Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.1
(Vers. 1-3.) Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo; optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae.
PL 17, 131B(第1–3節)「私はキリスト・イエスにおいて真実を言う。偽ってはいない。私の良心が聖なる霊において私に証しをしている。私には大きな悲しみがあり、私の心には絶え間ない痛みがある。私自身、肉による親族である、わが兄弟たちのために、キリストから離れて呪われた者となることを願っていたからである。彼らはイスラエル人である」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.2
Quoniam superius contra Judaeos loqui videtur, qui ex Lege justificari se putant: nunc ut votum suum et affectum circa eos ostendat; teste conscientia sua, in Christo Jesu et in Spiritu sancto dicit se loqui, ut non velut inimico illorum fides haberi non possit.
PL 17, 131B彼は先に、律法によって義とされると思っているユダヤ人たちに対して語っているように見える。ここでは、彼らに対する自分の願いと愛情を示すために、自分の良心を証人として、キリスト・イエスにおいて、また聖なる霊において語っていると言う。彼を彼らの敵であるかのように見なして、その言葉が信じられないということのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.3
Ideo Christum et Spiritum sanctum, quos nihil latet, testes dat: et quorum testimonium reprobari non potest, qui sic perhibent testimonium Apostolo, dum commendant eum virtute signorum, quae faciebant per illum.
PL 17, 131Cそれゆえ彼は、キリストと聖なる霊を証人に立てる。この二者には何も隠れていないからである。その証言は退けることができない。彼らは、彼を通して行っていた徴の力によって使徒を推薦することで、使徒にこのように証しをしているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.4
Quia enim tam magnum praesidium est Christi, et praecipuam charitatem erga genus humanum ostendit, et dignatione ejus gloriosa et immortalia praemia repromissa: ac per hoc dolet genus suum, quod est secundum carnem; quia incredulitate sua hoc perenni et salutari beneficio se privarunt.
PL 17, 131Cキリストの助けはこれほど大きく、〔キリストは〕人類に対して格別の愛を示し、彼がへりくだって臨んだことにより〔dignatione ejus 以下は文が整っておらず、et で並ぶ句の主語が定まらない。報いが約束されたと解した〕、栄光ある不死の報いがあらためて約束された。それゆえ彼は、肉による自分の民のために悲しむ。彼らは自らの不信仰によって、この永続する救いの恩恵から自分を遠ざけたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.5
Ergo, optabam, ait, non opto; quia scit fieri non posse, ut tam honestum membrum, nullo praecedente vitio, abscinderetur a corpore christiano; affectum tamen et dilectionem circa genus suum ostendit.
PL 17, 131Cそれゆえ「私は願っていた」と彼は言うのであって、「願う」とは言わない。これほど立派な肢体が、先立つ過失もないのに、キリスト教徒の体から切り離されることはありえないと知っているからである。それでも彼は、自分の民に対する愛情と愛を示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.6
(Vers. 4.) Quorum adoptio est filiorum. Juste se dolere probat, quando praedicat laudem generis eorum; quia olim filii adoptati, affectum et gratiam Dei Patris in irritum habuerunt. Adjecit adhuc, ut et alios dolere pro his faciat, dicens:
PL 17, 131D(第4節)「彼らには子とされることがある」。彼は、彼らの民の賞賛を告げるとき、自分が悲しむのは正しいことだと示している。かつて子とされた者たちが、父なる神の愛情と恩寵を無に帰したからである。彼はさらに、ほかの人々をも彼らのために悲しませようとして、こう言い加えた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.7
(Vers. 5.) Et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
PL 17, 131D(第5節)「栄光も、契約も、立法も、奉仕も、約束も彼らのものである。父祖たちも彼らのものであり、肉によればキリストも彼らから出た。キリストは万物の上にあって、世々に祝福された神である。アーメン」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.8
Tanta praeconia nobilitatis et dignitatis generis Judaeorum et promissionum enumerat, ut omnibus pro his dolorem incutiat; quia non recipiendo Salvatorem praerogativam Patrum, et promissionis meritum perdiderunt, pejores gentilibus facti, quos prius, quia sine Deo erant, abominabantur: propensius enim malum est dignitatem perdidisse, quam non habuisse. Interea de Salvatore dicit:
PL 17, 132A彼は、ユダヤ人の民の高貴さと尊厳、またその約束について、これほどの賞賛を数え上げて、皆に彼らのための悲しみを抱かせる。彼らは救い主を受け入れなかったために、父祖たちの特権と約束の功を失い、かつて神なき者であるとして忌み嫌っていた異邦人よりも悪い者になったからである。実際、尊厳を失うことは、持たなかったことよりもいっそう悪い。ところで、彼は救い主についてこう言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.9
Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Quando enim nulla paterni nominis fit mentio, et de Christo sermo est; non potest differri, ne Deus dicatur.
PL 17, 132A「万物の上にあって、世々に祝福された神である。アーメン」。父の名への言及が全くなく、キリストについて語られているときには、神と呼ばれることを避けることはできない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.10
Frequenter enim Scriptura propter unius Dei professionem, si de Deo Patre loquitur, et Deo adjungit Filium, Deum Patrem vocat, et Filium Dominum.
PL 17, 132A聖書はしばしば、唯一の神を告白するために、父なる神について語り、神に子を加えて語るときには、父を神と呼び、子を主と呼ぶからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.11
Si quis autem non putat de Christo dictum: Qui est Deus, det personam, de qua dictum est: de Patre enim Deo hoc loco mentio facta non est.
PL 17, 132B「神である」と言われたのがキリストについてだと考えない者がいるなら、それが誰について言われたのか、その人物を示せ。この箇所では、父なる神については言及がなされていないのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.12
Sed quid mirum, si in hoc loco Christum Deum super omnia aperta voce loqueretur, de quo alia in epistola hunc sensum tali sermone firmavit, dicens: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10) ?
PL 17, 132Bだが、この箇所で彼がキリストを万物の上にある神として、あからさまな声で語ったとしても、何の不思議があろうか。別の手紙で、彼はキリストについてこの意味を、次のような言葉で確かなものにしたというのに。「イエスの名にあって、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの、すべての膝がかがめられるように」(フィリピ2:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.13
Haec sunt omnia, super quae Deus Christus est. Neque enim, exceptis his, sunt aliqua, ut non super omnia Deus Christus sit: nec potest genu flectere omnis creatura, nisi Deo.
PL 17, 132Bこれらが、その上に神であるキリストがある万物である。これらを除いては、神であるキリストがその上にいないようなものは何一つない。また、神に対してでなければ、いかなる被造物も膝をかがめることはできない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.14
Denique Joannes apostolus cum inscius angelum ut Deum vellet adorare, audit ab eo: Ne feceris, quoniam conservus tuus sum. Deum, inquit, adora (Apoc. XIX, 10) .
PL 17, 132B実に、使徒ヨハネは、知らずに天使を神として礼拝しようとしたとき、天使からこう聞いた。「そうしてはならない。私は汝と同じ僕だからである。神を礼拝せよ」と彼は言う(黙示録19:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.15
Nec Dominus utique adorari se pateretur, nisi quia Deus est: si quominus, usurpasse dicendus est, et peccasse, quod absit; cum ipse diabolum increpans, Dominum Deum adorandum, et ipsi soli serviendum ostendat (Matth. IV, 10) .
PL 17, 132C主も、神でなければ、自分が礼拝されることを許しはしなかったはずである。もしそうでないなら、彼は不当に奪い、罪を犯したと言わなければならなくなる。そんなことはあってはならない。彼自身、悪魔を叱りつけて、主なる神を礼拝すべきであり、ただ神にのみ仕えるべきだと示しているからである(マタイ4:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.16
Nihil ergo praejudicatur Deo Patri, cum adoratur Christus ut Deus; quia cum soli Deo serviendum dicatur, servitur et Christo. Dicit enim alio loco: Qui in his servit Christo, placet Deo (Joan. X, 4) .
PL 17, 132Cしたがって、キリストが神として礼拝されても、父なる神は何も損なわれない。ただ神にのみ仕えるべきだと言われていても、キリストにも仕えられているからである。実際、彼は別の箇所で言う。「これらのことにおいてキリストに仕える者は、神に喜ばれる」(ヨハネ10:4)〔引かれた句はローマ14:18〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.17
Quid ergo superest, nisi ut Pater Deus, et Filius Deus; et nihilominus unus Deus credatur uterque? Sive enim Patrem quis adoret, sive Filium, unum Deum dicitur adorare; et servire Patri, aut Filio, uni Deo servitium exhibetur.
PL 17, 132Cでは、父が神であり、子が神であり、それでもなお両者が唯一の神であると信じられる以外に、何が残されていようか。父を礼拝するにせよ、子を礼拝するにせよ、唯一の神を礼拝すると言われ、父に仕えるにせよ、子に仕えるにせよ、唯一の神に奉仕が捧げられるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.18
Nulla igitur discretio est; quia qui adorat Filium, adorat et Patrem: et qui servit Patri, servit et Filio.
PL 17, 132Cしたがって、区別は何もない。子を礼拝する者は父をも礼拝し、父に仕える者は子にも仕えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.19
Et ut sine adulatione deitatis hujus confessionem esse doceret, in conclusione posuit, Amen, hoc est, verum; ut Christum Deum super omnia in veritate ostenderet benedictum in saecula.
PL 17, 132Dそして、この神性の告白がへつらいによるものでないことを教えるために、彼は結びに「アーメン」、すなわち「真実に」と置いた。キリストが万物の上にある神であり、世々に祝福された者であることを、真実のうちに示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.20
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit verbum Dei dicentis: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12) , id est, hoc evenit, quod dixit Deus futurum; ut non hi dicerentur semen esse Abrahae, qui filii ejus essent secundum carnem: sed isti qui fidem acceperint, per quam natus est, Isaac, reformatam tempore Christi, non jam specialem, sed generalem; ut quod Abraham credidit de Isaac, isti crederent de Deo et Christo; quia natus est Dei Filius ad salutem humani generis redimendam.
PL 17, 132D(第6節)「しかし、神の言葉は失われたのではない」。「イサクにおいて、汝に子孫が呼ばれる」と言う神の言葉(創世記21:12)は失われなかった。すなわち、神が将来あると言ったことが起こったのであり、肉によってアブラハムの子である者たちではなく、イサクがそれによって生まれた信仰を受けた者たち、すなわちキリストの時代に新たにされた、もはや特別ではなく一般的なその信仰を受けた者たちが、アブラハムの子孫であると言われるようになった。アブラハムがイサクについて信じたことを、これらの者たちが神とキリストについて信じるためである。神の子が、人類を贖う救いのために生まれたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.21
(Vers. 7.) Neque omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen.
PL 17, 133A(第7節)「イスラエルから出た者がみなイスラエル人なのではなく、アブラハムの子孫であるからといって、みなが子なのでもない。イサクにおいて、汝に子孫が呼ばれるのである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.22
Hoc est quod vult intelligi, non jam ideo dignos esse omnes, quia filii sunt Abrahae: sed eos esse dignos, qui filii promissionis sunt, id est, quos praesciit Deus promissionem suam suscepturos, sive ex Judaeis, sive ex gentibus; hi enim digni sunt dici Israelitae, id est, videntes Deum, qui credunt.
PL 17, 133A彼が理解させようとしているのは、アブラハムの子であるからといって、もはや皆が相応しいのではなく、約束の子である者たちが相応しいということである。すなわち、自らの約束を受けるであろうと神が予知した者たち、ユダヤ人からであれ異邦人からであれ、そうした者たちである。信じる者こそ、イスラエル人、すなわち神を見る者と呼ばれるに値するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.23
Nam de Isaac utique omnes hi filii sunt Abrahae; quia omnis propago generis Judaeorum ex Abraham per Isaac est.
PL 17, 133Bたしかに、イサクから出た者はみな、アブラハムの子である。ユダヤ人の民の子孫はすべて、アブラハムからイサクを通じて出ているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.24
Sed quia, sicut dixi, hi sunt vere filii Abrahae, qui promissionem sequuntur, quae in Isaac facta est: ac per hoc reliqui filii non sunt dicendi Abrahae; Abraham enim credens, Isaac accepit propter fidem, quia credidit Deo.
PL 17, 133Bだが、私が述べたように、イサクにおいてなされた約束に従う者たちこそ、真にアブラハムの子である。それゆえ、そのほかの者はアブラハムの子と呼ばれるべきではない。アブラハムは信じることで、イサクを授かったからである。信仰のゆえであり、神を信じたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.25
In quo mysterium futurae fidei designatum est; ut illi essent fratres Isaac, qui eamdem fidem haberent, in qua Isaac natus est; quia Isaac in typo Salvatoris natus est ex promissione, ut qui crediderit Christum Jesum promissum esse Abrahae, hic sit filius Abrahae, frater vero Isaac.
PL 17, 133Bここに、来るべき信仰の奥義が示されている。イサクがそれによって生まれたのと同じ信仰をもつ者たちが、イサクの兄弟となるためである。イサクは救い主の予型として約束によって生まれたのであり、キリスト・イエスがアブラハムに約束されたと信じる者が、アブラハムの子、そしてイサクの兄弟となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.26
Dictum est ergo Abrahae, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) ; quod utique in Isaac factum non est, sed in eo, qui in Isaac promissus est Abrahae, qui est Christus, in quo omnes gentes benedicuntur credentes.
PL 17, 133Cそれゆえアブラハムに告げられた。「汝の子孫において、すべての国民が祝福される」(創世記22:18)。これはイサクにおいて成就したのではなく、イサクにおいてアブラハムに約束された者、すなわちキリストにおいて成就した。彼において、信じるすべての国民が祝福されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.27
Caeteri ergo Judaei filii sunt carnis, dum promissione privantur: nec deputari possunt merito Abrahae, qui fidem non sequuntur, per quam dignus exstitit Abraham.
PL 17, 133Cしたがって、残りのユダヤ人は、約束を奪われているので、肉の子である。アブラハムを相応しい者とした信仰に従わない者は、アブラハムの功に数えられることもできない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.28
(Vers. 8.) Id est, non qui filii carnis, hi sunt filii Dei: sed qui filii promissionis sunt, aestimantur in semine.
PL 17, 133C(第8節)「すなわち、肉の子たちが神の子なのではなく、約束の子たちが子孫と見なされるのである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.29
Apertum est quia non possunt dici filii carnis filii Dei: hi enim ex concupiscentia carnis nati sunt; isti vero ex fide spiritualiter, secundum quod promissum est Abrahae; ut hi aestimarentur semen esse, qui crederent.
PL 17, 133C肉の子が神の子と呼ばれ得ないことは明らかである。前者は肉の欲望から生まれ、後者はアブラハムに約束されたとおり、信仰から霊的に生まれたからである。信じる者たちが子孫と見なされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.30
(Vers. 9.) Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et habebit Sara filium.
PL 17, 133D(第9節)「約束の言葉はこれである。『この時期に私は来る。そして、サラは子をもつであろう』」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.31
Hoc in Genesi habetur, quod praefiguratum in Christo est, ut futurus Christus promitteretur filius Abrahae, in quo promissionis verbum impleretur, ut in Christo benedicerentur omnes gentes terrae.
PL 17, 133Dこれは創世記にあるものであり、キリストにおいて予め象られたものである。来るべきキリストがアブラハムの子として約束され、彼において約束の言葉が満たされ、地のすべての国民がキリストにおいて祝福されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.32
Quando enim promissio facta est Abrahae, et audivit: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae; Christus utique illi promissus est ex traduce Isaac, in quo hoc impletum videmus.
PL 17, 134Aアブラハムに約束がなされ、彼が「汝の子孫において、地のすべての国民が祝福される」と聞いたとき、キリストは確かに、イサクの血統から出る者として彼に約束されたのである。我々は、これが彼において成就したのを見ている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.33
(Vers. 10.) Non solum autem haec, id est, Sarra, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Non tantum ergo Sarram in typo dicit generasse Isaac, sed et Rebeccam uxorem Isaac.
PL 17, 134A(第10節)「しかも、この女だけでなく」、すなわちサラだけでなく、「リベカもまた、我々の父イサクの一度の交わりから〔子を〕もった」。したがって彼は、サラが予型としてイサクを産んだだけでなく、イサクの妻リベカもそうした〔Rebeccam のあとに generasse in typo が省かれている〕と言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.34
Sed alia causa est in Isaac, alia in Jacob et Esau; quia Isaac in figura Salvatoris natus est, Jacob vero et Esau duorum populorum habent typum, id est, credentium, et non credentium; ut cum ex uno sint, diversi sint tamen.
PL 17, 134Aだが、イサクの場合とヤコブとエサウの場合とでは事情が異なる。イサクは救い主の象りとして生まれたが、ヤコブとエサウは二つの民、すなわち信じる者たちと信じない者たちの予型をもつからである。両者は一人から出ていながら、異なるものとなる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.35
In singulis enim et genus significatur, ut hi unius generis dicantur, qui in causa fidei unum sunt, vel perfidiae.
PL 17, 134Aそれぞれの者において、その類も示される。信仰の事柄において、あるいは背信において一つである者たちが、一つの類に属する者と言われるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.36
Unus enim significatur in multis, non per traducem carnis, sed per communem causam; quia et ex Esau Jacob filii dicendi sunt, et ex Jacob Esau imputandi sunt filii.
PL 17, 134B一人が多くの者において示されるのは、肉の血統によってではなく、共通の事柄によってだからである。エサウから出た者たちがヤコブの子と呼ばれるべきであり、ヤコブから出た者たちがエサウの子に数えられるべきでもあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.37
Nec enim quia Jacob laudatur, omnes ex eo nati, filii ejus merito dicendi sunt: aut quia Esau displicet, omnes ex ejus origine reprobi sunt; cum videamus et de Jacob traduce natos factos perfidos, et de Esau fideles et Deo charos.
PL 17, 134Bヤコブが賞賛されるからといって、彼から生まれた者がみな当然に彼の子と呼ばれるべきなのではなく、エサウが気に入られなかったからといって、その血筋の者がみな棄てられた者なのでもない。我々は、ヤコブの血統から生まれた者が背信の者となり、エサウの血統から生まれた者が信仰ある者、神に愛される者となるのを見ているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.38
Nam quod de Jacob multi sint perfidi, dubium non est; omnes enim Judaei non credentes, aut credentes ex eo habent originem: et quia de Esau sunt boni et fideles, probat Job, qui est ex filiis Esau, quintus, ab Abraham, hoc est, nepos Esau.
PL 17, 134Bヤコブから多くの背信の者が出たことは疑いない。信じないユダヤ人も信じるユダヤ人も皆、彼に由来するからである。またエサウからも善良で信仰ある者が出たことは、エサウの子らから出た、アブラハムから五代目のヨブ、すなわちエサウの孫が証明している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.39
(Vers. 11-13.) Nam cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum vel malum; ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
PL 17, 134B(第11–13節)「まだ生まれず、善も悪も何も行わないうちに、選びに従う神の計画が、業からではなく、召す者から〔出る〕ことによって保たれるように、『兄は弟に仕える』と告げられた。『私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ』と書かれているとおりである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.40
Hoc in Malachia habetur. Praescientiam Dei flagitat in his causis, quia non aliud potest evenire, quam novit Deus futurum. Sciendo enim quid unusquisque illorum futurus esset, dixit: Hic erit dignus, qui erit minor; et qui major, erit indignus.
PL 17, 134Cこれはマラキにある。彼はこれらの事柄において神の予知を求める。神が将来あると知っていること以外は起こりえないからである。二人それぞれが何になるかを知っていたので、神は言った。「弟となる者は相応しい者となり、兄となる者は相応しくない者となる」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.41
Unum elegit praescientia, et alterum sprevit: et in illo quem elegit, propositum Dei manet; quia aliud non potest evenire, quam quod scivit, et proposuit in illo, ut salute dignus sit: et in illo, quem sprevit, simili modo manet propositum, quod proposuit de illo; quia indignus erit.
PL 17, 134C神は予知によって一人を選び、もう一人を退けた。選んだ者において神の計画は保たれる。神が知っていたこと、また彼については救いに相応しい者となるようにと計画したこと、それ以外は起こりえないからである。退けた者においても、同じように、彼について計画した計画が保たれる。彼は相応しくない者となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.42
Hoc quasi praescius, non personarum acceptor; nam neminem damnat, antequam peccet: et nullum coronat, antequam vincat.
PL 17, 134C神はこれを予知する者として行うのであって、人を偏り見る者としてではない。罪を犯す前に誰をも罪に定めず、勝つ前に誰にも冠を授けないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.43
Hoc pertinet ad causam Judaeorum, qui sibi praerogativam defendunt, quod filii sint Abrahae: Apostolus autem consolatur se; ut quia dixerat dolorem habere se cordis continuum, causa incredulitatis eorum, quorum adoptio erat filiorum, et legis constitutio, et ex quibus Christus, Salvator, sicut et ipse ait: Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22) ; tractata Lege, invenit quia non omnes qui ex Israel sunt, credituri sunt: neque quia dicuntur filii Abrahae, omnes Abrahae filios dicendos, sicut supra memoravi.
PL 17, 134Dこれは、アブラハムの子であることを理由に自分たちの特権を主張するユダヤ人たちの事柄にかかわる。使徒は自らを慰めている。彼は、「子とされること」も、律法の制定も、また救い主キリストも彼らから出たのに、彼らの不信仰のゆえに心に絶え間ない痛みがあると言っていた。救い主自身も「救いはユダヤ人から来る」と言っている(ヨハネ4:22)。ところが、律法を論じて、イスラエルから出た者がみな信じるとは限らないこと、また、アブラハムの子と呼ばれるからといって、みなをアブラハムの子と呼ぶべきではないことを、先に述べたとおり、見いだしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.44
Minuit ergo dolorem suum, inveniens olim praedictum, quod non omnes essent credituri; ut his solis doleat, qui per invidiam in incredulitate laborant. Possunt tamen credere, quod ex subjectis aperit.
PL 17, 135Aこうして彼は、皆が信じるわけではないとかつて予告されていたことを見いだして、自分の悲しみを和らげる。ねたみのゆえに不信仰の中で苦しんでいる者たちのためだけに悲しむことにするのである。それでも彼らは信じることができると、彼は以下のことから明らかにする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.45
Incredulis tamen praedictis non valde dolendum est; quia non sunt praedestinati ad vitam; praescientia enim Dei olim hos non salvandos decrevit. Quis enim plangat eum, qui olim mortuus habetur?
PL 17, 135Aそれでも、予告された不信仰の者たちのために、強く悲しむことはない。彼らは生命へと予定されていないからである。神の予知は、かつて彼らが救われないと定めたのである。かつて死んだ者とされている者を、誰が嘆くであろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.46
Sed subintrantibus gentibus, quae sine Deo prius erant, et salutem quam illi perdiderunt, accipientibus, exsuscitatur dolor: sed iterum quia ipsi sibi perditionis causa sunt, sopitur.
PL 17, 135Aだが、以前は神なき者であった異邦人たちが入り込み、彼らが失った救いを受けるとき、悲しみはかき立てられる。しかし、彼ら自身が自らの滅びの原因であるので、悲しみはまた静まる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.47
Praescius itaque Deus malae illos voluntatis futuros, non illos habuit in numero bonorum; quamvis dicat Salvator illis septuaginta duobus discipulis, quos elegerat secunda classe, qui ab illo postea recesserunt: Nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .
PL 17, 135Bこうして神は、彼らが悪しき意志の者となることを予知していたので、彼らを善い者たちの数に入れなかった。救い主が、第二の組として選んだ七十二人の弟子たち、のちに彼から離れ去った者たちに、「汝らの名は天に記されている」(ルカ10:20)と言っているとしてもである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.48
Sed hoc propter justitiam, quia hoc est justum; ut unicuique pro merito respondeatur. Quia enim boni erant, electi sunt ad ministerium; et erant scripta nomina illorum in coelo propter justitiam, sicut dixi: secundum praescientiam vero in numero erant malorum.
PL 17, 135Bだがこれは正義のゆえであり、それが正しいからである。各人にその功に応じて報いられるためである。彼らは善い者であったから務めに選ばれ、先に述べたように、正義のゆえに彼らの名は天に記されていた。しかし予知に従えば、悪い者たちの数にあったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.49
De justitia enim Deus judicat, non de praescientia. Unde et Moysi dixit: Si quis peccaverit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 34) ut secundum justitiam judicis tunc videatur deleri, cum peccat: juxta praescientiam vero numquam in libro vitae fuisse.
PL 17, 135B神は正義に基づいて裁くのであって、予知に基づいてではないからである。それゆえ神はモーセにも言った。「誰であれ私の前で罪を犯した者を、私は私の書から消し去る」(出エジプト記32:34)〔引かれた句は出エジプト記32:33〕。これは、裁き主の正義に従えば、罪を犯したときに消されると見え、予知に従えば、決して生命の書にはなかったことになる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.50
Hinc et apostolus Joannes de hujusmodi ait: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 20) .
PL 17, 135Bここから使徒ヨハネも、このような者たちについて言う。「彼らは我々のうちから出て行ったが、我々の仲間ではなかった。もし我々の仲間であったなら、確かに我々とともにとどまっていたはずだ」(一ヨハネ2:20)〔引かれた句は一ヨハネ2:19〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.51
Non est personarum acceptio in praescientia Dei; praescientia enim est qua definitum habet, qualis uniuscujusque futura voluntas erit, in qua mansurus est, per quam aut damnetur, aut coronetur.
PL 17, 135C神の予知には、人を偏り見ることはない。予知とは、各人がどのような意志をもつことになるか、その中にとどまることになるか、それによって罪に定められるか冠を授けられるかを、神が定めて知っていることだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.52
Denique quos scit in bono mansuros, frequenter ante sunt mali: et quos malos scit permansuros, aliquoties prius sunt boni. Unde cessat querela; quia Deus acceptor personarum non est (Act. X, 34) .
PL 17, 135C実に、善にとどまると神が知っている者たちは、しばしば先に悪い者であり、悪にとどまり続けると知っている者たちも、時には先に善い者である。それゆえ不平は止む。神は人を偏り見る者ではないからである(使徒言行録10:34)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.53
Nam et Saul, et Judas Iscariotes ante fuerunt boni, dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus, et non erat illo melior in filiis Israel (I Reg. IX, 2) ; et de Juda Iscariote dicit Petrus apostolus: Qui sortitus est sortem ministerii hujus (Act. I, 17) , id est, apostolatus, in signis et prodigiis faciendis.
PL 17, 135Cサウルもイスカリオテのユダも、以前は善い者であった。サウルについて聖書は「彼は善い人であり、イスラエルの子らの中に彼よりよい者はいなかった」と言い(サムエル記上9:2)、イスカリオテのユダについて使徒ペトロは「この務めの籤を引き当てた者」(使徒言行録1:17)、すなわち、徴と不思議を行う使徒職の籤を引き当てた者と言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.54
Quomodo igitur ministerium salutare sortiretur, nisi esset bonus? In sorte enim Dei judicium fuit dignum illum fuisse tempore, quo electus est, sicut illi septuaginta duo, quos supra memoravi (Matth. XVII, 5) .
PL 17, 135D善い者でなければ、どうして救いの務めの籤を引き当てえただろうか。神の籤には、彼が選ばれた時には相応しい者であったという裁きがあったのである。先に述べた七十二人もそうである(マタイ17:5)〔刷られた引照マタイ17:5 は本文の内容に合わない〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.55
Hinc est unde et Judas post mali totius admissum scelus poenitentia motus, laqueo vitam finivit.
PL 17, 135Dこういうわけで、ユダも、あらゆる悪の罪業を犯したのち、悔い改めに動かされて、縄で命を終えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.56
Non potest enim in aliquo omne bonum penitus oblitterari; quippe cum natura non possit immutari, sed voluntas: non in omnibus tamen causis; quia remanet in natura, quod testimonio sit Creatori.
PL 17, 135D誰かにおいて、あらゆる善が完全に消し去られることはありえないからである。変えられるのは意志であって、本性は変えられないのだから。ただし、すべての事柄においてそうなのではない〔non in omnibus tamen causis の係りは定かでない。直前の「意志は変えられる」を限る句と取った〕。本性には、創造主への証しとなるものが残るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.57
(Vers. 14.) Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Quia enim unum diligit, et alterum odit, subinfert: Numquid iniquitas apud Deum (Exod. XXXIII, 19) ? Non plane, sed justus est Deus; scit enim quid faciat, nec retractandum est ejus judicium.
PL 17, 136A(第14節)「では、我々は何と言おうか。神のもとに不法があるのか。決してそうではない」。彼は一人を愛し、もう一人を憎むと言ったので、続けて言う。「神のもとに不法があるのか」(出エジプト記33:19)〔引かれた句はローマ9:14〕。まったくそうではない。神は正しい。自分が何をするかを知っているのであり、その裁きは問い直されるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.58
Hoc in Malachia propheta habetur: Jacob dilexi, Esau vero odio habui (Malac. I, 3) . Hoc jam de judicio dicit; nam prius de praescientia ait, quia major serviet minori, sicut et de praescientia Pharaonem damnavit (Gen. XXV, 23) , sciens se non correcturum: apostolum vero Paulum persequentem elegit (Actor. IX, 3) , praescius utique quod futurus esset bonus.
PL 17, 136Aこれは預言者マラキにある。「私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ」(マラキ1:3)。彼はこれをすでに裁きについて言っている。先には予知について、「兄は弟に仕える」と言ったのである。同じく、ファラオが自らを改めないであろうと知って、予知に基づいて彼を罪に定め(創世記25:23)〔引照は刷られた位置のまま。創世記25:23 は前の「兄は弟に仕える」の句にかかる〕、迫害者であった使徒パウロを、善い者となると予知して選んだ(使徒言行録9:3)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.59
Hunc ergo praevenit ante tempus, quia necessarius erat; et Pharaonem ante futurum judicium damnavit, ut crederetur judicaturus.
PL 17, 136B神は彼に時に先立って先手を打った。必要な者だったからである。またファラオは、来るべき裁きに先立って罪に定められた。神が裁く者であると信じられるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.60
(Vers. 15.) Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero: et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero.
PL 17, 136B(第15節)「モーセに言うからである。『私は、憐れんだ者を憐れむ。また、慈しみを施した者に慈しみを施そう』」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.61
Ergo misericordia, miserebor, inquit, ejus cui misertus ero, hoc est, ejus miserebor, cui praescius eram quod misericordiam daturus essem, sciens conversurum illum, et permansurum apud me: Et misericordiam praestabo illi, cui misericordiam praestitero, id est, ei misericordiam dabo, quem praescivi post errorem recto corde reversurum ad me.
PL 17, 136Bそれゆえ、慈しみによって〔底本は Ergo misericordia。係りが定かでなく、本文が崩れているらしい。「慈しみによって」と取った〕、「私は、憐れんだ者を憐れむ」と彼は言う。すなわち、私が慈しみを与えることになると予知していた者、彼が立ち返り、私のもとにとどまるであろうと知っていた者を、私は憐れむ、ということである。「また、慈しみを施した者に慈しみを施そう」とは、誤りののち、まっすぐな心で私のもとに戻るであろうと私が予知した者に、慈しみを与える、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.62
Hoc est dare illi, cui dandum est: et non dare illi, cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire: illum autem non vocet, quem sciat minime obaudire. Vocare autem est non pugnare, sed compungere ad recipiendam fidem.
PL 17, 136Bこれは、与えられるべき者に与え、与えられるべきでない者には与えないということ、すなわち、聞き従うと知っている者を召し、全く聞き従わないと知っている者を召さないということである。召すとは、争うことではなく、信仰を受け入れるように心を刺すことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.63
(Vers. 16.) Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Recte, quia non in voluntate petentis, sed in dantis arbitrio debet esse, quod poscitur.
PL 17, 136C(第16節)「したがって、欲する者のものでも走る者のものでもなく、憐れむ神のものである」。正しい。求められているものは、求める者の意志にではなく、与える者の判断にかかっているべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.64
An enim dandum sit, dantis debet judicio pensari; nam Saul peccans cum petisset veniam, non accepit (I Reg. XV, 24) : at contra David peccans et ignosci sibi postulans, veniam consecutus est (II Reg. XII, 8) .
PL 17, 136C与えるべきかどうかは、与える者の判断によって量られるべきである。サウルは罪を犯して赦しを求めたが、受けなかった(サムエル記上15:24)。これに対し、ダビデは罪を犯して自分を赦してくれるよう願い、赦しを得た(サムエル記下12:8)〔引かれた句はサムエル記下12:13〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.65
Ex hoc utique dantis Dei et non dantis judicium sequendum est; quia non injuste judicat, qui omnes salvos vult, manente justitia; inspector enim cordis scit petentem, an hac mente poscat, ut mereatur accipere.
PL 17, 136Cこの点から、与える神の裁きにも与えない神の裁きにも従わなければならない。すべての人が救われることを望み、しかも正義をとどめたまま裁く者は、不正に裁くのではないからである。心を見る者は、求める者が、受けるに値するほどの心で求めているかどうかを知っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.66
Et quamvis periculosum sit judicium Dei discernere; tamen propter diffidentes, ut mens eorum medelam consequi possit, ne putent judicium Dei injustum, dicentes: Unum vocat, et alterum negligit; sic arbitrantes excusari posse damnandos, rebus istud potius probemus, quam verbis; ubi enim rerum gestarum exempla sunt, nemo audet queri, nec aliquam excusationem obtendere.
PL 17, 136C神の裁きを見分けることは危険であるけれども、不信仰の者たちのために、その精神が癒しを得られるように、また、「一人を召し、もう一人は顧みない」と言って神の裁きを不正だと思い、こうして罪に定められるべき者が弁明できると考える、そのようなことのないように、これを言葉によってよりも事実によって証明しよう。行われた事柄の例があるところでは、誰も不平を言おうとせず、何かの弁解を持ち出そうともしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.67
Duo fuerunt David et Saul, requiramus historias, qualis unusquisque eorum reperiatur post judicium Dei; ut si Saul bene se egisse, postquam misericordiam non accepit, probetur, injustum, quod absit, Dei judicium arbitremur: aut si David, accepta misericordia, Deum contempsisse inveniatur, an in eo manserit, in quo misericordiam consecutus est, et, ut utar compendio, uterque necessitatem passus est regni.
PL 17, 136Dダビデとサウルという二人がいた。神の裁きのあとで、それぞれがどのような者と見いだされるかを、歴史に尋ねてみよう。もしサウルが、慈しみを受けなかったあとでも、正しく振る舞ったと証明されるなら、神の裁きを不正だと考えよう。そんなことはあってはならないが。あるいは、ダビデが慈しみを受けたのちに神を軽んじたと見いだされるのか、それとも慈しみを得たその状態にとどまったのかを〔調べよう〕〔底本のこの文は崩れていて、aut si David … inveniatur に帰結の句が無い。an in eo manserit を「歴史に尋ねてみよう」(requiramus)にかかる問いと取った〕。簡潔に言えば、二人とも王国をめぐる窮地を経験した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.68
Et quanta fuit necessitas David, ut filius ejus vellet eum regno privare! In qua necessitate flens, nudo pede, iter faciebat; ut fugeret rex et dux populi Dei, in tantum humiliatus, ut et in faciem sibi servo suo maledicenti non responderet; ut per patientiam Deum sibi propitium faceret, per quem regnum sibi credidit reservari (II Reg. XV, 16) .
PL 17, 137Aダビデの窮地はどれほどであったか。自分の息子が彼から王国を奪おうとしたのである。この窮地の中で、彼は泣きながら裸足で道を進んだ。神の民の王であり指導者である者が逃れるほどであり、これほどまでにへりくだって、自分の僕が面と向かって呪ったときにも、言い返さなかった。忍耐によって神を自分に対して宥める者とするためであり、神によって王国が自分のために保たれると信じていたからである(サムエル記下15:16)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.69
Saul autem nec in tali necessitate inventus; quia majus malum est intestinum bellum, quam externum: insuper ferens quia semel et iterum non sit auditus, cum esset indignus, nec in prece perstitit; ut meritum sibi faceret, per quod esset dignus: sed impatiens, et de Dei judicio indignatus, ab idolis quae prius velut nullius momenti damnaverat, auxilium requisivit. Ecce justum esse judicium praescientiae Dei etiam nolentibus manifestum est.
PL 17, 137Aところがサウルは、これほどの窮地に見いだされることもなかった。内乱は外国との戦いよりも大きな悪だからである。その上、自分が相応しくなかったのに、一度ならず聞き入れられなかったことに耐えかねて、祈りにとどまることもせず、相応しい者となるための功を自らに作ることもしなかった。かえって短気になり、神の裁きに憤って、以前は取るに足りないものとして断罪していた偶像に助けを求めた。見よ、神の予知の裁きが正しいことは、望まない者にさえ明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.70
(Vers. 17.) Dicit enim Scriptura (Exod. IX, 16) Pharaoni: Quia in hoc ipsum te servavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut nuntietur nomen meum in universa terra. Alii codices sic habent: Ad hoc te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam.
PL 17, 137B(第17節)「聖書はファラオに言う(出エジプト記9:16)。『まさにこのために私は汝を生かしておいた。汝において私の力を示すため、また私の名が全地に告げ知らされるためである』」。ほかの写本はこうである。「このために私は汝を起こした。汝において私の力を示すためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.71
Sive servavi, sive suscitavi, unus est sensus; hoc enim dicit, quia cum Pharao, quod nomen regum erat apud Aegyptios, sicut et apud Romanos reges Augusti appellantur: hic ergo Pharao cum tantis malis esset reus, ut vita indignus esset; ita in malis suis perduravit, nec se emendare voluit; aestimans aut merito vivere, aut Deum, quem saepe fallendum censebat, ad vindictam dandam impotentem, audit a Deo: Ad hoc te servavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut nuntietur nomen meum in universa terra; ut in hoc caeterae gentes addiscerent non esse alium Deum praeter hunc, qui Judaeorum erat, et factus est Christianorum; quamvis et illi Christiani fuerint, et nos nunc simus Judaei propter Judam, ex quo Christus est secundum carnem; quia Judaei veteres sperando futurum Christum redemptorem, christiani erant: nam Rahab meretrix dicit exploratoribus missis a Jesu Nave, qui prius Auxes dicebatur: Auditae sunt hic virtutes et plagae, quae factae sunt in Aegypto a Deo vestro, et conterriti sunt nimis; timent enim a facie vestra (Josue II, 9) .
PL 17, 137B「生かしておいた」と言うのも「起こした」と言うのも、意味は一つである。彼が言っているのは、こういうことだからである。ファラオとは、エジプト人のもとでの王たちの名であって、ローマ人のもとで王たちがアウグストゥスと呼ばれるのと同じである。このファラオは、命に値しないほどの多くの悪の罪責を負っていたのに、自分の悪の中に居座り続け、改めようとしなかった。そして、自分は生きるに値するのだ、あるいは、しばしば欺いてよい相手と考えていた神は報復を加えることができないのだと思っていたとき、神からこう聞いたのである。「このために私は汝を生かしておいた。汝において私の力を示すため、また私の名が全地に告げ知らされるためである」。これによって、ほかの異邦人たちが、この神のほかに別の神はないこと、この神はユダヤ人のものであり、キリスト教徒のものとなったことを学ぶようにするためであった。もっとも、彼ら〔ユダヤ人〕もキリスト教徒であったのであり、我々も今はユダのゆえにユダヤ人なのである。肉によればキリストはユダから出たからである。古のユダヤ人は、来るべきキリストを贖い主として望んでいたので、キリスト教徒であったのだ。実際、遊女ラハブは、かつてアウクセス〔底本の綴りのまま〕と呼ばれたヨシュア〔ラテン語では Jesus Nave〕に遣わされた偵察者たちに言う。「ここでは、汝らの神がエジプトで行った力と災いのことが聞かれており、彼らは非常に恐れおののいた。汝らの顔を彼らは恐れているのである」(ヨシュア記2:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.72
Ad hoc ergo servatus est Pharao, ut multa signa et plagae ostenderentur in illum quasi jam mortuum.
PL 17, 137Dそれゆえファラオは、すでに死んだも同然の彼に対して多くの徴と災いが示されるために、生かされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.73
Suscitatus autem dictus est; quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit, ut vivere videretur; ut esset in cujus poena et vario tormentorum genere usque ad mortem, omnes qui sine Deo erant, metu territi, hunc solum Deum esse cum admiratione maxima faterentur, a quo hae vindictae fiunt.
PL 17, 137D「起こされた」とも言われたのは、神のもとでは死んでいたのに、生きているように見えるだけの短い時を受けたからである。そうして、神なき者であったすべての者が、彼の刑罰と死に至るまでの様々な責め苦によって恐れおののき、これらの報復をなすこの神だけが神であると、深い驚嘆をもって告白するようにするためであった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.74
Hoc etiam genere antiqui medici in hominibus morte dignis, vel mortis sententiam consecutis, requirebant quomodo prodessent vivis, quae in homine latebant, apertis; ut his cognoscerent causas aegritudinis, et poena morientis proficeret ad salutem viventis.
PL 17, 138A昔の医者たちも、これと同様の仕方で、死に値する人々、あるいは死刑の判決を受けた人々について、人の体の中に隠れているものが切り開かれたとき、それが生きている者たちにどう役立つかを調べた。それによって病の原因を知り、死にゆく者の刑罰が生きている者の健康に資するようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.75
(Vers. 18.) Igitur cui vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi. Ex persona contradicentis loquitur, qui quasi putet Deum, neglecta justitia, alicui gratiosum; ut unum e duobus paribus accipiat, alterum respuat, hoc est, unum compungat, ut credat: alterum induret, ne credat.
PL 17, 138A(第18節)「したがって、〔神は〕望む者を憐れみ、望む者をかたくなにする。そこで汝は私に言う」。彼は反論する者の人格から語っている。その者は、神が正義を顧みず、ある者に好意を示すかのように考える。同等の二人のうち一人は受け入れ、もう一人は退ける、すなわち、一人は心を刺して信じさせ、もう一人はかたくなにして信じさせない、というのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.76
Cui quidem ex auctoritate respondit, servata tamen justitia, ex supra memorata praescientia dicens:
PL 17, 138A彼はこの者に、権威をもって、しかし正義を保ったまま、先に述べた予知に基づいてこう答える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.77
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Primum dicit, quia resisti ei non potest; est enim potentissimus ultra omnes. Deinde quia Deus omnium est et parens, et ideo nulli male vult; quae fecit enim, incolumia vult manere.
PL 17, 138A(第19節)「では、なお何が問われるのか〔底本は quaeritur。queritur(不平を言う)の誤りかもしれない〕。その意志に誰が逆らうだろうか」。まず彼は、神に逆らうことはできないと言う。神はすべての者を超えて最も力ある者だからである。次に、神はすべての者の神であり父であって、それゆえ誰にも悪を望まない。造ったものが無傷でとどまることを望むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.78
Nec enim competit ei, ut injustus sit, cujus benevolentia tanta apparet, ut non solum faceret esse, quae non erant; verum ea ipsa vita aeterna donaret et gloria, ut opus ejus aliquid majestatis ejus simile haberet. Qui ergo tam providus et bonus est, ambigi non debet quia justus est.
PL 17, 138B不正であることは、その者にふさわしくない。その好意はあまりに大きく、存在していなかったものを存在させただけでなく、まさにそれらに永遠の生命と栄光を授け、自らの業が自らの威光に似た何かをもつようにしたほどである。ゆえに、これほど先見の明があり善い者が正しいということは、疑われるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.79
(Vers. 20.) O homo, tu quis es, qui respondeas Deo! Magna est, inquit, indignitas et praesumptio, hominem respondere Deo in adversis, iniquum justo, malum bono, imperitum perfecto, infirmum fortissimo, corruptibilem incorrupto, mortalem immortali, servum nequam domino, creaturam conditori.
PL 17, 138B(第20節)「人よ、汝は誰か、神に言い返すとは」。人が逆境において神に言い返すこと、すなわち、不法な者が正しい者に、悪い者が善い者に、未熟な者が完全な者に、弱い者が最も強い者に、朽ちる者が朽ちない者に、死ぬ者が不死の者に、役立たずの僕が主人に、被造物が造り主に言い返すことは、大きな不遜であり僭越であると彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.80
Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic (Esai. XLV, 9) ? Hoc de Esaia propheta est, quod hic quasi proprium ponit quo ostendit contra auctorem opus ejus queri non posse; in potestate enim auctoris est qualem velit condere creaturam.
PL 17, 138C「造られたものは、造った者に、『なぜ私をこのように造ったのか』と言うだろうか」(イザヤ45:9)。これは預言者イザヤのものであって、ここで彼はそれを自分のもののように置いて、業がその創造者に対して不平を言うことはできないと示している。どのような被造物を造ろうとするかは、創造者の力のうちにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.81
(Vers. 21.) An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero ad contumeliam?
PL 17, 138C(第21節)「陶工は、粘土の同じ塊から、一方は栄誉のために、他方は恥辱のために器を作る権能をもたないだろうか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.82
Manifestum est vasa aliqua fieri ad honorem, quae ad usus honestos sint necessaria: alia vero ad contumeliam, quae instrumento sint culinarum; unius tamen esse substantiae, sed differre voluntate opificis in honore.
PL 17, 138Cある器が栄誉のために作られることは明らかである。それは立派な用途に必要な器である。ほかの器は恥辱のために作られる。それは台所の道具となる器である。それでも両者は一つの実体のものであり、職人の意志により、栄誉において異なるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.83
Ita et Deus, cum omnes ex una atque eadem massa simus in substantia, et cuncti peccatores, alii miseretur, et alterum despicit non sine justitia.
PL 17, 138C神もまたそのとおりである。我々は皆、実体においては一つの同じ塊から出ており、みな罪人であるが、神は一人を憐れみ、もう一人を軽んじる。正義なしにではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.84
In figulo enim sola voluntas est: in Deo autem voluntas cum justitia; scit enim cujus debeat misereri, sicut supra memoravi.
PL 17, 138C陶工においては意志だけがあるが、神においては意志が正義とともにあるからである。神は誰を憐れむべきかを知っている。先に述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.85
(Vers. 22.) Quod si volens Deus ostendere iram, et manifestare potentiam suam, sustinuit in multa patientia in vasis irae praeparatis in interitum.
PL 17, 138D(第22節)「だが、もし神が怒りを示し、自らの力を明らかにしようとして、滅びに備えられた怒りの器を、多くの忍耐をもって耐え忍んだのなら」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.86
Ipse sensus est, quia voluntate et longanimitate Dei, quae est patientia, praeparantur infideles ad poenam; diu enim exspectati converti noluerunt. Ideo ergo exspectati sunt, ut inexcusabiles deperirent. Scivit enim Deus hos non credituros.
PL 17, 138Dその意味はこうである。神の意志と寛容、すなわち忍耐によって、不信仰の者たちは刑罰に備えられる。長く待たれたのに、立ち返ろうとしなかったからである。それゆえ待たれたのは、弁解の余地なく滅びるためであった。神は彼らが信じないことを知っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.87
(Vers. 23.) Et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit ad gloriam. Patientia et longanimitas Dei ipsa est, quae sicut malos praeparat ad interitum, ita et bonos praeparat ad coronam; boni enim sunt in quibus spes fidei est.
PL 17, 139A(第23節)「また、栄光へと備えた慈しみの器において、自らの栄光の富を示すためである」。悪い者たちを滅びに備えるのと同じように、善い者たちを冠に備えるのも、神の忍耐と寛容そのものである。善い者とは、信仰の希望が内にある者たちだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.88
Omnes enim sustinet, sciens exitum singulorum; ac per hoc patientia est, quae illos qui ex malo corriguntur, aut in bono perseverantes sunt, praeparat ad gloriam. Divitiae autem gloriae sunt dignitas multiplex praeparata credentibus.
PL 17, 139A神はすべての者を耐え忍び、それぞれの結末を知っている。それゆえ、悪から矯正される者たち、あるいは善にとどまり続ける者たちを栄光に備えるのは、忍耐である。栄光の富とは、信じる者たちに備えられた多様な尊厳である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.89
Eos autem qui ex bonis fiunt mali, et in coepto malo perdurant, praeparat ad interitum. Hoc est autem manifestare potentiam suam in multa patientia; quia computatur non vindicaturus, quia diu dissimulat: cum coeperit vindicare, apparebit ejus potentia; quia cum possit statim vindicare, diu sustinuit, ut perfidi queri non possint, cum damnantur. Praeparare autem unumquemque est praescire quid futurum est.
PL 17, 139A善い者から悪い者となり、始めた悪の中にとどまり続ける者たちは、滅びに備えられる。多くの忍耐のうちに自らの力を明らかにするとは、こういうことである。神は長く見過ごすので、報復しないだろうと見なされる。だが報復し始めるとき、その力は現れる。直ちに報復できるのに長く耐え忍んだので、背信の者たちは罪に定められるときに不平を言えない。それぞれを備えるとは、将来何が起こるかを予知することである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.90
(Vers. 24.) Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Hos quos vocavit, praeparavit ad gloriam, sive eos qui prope erant, sive illos qui longe, sciens permansuros in fide.
PL 17, 139B(第24節)「彼がまた召した者たち、我々を。ユダヤ人からだけでなく、異邦人からも」。彼が召したこれらの者たちを、近くにいた者であれ遠くにいた者であれ、信仰にとどまるであろうと知って、栄光に備えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.91
(Vers. 25, 26.) Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam. Et erit in loco, ubi vocabuntur non plebs mea; ibi vocabuntur filii Dei vivi.
PL 17, 139B(第25・26節)「ホセアにおいて言うとおりである。『私は、私の民でない者を私の民と呼び、愛されない者を愛される者と呼ぶ。そして、「私の民でない」と呼ばれる場所で、そこで彼らは生ける神の子らと呼ばれる』」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.92
Apertum est istud de gentibus esse praedictum, quae prius non erat plebs Dei: postea autem ad opprobrium Judaeorum misericordiam accipientes vocatae sunt plebs Dei: et qui dilecti ante non erant, abdicatis Judaeis, adoptati in filios, et dilecti sunt; ut in loco ubi non vocabantur plebs Dei, ibi vocarentur filii Dei vivi.
PL 17, 139Bこれが異邦人について予告されたことは明らかである。異邦人は、以前は神の民ではなかった。しかしのちに、ユダヤ人への辱めとして慈しみを受け、神の民と呼ばれた。以前は愛されていなかった者たちが、ユダヤ人が捨てられて、子とされ、愛される者となったのである。神の民と呼ばれなかったその場所で、生ける神の子らと呼ばれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.93
Prius enim nusquam vocabantur filii Dei, nisi in Judaea, hoc est, Hierosolymis, ubi domus Dei erat, sicut dicit in Psalmo septuagesimo quinto: Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) .
PL 17, 139C以前は、ユダヤ、すなわち神の家があったエルサレムを除いて、どこでも神の子らと呼ばれることはなかったからである。詩篇第七十五篇に「ユダヤにおいて神は知られている」とあるとおりである(詩篇75:2)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.94
Postea autem in prophetia Zachariae: Ponam, inquit, Hierusalem in omnibus gentibus (Zach. XII, 2) ; quia ubique futuri erant filii Dei, et domus Dei in omnibus locis, quae est Ecclesia.
PL 17, 139Cのちに、預言者ゼカリヤにはこうある。「私はエルサレムをすべての国民のうちに置く」と彼は言う(ゼカリヤ12:2)。神の子らがあらゆる所にあり、神の家が、すなわち教会が、あらゆる場所にあるようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.95
Hinc Dominus ait Judaeis: Quia tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) .
PL 17, 139Cここから主はユダヤ人たちに言う。「神の国は汝らから取り去られ、その実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.96
(Vers. 27.) Esaias autem clamat pro Israel. Hoc dicit, quia Esaias clamat pro iis, qui credunt in Christum (Esai. X, 22) . Hi enim vere sunt Israelitae, sicut dicit Dominus ad Nathanael: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47) .
PL 17, 139C(第27節)「イザヤはイスラエルのために叫ぶ」。彼が言うのは、イザヤがキリストを信じる者たちのために叫んでいるということである(イザヤ10:22)。この者たちこそ真のイスラエル人だからである。主がナタナエルに言うとおりである。「見よ、真のイスラエル人だ。その人に偽りはない」(ヨハネ1:47)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.97
Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Recedentibus Judaeis a merito et promissione patrum, dum illam non recipiunt, hi reliquiae sunt, qui credendo in fide promissionis patribus factae persistunt, fideles effecti; a Lege enim recedunt, qui in eum quem Lex solum ad salutem sufficere promisit, non credunt.
PL 17, 139D「イスラエルの子らの数が海の砂のようであっても、残りの者が救われる」。ユダヤ人たちが父祖たちの功と約束から離れ去り、それを受け入れないとき、残りの者とは、父祖たちになされた約束の信仰に信じてとどまり、信仰ある者となった者たちである。律法が、救いのためにその者だけで足りると約束した者を信じない者は、律法から離れているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.98
Igitur apostatae habeantur necesse est, qui dum Christum non recipiunt, rei sunt violatae Legis. De maxima itaque multitudine solos credentes dicit salvari, quos praesciit Deus.
PL 17, 139Dしたがって、キリストを受け入れない者は、律法を破った罪責のある者であり、背教者と見なされねばならない。それゆえ彼は、非常に大きな群衆のうち、神が予知した信じる者たちだけが救われると言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.99
(Vers. 28.) Verbum enim consummans et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram.
PL 17, 140A(第28節)「言葉を完成し、公正のうちに短くする。主は短くされた言葉を地の上に行うからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.100
Salvari hos promittit, quos reliquos dicit per verbum, quod juste definiens, breviavit Dominus super terram; convenit enim ut in solo nomine Domini conditoris consequatur salutem creatura, hoc est, per fidem; quia sublatis omnibus neomeniis, et sabbato, circumcisione, et lege escarum, et oblationibus pecorum, sola fides posita est ad salutem.
PL 17, 140A彼〔使徒〕は、残りの者と呼ぶ人々が救われることを約束している。それは言葉によってであり、主はその言葉を正しく定めて、地上で短くしたのである。というのも、創造者である主の名のみによって被造物が救いを得る、すなわち信仰によって得るのは、ふさわしいことである。新月の祭りも安息日も割礼も食物の律法も家畜の献げ物も、すべて除かれて、救いのためには信仰のみが据えられたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.101
Quae abbreviata ex Lege est; quia quod in fide est, in Lege habetur quasi principale Legis, dicente Salvatore: De me enim scripsit Moyses (Joan. V, 46) .
PL 17, 140Aそれ〔信仰〕は律法から短くされたものである〔Quae(女性)の先行詞は定かでない。直前の信仰(fides)を受けると取った〕。信仰にあることは、律法のうちに、いわば律法の主要なものとして含まれているからである。救い主が、「モーセは私について書いたのである」と言っているとおりである(ヨハネ5:46)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.102
Abbreviata ergo Lege, reliquiae Judaeorum salvantur: caeteri vero salvari non possunt, quia per definitionem Dei spernuntur, per quam genus humanum salvare decrevit.
PL 17, 140Aこうして律法が短くされたので、ユダヤ人の残りの者は救われる。ほかの者たちは救われることができない。人類を救おうと決めた神の定めによって、退けられているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.103
(Vers. 29, 30.) Et sicut praedixit Esaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Esai. I, 9) .
PL 17, 140B(第29・30節)「またイザヤが前もって言ったとおりである。『万軍の主が我々に種を残さなかったなら、我々はソドムのようになり、ゴモラに似たものになっていたであろう』」(イザヤ1:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.104
Hoc semen, quod de omnibus solum relictum et reservatum est ad reformationem generis humani, Christus est, et doctrina ejus, sicut et ipse dicit: Semen est verbum Dei (Luc. VIII, 11) .
PL 17, 140Bすべての者のうちからただ残され、人類を作り直すために取っておかれたこの種は、キリストであり、その教えである。彼自身も、「種は神の言葉である」と言っている(ルカ8:11)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.105
Hoc ergo nobis olim promissum, sublatis quae oneri erant Legis, reliquit ad redemptionem; ut data remissione peccatorum, non puniremur a Lege, sicut periit Sodoma.
PL 17, 140Bそれゆえ、かつて我々に約束されたこの〔種〕は、律法の重荷であったものが取り除かれたうえで、贖いのために残された。罪の赦しが与えられて、ソドムが滅んだように、我々が律法によって罰せられることのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.106
Salvatorem ergo relictum nobis dicit ad suffragium vitae, quam Lex providere non potuit, quem ab initio Deus nasci decrevit: qui propterea quod solus sine peccato inveniretur, devicto humani generis hoste, omnium peccata deleret.
PL 17, 140Bしたがって彼〔使徒〕は、救い主が、命の助けとして我々に残されたと言うのである。その命を律法は備えることができなかった。神はこの救い主が生まれることを初めから定めた。彼は、ただ一人罪なき者と見いだされたゆえに、人類の敵に打ち勝って、すべての者の罪を消し去るのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.107
Hoc et in Apocalypsi Joannis habetur: Quia nemo, ait, dignus inventus est, sive in coelo, sive in terra, qui aperiret librum et signacula ejus; nisi Salvator, qui vicit mortem (Apoc. V, 3) .
PL 17, 140Cこのことはヨハネの黙示録にもある。「天にも地にも、書物とその封印を開くにふさわしい者は、救い主のほかには誰も見いだされなかった。救い主は死に打ち勝った」と彼は言う(黙示録5:3)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.108
Hoc ergo est semen, quod olim promissum reservavit Deus, ut tunc fructificaret, quando omnium tam Judaeorum quam gentilium peccata repleta erant.
PL 17, 140Cそれゆえ、これこそ神がかつて約束して取っておいた種であり、ユダヤ人にも異邦人にも、すべての者の罪が満ちたそのときに、実を結ぶようにされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.109
Fructus autem ejus est indulgentia peccatorum; nisi enim Christus fuisset reservatus (quem idcirco semen dicit, quia per ipsum reparatum est genus humanum), interisset progenies Abrahae; eo quod peccatis obruti erant, et Lex eis prodesse non potuit. Idcirco hunc sequendum docet, qui praesidium contulit vitae.
PL 17, 140Cその実は罪の赦しである。キリストが取っておかれていなかったなら(人類は彼によって立て直されたので、彼を種と呼ぶのである)、アブラハムの子孫は滅んでいたであろう。彼らは罪に覆われていて、律法は彼らの役に立つことができなかったからである。それゆえ彼〔使徒〕は、命の守りを与えた者に従うべきことを教える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.110
Quid ergo dicemus? Quod gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam: justitiam autem quae ex fide est.
PL 17, 140C「それでは、我々は何と言おうか。正義を追い求めなかった異邦人が正義を得た、すなわち信仰からの正義を得たと」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.111
Quoniam justitia est in Lege, quae credita mundo est, quae prohibet peccari; idcirco gentes non hanc justitiam dicit comprehendisse, quae natura magistra dignoscitur, sed eam justitiam quae ex fide est Christi; Deo enim haec vera justitia est, et permanens, si agnoscatur.
PL 17, 140D律法のうちには、世に委ねられた、罪を犯すことを禁じる正義がある。それゆえ彼〔使徒〕は、異邦人が得たのは、自然を師として見分けられるこの正義ではなく、キリストへの信仰から出る正義であると言う。神にとってはこれこそ真の正義であり、知られるならば永続するものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.112
Quid enim est tam justum, quam cognoscere Deum Patrem, ex quo sunt omnia: et Christum Filium ejus, per quem sunt omnia (I Cor. VIII, 6) ? Prima ergo haec justitia est agnoscere Creatorem, deinde custodire quae praecepit.
PL 17, 140D万物がそれから出る父なる神と、万物がそれを通して存在する、その子キリストを知ることほど、正しいことが他にあろうか(一コリント8:6)。したがって、この正義の第一は創造者を認めることであり、次に、彼が命じたことを守ることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.113
Gentes ergo quae prius non requirebant justitiam, id est, Legem, quae Creatori testimonium perhibebat, veniente Christo, invenerunt justitiam superabundantem plus quam scribarum et pharisaeorum.
PL 17, 141Aそれゆえ、以前は正義、すなわち創造者に証しを与えていた律法を求めなかった異邦人は、キリストが来たときに、律法学者たちとファリサイ派の人々の正義にまさる、あふれる正義を見いだした。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.114
Qui enim tunc quod minus est, non sectabantur, comprehenderunt postea quod majus est: Judaei autem in Lege positi, qui proficere magis debuerant, deterioraverunt.
PL 17, 141Aそのときには小さいものを追い求めなかった者たちが、後に大きいものを得たのである。一方、律法のうちに置かれたユダヤ人は、より大きく進まなければならなかったのに、悪くなってしまった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.115
(Vers. 31.) Nam Israel sectando Legem justitiae, in Legem justitiae non pervenit. Perfectio Legis fides est, quam gentes apprehendentes, totam Legem implere videntur.
PL 17, 141A(第31節)「なぜなら、イスラエルは正義の律法を追い求めて、正義の律法に達しなかった」。律法の完成は信仰であり、異邦人はこれをつかむことによって、律法全体を満たしていると見られる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.116
Judaei autem dum per invidiam Salvatori non credunt, justitiam quae in Lege mandata est, vindicantes, id est, sabbatum, circumcisionem, etc., in Legem non pervenerunt, hoc est, Legem non perfecerunt: et qui non perficiunt Legem, rei sunt juxta Legem. Hic enim implet Legem, qui a lege Moysi pervenit ad fidem Christi.
PL 17, 141Aところがユダヤ人は、妬みから救い主を信じないで、律法に命じられた正義、すなわち安息日や割礼などを主張して、律法に達しなかった、すなわち律法を完成しなかった。律法を完成しない者たちは、律法に照らして有罪である。モーセの律法からキリストへの信仰に達する者こそ、律法を満たすのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.117
(Vers. 32.) Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: Spernentes enim fidem quae, sicut dixi, perfectio Legis est, ex operibus Legis justificari se dicebant, id est, per sabbatum, neomenias, circumcisionem, etc., immemores Scripturae dicentis, quia Justus ex fide vivit (Habac. II, 4) .
PL 17, 141B(第32節)「なぜか。信仰からではなく、いわば業からだったからである」。彼らは、私が言ったように律法の完成である信仰を退けて、律法の業、すなわち安息日、新月の祭り、割礼などによって、自分は義とされると言っていたのであり、「義人は信仰によって生きる」と言う聖書を忘れていたのである(ハバクク2:4)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.118
Justitia autem Legis idcirco dicitur, quia justo judicio Dei haec Judaeis data sunt propter duritiam cordis illorum; ut si mustelam forte quis mortuam calcasset, aut tetigisset aliqua morticinia, aut si sorex in vas ruisset, immundum diceretur (Levit. XI, 29) : quod magna cum sollicitudine observantes, ex quacumque causa incurrebant, ut immundi essent.
PL 17, 141B律法の正義と言われるのは、神の正しい裁きによって、彼らの心のかたくなさのゆえに、これらがユダヤ人に与えられたからである。たとえば、誰かがたまたまイタチの死骸を踏んだり、何かの死骸に触れたり、あるいはトガリネズミが器に落ちたりすれば、汚れていると言われた(レビ記11:29)。これを彼らは大きな心配りをもって守っていたが、どのような原因によってであれ、結局は汚れた者となったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.119
Si autem sanguis mustelae pavimentum maculasset, non levi cura expiandum erat, et ut a cibis melioribus abstineretur. Sabbatum vero et circumcisio propriam habuerunt justitiam tempore suo; quia in figura data sunt.
PL 17, 141Cまたイタチの血が床を汚したなら、並々でない注意をもって清めなければならず、よりよい食物を断たなければならなかった。しかし安息日と割礼は、それぞれの時には固有の正義を持っていた。象りとして与えられたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.120
Hoc Dominus per Ezechielem prophetam ostendit, inter caetera dicens: Propterea dedi illis praecepta non bona (Ezech. XX, 25) ; quia erant irreverentes et infidi.
PL 17, 141Cこのことを主は預言者エゼキエルによって、とりわけ次のように言って示した。「それゆえ私は彼らに、善くない命令を与えた」(エゼキエル20:25)。彼らは不敬で、信義がなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.121
In adventu autem Christi, quia salutare donum erat daturus, per Hieremiam praedicat, dicens: Dabo illis Testamentum novum, non quale dedi patribus illorum (Jerem. XXXI, 32) . Hoc testamentum Legem vocat, in quam non pervenerunt, sicut supra memoravi.
PL 17, 141Cしかしキリストが来るときには、救いの賜物を与えようとしていたので、エレミヤによってこう告げる。「私は彼らに新しい契約を与える。それは私が彼らの父祖たちに与えたようなものではない」(エレミヤ31:32)。彼は、この契約を、彼らが達しなかった律法と呼んでいる。先に述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.122
Nam cum gentibus quae crediderant, hanc sarcinam observationis Judaei credentes vellent imponere, tunc apostolus Petrus ait: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt (Actor. XV, 10) ?
PL 17, 141C異邦人のうち信じた者たちに、ユダヤ人の信者たちがこの掟を守る重荷を負わせようとしたとき、使徒ペトロは言った。「なぜ汝らは、兄弟たちの首にくびきを置くのか。そのくびきを、我々も我々の父祖たちも、負うことができなかったではないか」(使徒言行録15:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.123
A tempore enim Christi indulgentia data est promissa in Lege; ait enim Esaias propheta: Veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob.
PL 17, 141Dキリストの時から、律法において約束された赦しが与えられたのである。預言者イザヤはこう言う。「シオンから、救い出す者が来て、ヤコブから不敬虔を取り去る」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.124
Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 20) , hoc est, novum testamentum a Deo promissum in Christo.
PL 17, 141D「また、これが彼らに対する私からの契約である。私が彼らの罪を取り去るときに」(イザヤ59:20)、すなわち、キリストにおいて神から約束された新しい契約である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.125
(Vers. 33.) Offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in illum, non confundetur. Hoc in Esaia habetur (Esai. VIII, 14; XXVIII, 6) .
PL 17, 141D(第33節)「彼らはつまずきの石につまずいた。書かれているとおり、『見よ、私はシオンに、つまずきの石、妨げの岩を置く。彼を信じる者は恥を受けない』」。これはイザヤにある(イザヤ8:14; 28:6)〔底本は28:6。引かれた句はイザヤ28:16に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.126
Multorum relatione compertum est in petra vel lapide Christum esse significatum; Daniel enim propheta lapidem hunc dicit, qui abscissus a monte sine manibus percussit et comminuit omnia regna, et replevit omnem terram, quod evidenter de Christo dictum est (Dan. II, 34) .
PL 17, 142A多くの人の報告によって、岩または石でキリストが表されていることは知られている。預言者ダニエルは、山から人の手によらずに切り出されて、あらゆる王国を打ち砕き、全地を満たしたこの石について語っているが、これは明らかにキリストについて言われたことである(ダニエル2:34)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.127
Et in Lege petra de qua fluxerunt aquae, Christus est appellatus: Petra autem, inquit, erat Christus. Et Petrus apostolus inter caetera ad Judaeos ait: Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus (I Cor. X, 4) .
PL 17, 142Aまた律法の中で、水が流れ出た岩はキリストと呼ばれている。彼は、「岩はキリストであった」と言う。そして使徒ペトロは、ユダヤ人に向かってとりわけ次のように言う。「これは、築く汝らに退けられた石である」(一コリント10:4)〔引照は刷られたとおりの位置に写す。「岩はキリストであった」が一コリント10:4に当たり、ペトロの句は使徒言行録4:11に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.128
Offensio ergo posita in Sion Christus est (Actor. IV, 11) . Sion vero altitudo est, sive civitas ipsa Hierusalem, quae propter notitiam Dei non immerito excelsa dicta est, in qua Salvator a Deo Patre suo positus praedicator, offensio factus est Judaeis, dum se Filium Dei praedicat, natus de Spiritu sancto ex muliere.
PL 17, 142Aしたがって、シオンに置かれたつまずきはキリストである(使徒言行録4:11)〔この引照は前節のペトロの句「これは、築く汝らに退けられた石である」にかかる〕。シオンとは高みのこと、あるいはエルサレムの都そのもののことで、神を知ることゆえに、高いと呼ばれるのも当然である。そこで救い主は、その父である神によって宣べ伝える者として置かれ、自らを神の子と宣べ伝え、聖なる霊によって女から生まれた者として宣べ伝えたので、ユダヤ人にとってつまずきとなった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.129
Per corpus autem ejus scandalum passi sunt, et dicebant: Nonne mater et fratres ejus apud nos sunt? Quomodo ergo hic dicit: Quia de coelo descendi (Joan. VI, 42) ?
PL 17, 142B彼の体のゆえに、彼らは妨げを受けて、こう言った。「彼の母と兄弟たちは我々のところにいるではないか。それなのに、どうしてこの者は、『私は天から降った』と言うのか」(ヨハネ6:42)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.130
Nolebant enim verba gestis comparare, ut perinde agnoscerent non absurdum esse, quod dicebat de coelo se descendisse; quasi corpus operaretur, et non Deus latens, operibus tamen se prodens in corpore.
PL 17, 142B彼らは、言葉を行いと比べようとしなかったからである。比べれば、彼が天から降ったと言っていることが不合理でないことを、同じように認めたであろうに。まるで、働いているのは体であって、隠れている神ではないかのように。しかし神は隠れていながら、体において、業によって自らを現しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 9.131
Petra ergo haec scandalum est Judaeis et offensio: quae petra sine dubio corpus intelligitur Salvatoris. Haec excisa sine manibus, propterea quia sine viro de Spiritu sancto facta de virgine est.
PL 17, 142Bしたがって、この岩はユダヤ人にとって妨げでありつまずきである。この岩とは、疑いなく救い主の体と解される。これが人の手によらずに切り出されたのは、男なしに、聖なる霊によって、おとめから造られたからである。