (Osee II) .

PL 17, 1119C

また言う。「私は愛されなかった者を憐れみ、私の民でない者に言う。『汝は私の民である』と。そして彼は言う。『汝は私の神である』」(ホセア2章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.13

13

Sub apostolis vero cum ii qui in Christum ex circumcisione crediderant, eos qui gentiles erant, dicebanturque praeputium, justificationum gratiae arbitrarentur participes esse non posse: docet beatus apostolus Petrus quam indiscretus apud Deum uterque sit populus, si in unitatem fidei ambo convenerint.

PL 17, 1119C

使徒たちの時代には、キリストを信じた割礼の者たちが、異邦人であって「無割礼」と呼ばれる者たちは、義とする恩寵にあずかることはできないと考えていた。福なる使徒ペトロは、両方の民が信仰の一体性において会するなら、神のもとでいかに区別がないかを教える。

De vocatione gentium libri duo 2.7.14

14

Cum autem, inquit, coepissem loqui, decidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.

PL 17, 1119D

ペトロは言う。「私が語り始めたとき、聖なる霊が、最初に我々の上に降ったように、彼らの上にも降った。そこで私は、主の言葉を思い出した。主はこう言っていたのである。『ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊で洗礼を受ける』」。

De vocatione gentium libri duo 2.7.15

15

Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ergo quis eram qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI) .

PL 17, 1119D

「それゆえ、主イエス・キリストを信じた我々に与えたのと同じ恩寵を、神が彼らにも与えたのなら、私は何者で、神を妨げることができたであろうか」。これを聞いて、彼らは黙り、神に栄光を帰して言った。「それでは、諸国民にも、神は命に至る悔い改めを与えた」(使徒言行録11章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.16

16

Jacobus quoque apostolus de hac vocatione gentium dicit (Act. XV) : Viri fratres, audite me: Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod cecidit, et diruta ejus aedificabo, et erigam illud (Amos IX) , ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum.

PL 17, 1120A

使徒ヤコブも、諸国民のこの召命について言う(使徒言行録15章)。「兄弟である人々よ、私に聞け。シモンは、神が初めにいかに諸国民から自らの名のために民を取ることを顧みたかを語った。そしてこれに預言者たちの言葉が一致する。書かれているとおりである。『この後、私は戻り、倒れたダビデの幕屋を再び建て、その廃墟を建て直し、それを立て直す』(アモス9章)。『それは、人々の残りの者たちと、私の名が呼ばれたすべての諸国民とが、主を求めるためである』と、これを行う主は言う。『その業は、永遠の昔から主に知られている』」。

De vocatione gentium libri duo 2.7.17

17

Simeon quoque ille, cui responsum erat a Spiritu sancto non eum visurum mortem priusquam videret Christum Domini, de salute omnium gentium quae in Christo revelabatur, haec dixit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II) .

PL 17, 1120A

あのシメオンも、聖なる霊から、主のキリストを見るまでは死を見ないと告げられていたが、キリストにおいて啓示されるすべての諸国民の救いについて、こう言った。「主よ、今、汝の僕を、汝の言葉に従って平安のうちに去らせよ。私の目は、汝の救いを見たからである。汝はそれを、すべての民の前に備えた。諸国民への啓示の光、汝の民イスラエルの栄光である」(ルカ2章)。

De vocatione gentium libri duo 2.7.18

18

His et aliis testimoniis Scripturarum non dubie demonstratur istam ditissimam, potentissimam, benignissimam gratiam qua in novissimo mundi tempore omnes gentes in regnum Christi vocantur, prioribus saeculis in occulto Dei absconditam fuisse consilio.

PL 17, 1120B

これらの証言と聖書のほかの証言によって、疑いなく示される。世の終わりの時にすべての諸国民がキリストの国へと召されるこの最も豊かで、最も力ある、最も寛大な恩寵は、以前の世々には、神の隠れた計画のうちに隠されていたのである。

De vocatione gentium libri duo 2.7.19

19

Et cur hac manifestatione qua nunc universis nationibus innotescit, antea revelata non fuerit, nullam posse scientiam comprehendere, nullam intelligentiam penetrare: cum tamen illud quod de bonitate Dei piissime creditur, quia omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) , non oporteat nisi perpetuum aeternumque sentiri, secundum eas mensuras quibus Deus dona generalia specialibus novit cumulare muneribus: ut et qui exsortes gratiae fuerint, de sua nequitia redarguantur: et qui ejus lumine enituerint, non in suo merito, sed in Domino glorientur.

PL 17, 1120B

また、この恩寵が、今それによってすべての諸民族に知られるようになっているこの顕現によって、なぜ以前には啓示されなかったのかを、いかなる知識も把握できず、いかなる理解力も見抜けない。とはいえ、神の善意について最も敬虔に信じられていること、すなわち神が「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」(一テモテ2章)ということは、永続し永遠に変わらぬこととしてのみ受け取られるべきである。それは、神が一般的な賜物に特別な賜物を積み重ねることを知っている、その度合いに従ってであり、それによって、恩寵にあずからなかった者たちは自らの邪悪を論駁され、恩寵の光に輝いた者たちは、自らの功績ではなく主において誇るのである。

De vocatione gentium libri duo 2.7.20

20

In hoc sane angusto quidem, sed tamen recto intelligentiae tramite non parum difficultatis opponit consideratio parvulorum, qui nullo judicio rationis utuntur, quo auctoris sui beneficia sentientes, ad agnitionem valeant veritatis accedere, nec videntur de neglectu opitulantis gratiae juste argui, in illa ignorantia naturaliter constituti, quam dubium non est nullam recipere scientiam, nullam sentire doctrinam.

PL 17, 1120C

この狭いが、しかし正しい理解の小道において、幼子たちを考えることは少なからぬ困難を呈する。幼子たちは理性の判断をまったく用いず、それによって自らの作り主の恩恵を感じ取って真理の認識に近づくことができない。けれども、助ける恩寵を怠ったことで正しく責められているとも見えない。彼らは、いかなる知識も受けず、いかなる教えも感じ取らないことが疑いのない無知の中に、生まれながらに置かれているからである。