アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Romanos

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Romanos · PL 17, 72D · 108 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.1

1

(Vers. 1 et 2.) Quid enim amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

PL 17, 72D

(第1・2節)「では、ユダヤ人にまさる点は何か、あるいは割礼の益は何か。あらゆる仕方で多い。まず第一に、神の言葉が彼らに委ねられたことである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.2

2

Quamquam multa sint, quae ad honorificentiam et meritum pertineant seminis Abrahae; hoc tamen solum aperte memorat, quia maximae laudis eorum est, ut Legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni judicarentur accipere; ut post hoc primum caetera qualia sint, possint intelligi.

PL 17, 73A

アブラハムの子孫の名誉と功績にかかわることは多いが、彼がはっきりと挙げるのはこれだけである。すなわち、正しいものを曲がったものから見分けることを学ぶ手段である律法を、受けるにふさわしいと判断されたことは、彼らの最大の誉れだということである。この第一のことの後で、ほかのことがどのようなものか、理解できるようになる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.3

3

Quoniam autem Judaeis carnalibus, id est, incredulis, nihil proficere testimonium generis ostendit; ne omnes, id est, et credentes male tractasse videretur, docet multum utile esse Judaeis credentibus, quia filii sunt Abrahae.

PL 17, 73A

ところで彼は、肉的なユダヤ人、すなわち信じない者たちには、血筋の証しが何の益にもならないと示した。そこで、すべての者、すなわち信じる者たちをも悪く扱ったと見られないように、信じるユダヤ人たちにはアブラハムの子であるゆえに大いに益があると教える。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.4

4

His enim eloquia Dei sunt credita, dum Legem, quae peccatis hominum obsoleverat, quasi impune peccaretur apud Deum, merito Patrum reformatam accipiunt, et populus Dei vocantur.

PL 17, 73A

実に、彼らに神の言葉が委ねられたのは、人々の罪によって、あたかも神のもとでは罰せられずに罪を犯せるかのように廃れていた律法を、彼らが父祖たちの功績によって改められたものとして受け取り、神の民と呼ばれたときである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.5

5

Aegyptus quoque propter injurias illorum diversis plagis percutitur: coelesti pane cibantur, omnibus gentibus terrori sunt, testante hoc Rahab meretrice: quibus etiam Christus salvator ad sanctificationem promissus est (Josue II, 9 et seq.) .

PL 17, 73B

エジプトもまた、彼らへの不当な仕打ちのゆえに種々の災いで打たれた。彼らは天のパンで養われ、すべての異邦人にとって恐れの的となった。遊女ラハブがこれを証ししている。彼らには、救い主キリストも聖化のために約束されたのである(ヨシュア記2:9以下)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.6

6

Ideo ait multum utile Judaeis per omnem modum, quia filii sint Abrahae: anteponuntur enim gentibus, sed qui credunt.

PL 17, 73B

それゆえ彼は、あらゆる仕方でユダヤ人に大いに益があると言う。彼らはアブラハムの子だからである。実に彼らは異邦人より優先される。ただし、信じる者に限られる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.7

7

(Vers. 3.) Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.

PL 17, 73B

(第3節)「では、彼らのうちの幾人かが信じなかったとしても、どうなのか。彼らの不信仰が神の信実〔fides〕を無にするだろうか。断じてそうではない」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.8

8

Non inquit, quia aliqui Judaeorum credere noluerunt, quae Deus promisit filiis Abrahae, idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis; ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus: quippe cum sic facta sit promissio, ut credentibus proficeret.

PL 17, 73B

彼は言う。否、ユダヤ人の幾人かが、神がアブラハムの子らに約束したことを信じようとしなかったからといって、そのために残りのユダヤ人に不利な判断が下されることはない。神が信じる者たちに約束したことを受けるにふさわしくないと言われることはない。約束は、信じる者たちの益となるように、そのようになされたのだからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.9

9

Igitur non indignatus Deus propter illorum perfidiam, id est, Judaeorum, dabit reliquis credentibus vitam aeternam, quam promisit futuram per fidem Christi; quia qui non crediderunt, ipsi se indignos fecerunt sine praejudicio caeterorum.

PL 17, 73C

したがって神は、彼らの背信、すなわちユダヤ人たちの背信のゆえに憤ることなく、残りの信じる者たちに、キリストへの信仰によって来ると約束した永遠の生命を与える。信じなかった者たちは、他の者たちに不利益を及ぼすことなく、自分自身をふさわしくない者としたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.10

10

His dictis commendat credentes Judaeos; quia nihil obest eis, quia multi ex illis credere noluerunt.

PL 17, 73C

これらのことを言って、彼は信じるユダヤ人たちを称える。彼らの多くが信じようとしなかったことは、信じる者たちには何の妨げにもならないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.11

11

(Vers. 4.) Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) .

PL 17, 73C

(第4節)「神は真実であるが、すべての人は偽り者である。『汝が汝の言葉において義とされ、裁かれるとき勝利するように』と書かれているとおりである」(詩篇50:6)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.12

12

Ut firmaret quod supra dixit, quod Deus in promissione sua fidelis est, et omnis homo mendax; exemplum propheticum subdidit ex psalmo quinquagesimo, quo et Deum verbis suis justificari, et hominem mendacem incredulitatis causa signavit.

PL 17, 73C

彼が先に、神は自らの約束において信実であり、すべての人は偽り者であると言ったことを確かめるために、預言者の例を第五十篇から付け加えた。それによって彼は、神がその言葉において義とされること、人が不信仰のゆえに偽り者であることを示した。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.13

13

Utrumque enim legitur in libro Psalmorum, quia Deus justus et verax est, et omnis homo mendax (Psal. LXXXV, 15) .

PL 17, 74A

実に、神は正しく真実であり、すべての人は偽り者であるという両方が、詩篇の書に読まれる(詩篇85:15)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.14

14

Mendacem hominem dicit, dum non credit, quod promisit Deus; negans enim daturum quod promisit, mendax est: et dum ipse mendax est, multis ex causis Deum mendacem pronuntiat, quando promissis ejus non credit.

PL 17, 74A

彼が人を偽り者と言うのは、神が約束したことを信じないときである。神が約束したものを与えることを否定する者は、偽り者だからである。そして、彼自身が偽り者であるとき、神の約束を信じないことで、多くの理由によって神を偽り者と宣する。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.15

15

Igitur omnem hominem mendacem dicit, qui diffidens est de promissis Dei. Maxime tamen hoc ad Judaeos pertinet, quorum causam tractat hoc loco Apostolus, qui videntes Christum, negaverunt hunc esse, quem promisit Deus; ac per hoc mendaces pronuntiantur: Deus autem verax est, qui misit Christum, sicut promisit; et sic vincit cum judicatur, quia dabit, quod daturus negatur: cum enim non ei creditur, mendax judicatur.

PL 17, 74A

したがって彼は、神の約束を疑う者はすべて偽り者であると言う。しかし、これはとりわけユダヤ人にかかわる。使徒はこの箇所で彼らの事案を扱っているからである。彼らはキリストを見ながら、神が約束した者はこれではないと否定した。それゆえ彼らは偽り者と宣せられる。しかし神は、約束したとおりにキリストを遣わしたのだから、真実である。こうして神は、裁かれるときに勝利する。与えないだろうと言われているものを、与えるからである。信じられないとき、神は偽り者と判断されるのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.16

16

Ille autem cum dat quod judicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem, qui non credit verbis ejus.

PL 17, 74B

だが神は、与えないだろうと判断されたものを与えるとき、勝利する。自分が真実であり、その言葉を信じない者が偽り者であることを示すからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.17

17

Videbit enim Dei Filium in majestate, quem negat: videbit et carnis resurrectionem, et sciet victam esse perfidiam pollicitatione et veritate Dei.

PL 17, 74B

実に、その者は、自分が否定する神の子を威光のうちに見る。肉の復活をも見て、背信が神の約束と真理によって敗れたことを知る。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.18

18

Nam et Christus cum judicatus est, vicit: inique enim occisus est, et reum fecit diabolum, quem jam non peccando superaverat, ut secundo victus amitteret, quos tenebat.

PL 17, 74B

キリストもまた、裁かれたとき勝利した。不当に殺されて、悪魔を有罪とした。悪魔にはすでに、罪を犯さないことによって勝っていた。それは、二度目に敗れた悪魔が、捕らえていた者たちを失うためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.19

19

(Vers. 5 et 6.) Si autem injustitia nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Numquid iniquus Deus, qui infert iram (secundum hominem dico) absit.

PL 17, 74B

(第5・6節)「もし我々の不義が神の正義を際立たせるなら、我々は何と言おうか。怒りを下す神は不法なのか。(私は人間に従って言う。)断じてそうではない」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.20

20

Hoc juxta sensum prophetae David dicit Apostolus: David autem quando peccaverat in causa Uriae Hethaei (II Reg. II, 4) , sciens quia promissio peccatoribus dari non potest, exorat ut justificatio verborum Dei vincat judicium quo judicantur ii qui peccant (Psal. L, 6) ; et poenitentem reformet sanctificans, ut det ei quod justis se daturum promisit.

PL 17, 74C

使徒はこれを預言者ダビデの意味に沿って言っている。ダビデは、ヘト人ウリヤの件で罪を犯したとき(サムエル記下2:4)〔引かれた件はサムエル記下11章〕、約束は罪人には与えられえないと知って、神の言葉が義とされることが、罪を犯す者たちを裁く裁きに勝つようにと祈り求めた(詩篇50:6)。そして、悔い改める者を聖化して作り直し、義人たちに与えると約束したものを自分に与えてくれるようにと祈ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.21

21

Ac per hoc subjecit: Si autem injustitia nostra Dei justitiam commendat, etc., id est, si quia nos peccatores sumus, Deus justificatur; iniquus erit, si vindicet.

PL 17, 74C

それゆえ彼は付け加えた。「もし我々の不義が神の正義を際立たせるなら」云々。すなわち、我々が罪人であるから神が義とされるのなら、神が罰すれば不法な者になる、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.22

22

Nam si injustitia nostra ei proficeret, sine dubio iniquus erat si damnaret peccantes; quia injustitia nostra Deum facit justum, si peccantibus nobis det, quod promisit sanctis.

PL 17, 74C

実際、もし我々の不義が神の益になるのなら、罪を犯す者たちを断罪すれば、神は疑いなく不法であったことになる。我々の不義が神を正しい者とするのは、我々が罪を犯しているのに、聖なる者たちに約束したものを神が与える場合だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.23

23

Quia quamvis peccatores simus, reformamur tamen per poenitentiam; ut non jam peccatores, sed abluti promissionem mereamur accipere.

PL 17, 75A

我々が罪人であっても、悔い改めによって作り直される。もはや罪人ではなく、洗われた者として、約束を受けるにふさわしくなるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.24

24

Non ergo is sensus est in verbis prophetae David, cum dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ibidem), qui malevolorum hominum prava interpretatione asseritur; ut peccata hominum et mali actus Dei justificationi proficiant et per mala nostra bonus appareat, et injustitia nostra illum justum ostendat.

PL 17, 75A

したがって、預言者ダビデが「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前に悪を行った。汝が汝の言葉において義とされ、裁かれるとき勝利するように」(詩篇50:6)と言うときの言葉には、悪意ある人々の曲がった解釈が主張するような意味はない。すなわち、人々の罪と悪い行いが神の義とされることの益となり、我々の悪を通して神が善く見え、我々の不義が神を正しい者と示す、というような意味ではない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.25

25

Quoniam itaque iniquus non est Deus, cum irrogat iram, jam non peccatis nostris justificatur: quia si peccatis nostris justificaretur, iniquus esset, si vindicaret: sed quia non est iniquus, cum vindicat, manifestum est quia injustitia nostra Dei justitiam non commendat. Si autem commendaret, non vindicaret, quia justus est.

PL 17, 75A

したがって、神は怒りを下すとき不法ではないのだから、もはや我々の罪によって義とされるのではない。もし我々の罪によって義とされるのなら、罰すれば不法であったことになる。しかし、罰するときに不法でないのだから、我々の不義が神の正義を際立たせるのではないことは明らかである。もし際立たせるのなら、神は罰しないはずである。神は正しいからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.26

26

Ac per hoc subjecit: secundum hominem, inquit, dico. Absit, hoc est, absit, ne Deus iniquus dicatur; quia hoc homini competit, quem constat et errare, et falli et fallere. Nam Deus immutabilis perseverat, nec potest non amare, quae fecit.

PL 17, 75B

それゆえ彼は付け加えた。「私は人間に従って言う」と。「断じてそうではない」とは、神が不法と言われることがあってはならない、ということである。これは、誤り、欺かれ、欺くことが知られている人間にこそふさわしい。神は変わらずにとどまり、自らがつくったものを愛さずにはいられないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.27

27

Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Verum est, quia non erat justum ut judicaret Deus mundum, si peccata ejus ipsi proficerent; ut nutu ejus peccantes dum veniam consequuntur, Deus bonus videretur: et si non peccarent, non videretur justus; si enim non peccent, non habendo cui remittat, non erit bonus.

PL 17, 75B

さもなければ、神はどのようにこの世界を裁くのか。まことに、もし世界の罪が神自身の益となるなら、神が世界を裁くことは正しくないであろう。神の意のままに〔nutu ejus の係りは定かでない。罪人が赦しを得ることにかかると取った〕、罪人が赦しを得ることで神が善く見える。しかし罪を犯さなければ、神は正しいとは見えない。実に、罪を犯さないなら、赦す相手を持たないことになり、神は善でなくなるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.28

28

(Vers. 7.) Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?

PL 17, 75C

(第7節)「もし神の真実が、私の偽りにおいて神の栄光のためにあふれたのなら、なぜなお私は罪人のように裁かれるのか」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.29

29

Manifestum est, quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, peccatores non sunt dicendi, qui peccant; quia non voluntate, sed impulsu ejus videbuntur peccare: quod absit.

PL 17, 75C

明らかである。もし人々の偽りが神の栄光に益するのなら、すなわち神だけが真実であると現れるためなら、罪を犯す者たちは罪人と呼ばれてはならないことになる。彼らは自分の意志ではなく、神に突き動かされて罪を犯すと見られるからである。そんなことはあってはならない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.30

30

(Vers. 8.) Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut veniant bona? Nunc aperit quorum causa haec sollicite, et cum reverentia disputat.

PL 17, 75C

(第8節)「我々が冒瀆されているように、また、ある者たちが我々の言うことだと主張しているように、『善が来るために悪を行おう』と言うのではないか」。ここで彼は、誰のためにこれを注意深く、敬意をもって論じているのかを明らかにする。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.31

31

A perversis enim hoc opponebatur, quasi hic esset sensus praedicantium remissionem peccatorum, ut facerent mala, et venirent bona, hoc est, peccarent, ut remittendo illis Deus videretur bonus, secundum quae supra dicta sunt: quod blasphemium appellat, et abjicit a sensu divinae doctrinae.

PL 17, 75C

ねじれた者たちがこれを反論として持ち出していたからである。罪の赦しを説く者たちの思いが、あたかも、悪を行って善が来るようにすること、すなわち、上に述べたことに従って、罪を犯して、赦すことで神が善く見えるようにすることだ、と言わんばかりであった。彼はこれを冒瀆と呼んで、神の教えの意味から退ける。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.32

32

Nec enim peccare debere fides tradit, quippe cum judicaturum Deum praedicet; sed delinquentibus consulit, ut recuperata salute, sub lege Dei viventes jam non peccent.

PL 17, 75D

信仰は、罪を犯すべきだと教えているのではない。神が裁くと宣べ伝えているのだから。そうではなく、罪を犯している者たちのために手立てを講じ、救いを取り戻して、神の法の下に生きて、もはや罪を犯さないようにさせるのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.33

33

Ideoque subjecit: Quorum damnatio justa est, id est, horum hominum qui aemulatione invidiae istud de nobis interpretantur, quod supra dictum est, damnatio justa est.

PL 17, 75D

それゆえ彼は付け加えた。「彼らの断罪は正しい」。すなわち、嫉妬からくる妬みによって、先に述べられたことを我々についてそのように解釈する人々の、断罪は正しい。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.34

34

Haec enim jactabant Judaei, ut doctrinam apostolicam criminarentur, dicentes quod cum remissionem peccatorum praedicant, peccandi fomitem praebeant; ut quasi securi homines de remissione, prompte peccarent: cum constet post acceptam fidem periculosum esse peccare, et hoc praedici credentibus.

PL 17, 76A

ユダヤ人はこれを言い立てて、使徒の教えを非難した。罪の赦しを説くことで、罪を犯す火種を与えている、赦しがあるから安心した人々は、ためらわず罪を犯すだろう、と言うのである。しかし、信仰を受けたのちに罪を犯すのは危険であり、そのことが信じる者たちに説かれているのは周知のことである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.35

35

(Vers. 9.) Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Hoc est, quid adhuc immoramur latius loquentes?

PL 17, 76A

(第9節)「では、どうなのか。我々は彼らにまさっているのか。決してそうではない。我々はすでに、ユダヤ人もギリシア人もみな罪の下にあると訴えたからである」。これは、なぜ我々はなお、より詳しく語ることに留まっているのか、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.36

36

Ostendimus enim redditis causis, tam Judaeos quam Graecos, omnes reos esse, ideoque frustra legem servari. Primum enim Graecos ostendit reos juxta legem naturae, et quod neque Legem Moysis reciperent; quamobrem pessima eorum et pergravissima causa.

PL 17, 76A

我々は理由を挙げて示した。ユダヤ人もギリシア人も、みな有罪であり、それゆえ律法が守られても無駄だということを。まず彼は、ギリシア人が自然の法に照らして有罪であり、モーセの律法をも受け入れなかったことを示す。それゆえ、彼らの事案は最悪で極めて重い。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.37

37

Deinde etiam Judaeos ostendit reos, qui sub lege Dei vivere videntur, ac sibi merito patrum defenderent dignitatem, ex eo praecipue, quod promissionem patrum spreverint, Dei gratiam in irritum deducentes. Ad quam rem firmandam exemplum propheticum subdidit ex psalmo tertio decimo dicens:

PL 17, 76B

次に彼は、ユダヤ人もまた有罪であると示す。彼らは神の法の下に生きていると見え、父祖たちの功績によって自分たちの尊厳を守ろうとするが、とりわけ父祖たちの約束を軽んじ、神の恩寵を無に帰したからである。この点を確かめるために、彼は預言者の例を第十三篇から付け加えて、こう言った。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.38

38

(Vers. 10.) Sicut scriptum est, quia non est justus quisquam (Psal. XIII, 4 et seq.) . Ab injustitia coepit mala opera eorum enumerare, et partim pejora subjicere; ut manifestaret in his nullam spem videri, nisi implorent misericordiam Christi, qui peccata dimittit.

PL 17, 76B

(第10節)「書かれているとおり、義人は誰もいない」(詩篇13:4以下)。彼は不義から彼らの悪い業を数え始め、さらに悪いものを付け加えていった。それによって、罪を赦すキリストの慈しみを願わないかぎり、彼らには望みがないと示したのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.39

39

(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens. Verum est, quia si daret operam intelligere, injustus non esset.

PL 17, 76B

(第11・12節)それから彼は付け加えた。「理解する者はいない」。実際そうである。理解しようと努めるなら、不義ではないはずだからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.40

40

Non est requirens Deum. Nec istud occultum est, quia si intelligeret quid prodesset, Deum quaereret: et non sicut Asa rex Juda, qui post multa Dei beneficia sic depravatus est; ut infirmitatem pedum passus, propheta praesente, non quaereret Deum.

PL 17, 76C

「神を探し求める者はいない」。これも明らかである。何が益になるかを理解するなら、神を求めるはずだからである。ユダの王アサのように、神の多くの恩恵のあとでこれほど堕落し、足の病を負いながら、預言者がそばにいるのに神を求めなかった、というのではなく。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.41

41

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (III Reg. XV, 23) . Nemini dubium, quia omnes non quaerentes Deum, inclinantur, ut auxilium requirant a vanitate: vanitas autem est idolum; ideo inutiles fiunt.

PL 17, 76C

「みな逸れて、ともに役に立たなくなった」(列王記三15:23)〔引かれた句は詩篇13:3。この引照は前の節のアサの足の病の件のもの〕。誰にも疑いはない。みな神を求めず、助けを空しいものに求めて傾くのである。空しいものとは偶像である。それゆえ役に立たなくなる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.42

42

Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quia neglecto Deo, inutiles facti sunt, bonum utique facere non possunt; jam enim depravati proficiunt in pejus.

PL 17, 76C

「善を行う者はいない、一人に至るまでいない」。神をないがしろにして役に立たなくなった者たちは、善を行うことなどできない。すでに堕落した者たちは、さらに悪い方へ進むからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.43

43

(Vers. 13.) Sepulcrum patens est guttur eorum. Jam malis mancipati bonos, si posset fieri, devorare volebant; ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttur eorum.

PL 17, 76D

(第13節)「彼らの喉は開いた墓である」。すでに悪に縛られた者たちは、できることなら善い者たちを食い尽くそうとした。墓が死体を受け入れるために開いているように、善い者たちに向かって彼らの喉も開いているのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.44

44

Linguis suis dolose agebant. Qui tam malis operibus assueverant, quae loquebantur, in fallacia erant.

PL 17, 76D

「彼らは舌で欺いていた」。これほど悪い業に慣れた者たちは、その語ることも欺瞞の中にあった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.45

45

Venenum aspidum sub labiis eorum. Hoc dicit, quia verba hujusmodi hominum muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur, ut decipiant; ut sicut per labia serpentis venenum infunditur, ita et per labia eorum dolus et circumventiones.

PL 17, 77A

「毒蛇の毒が彼らの唇の下にある」。彼は、このような人々の言葉は罠だと言っている。彼らは欺くために語る。蛇の唇を通して毒が注がれるように、彼らの唇を通して欺きと策略が注がれる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.46

46

(Vers. 14.) Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Manifestum est quia contra bonos mali semper maledicta et amara proponunt, in convicium illorum prorumpentes et detractionem.

PL 17, 77A

(第14節)「彼らの口は呪いと苦味で満ちている」。明らかである。悪い者たちは、善い者たちに向かって、つねに呪いと苦い言葉を投げつけ、彼らへの侮辱と中傷に突っ走る。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.47

47

(Vers. 15.) Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Hoc de nece prophetarum dixit, quos occiderunt impigre, ad bonum segnes, ad parricidium veloces.

PL 17, 77A

(第15節)「彼らの足は血を流すのに速い」。これは預言者たちの殺害について言った。彼らは預言者たちを遠慮なく殺した。善には鈍く、近親殺しには速い者たちである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.48

48

(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum. Quoniam citati erant ad malefaciendum, iter ipsorum vel gressum tribulatum et infelicem pronuntiat.

PL 17, 77A

(第16節)「彼らの道には破滅と悲惨がある」。彼らは悪事を働くよう駆り立てられていたので、彼らの旅路あるいは歩みを、苦難に満ち、不幸なものと宣する。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.49

49

Et viam pacis non cognoverunt. Via pacis lenis est et inturbata; omnis enim bona vita tranquilla est, et actus modesti ipsi sunt pacifici, et per istos itur ad Deum. Illi ergo nolentes haec scire, elegerunt viam tribulationum, per quam itur in gehennam.

PL 17, 77B

「そして、平和の道を彼らは知らなかった」。平和の道は穏やかで、乱されない。善い生活はすべて静かであり、穏やかな行いこそ平和をもたらすもので、これらを通って神のもとへ行く。彼らはこれらを知ろうとせず、数々の苦難の道を選んだ。その道を通ってゲヘナに行く。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.50

50

(Vers. 17.) Non est timor Dei ante oculos eorum. Quoniam hujusmodi sine sensu sunt, Dei timorem non habent: Initium enim sapientiae timor Domini, dicit Salomon (Proverb. I, 7) .

PL 17, 77B

(第17節)「彼らの目の前に神への畏れはない」。このような者たちは分別がなく、神への畏れを持たない。ソロモンは言う。「実に、知恵の初めは主への畏れである」(箴言1:7)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.51

51

Et non dixit timorem Dei hos non habere, sed: Non est, inquit, timor Dei ante oculos eorum. Videntes enim tam maligna opera sua, et non horrentes, timorem Dei dicuntur ante oculos non habere.

PL 17, 77B

彼は、彼らが神への畏れを持たないとは言わず、「彼らの目の前に神への畏れはない」と言った。自分のこれほど悪い業を見ながら恐れない者たちは、神への畏れを目の前に持たないと言われるのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.52

52

Istos omnes et propheta Hieremias significat, dicens inter caetera: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes occidere eum. Et sequitur: Omnis autem populus non permisit (Jerem. XXVI, 8, 16) . Illos ergo omnes dicit, sed malos; et hos omnes, sed bonos.

PL 17, 77C

これらの者たちすべてを、預言者エレミヤも示している。ほかのことの中で、こう言う。「そのとき、皆が主の預言者に向かって立ち上がり、彼を殺そうとした」。そして続く。「しかし、民のすべてが許さなかった」(エレミヤ26:8, 16)。したがって彼は、一方では「皆」と言って悪い者たちを指し、他方では「すべて」と言って善い者たちを指しているのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.53

53

Neque enim quia dicit: Omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis, sicut et memoratus propheta refert: In qua omnes mali se condiderunt. Semper enim duo populi sunt in una plebe.

PL 17, 77C

「皆が逸れた」と言うからといって、民全体を意味するのではなく、民のうちのこの部分を意味する。先に挙げた預言者も述べている。「その中に、すべての悪い者たちが身を潜めた」。一つの民の中には、つねに二つの民がいるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.54

54

Hic est ergo populus quem increpat Dominus sub nomine Hierusalem, dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas (Matth. XXIII, 37) . Et alio loco: Generatio, ait: mala et adultera, et: Natio viperarum (Ibid. XII, 39) .

PL 17, 77C

これこそ、主がエルサレムの名のもとに叱責する民である。主は言う。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺す者よ」(マタイ23:37)。また別の箇所では、「悪しく姦淫を行う世代」と言い、さらに「マムシの民族」と言う(マタイ12:39)〔「マムシの民族」に当たる句はマタイ12:34〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.55

55

De hujusmodi queritur etiam propheta Esaias, dicens: Vae genti peccatrici, semen pessimum (Esai. I, 4) ! Per malam enim voluntatem, dum fructus malos faciunt, semen pessimum sunt.

PL 17, 77C

預言者イザヤもこのような者たちについて嘆いて、こう言う。「災いだ、罪深い国民、最悪の種よ」(イザヤ1:4)。悪い意志によって悪い実を結ぶとき、彼らは最悪の種だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.56

56

Et quia si voluerint, possunt converti, vox probat Apostoli in alia Epistola dicentis: Eramus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) .

PL 17, 77D

そして、望むなら立ち帰ることができるということは、使徒の別の手紙の言葉が証明している。「我々もかつては、本性によって怒りの子であった、ほかの者たちと同じように」(エフェソ2:3)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.57

57

(Vers. 18.) Scimus autem quoniam quaecumque Lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur. Manifestum est quia hos increpat Lex, qui et primum non crediderunt duci suo Moysi, neque prophetis parentibus suis, quos et persequentes occiderunt, neque apostolis cognatis suis secundum carnem, quorum sanguinem effuderunt, semper impii, et in Deum rebelles; ut per legem damnentur, cujus auctoritatem comtemnendam putarunt.

PL 17, 77D

(第18節)「我々は知っている、律法が語ることはすべて、律法のもとにいる者たちに語られているのだと」。明らかである。律法は、最初に自分たちの指導者モーセを信じず、自分たちの親である預言者たちを信じなかった者たち、その預言者たちを迫害して殺した者たち、肉による自分たちの親族である使徒たちをも信じず、その血を流した者たち、つねに不敬虔で神に反抗する者たちを叱責している。それは、彼らが軽んじてよいと考えた律法の権威によって、彼らが断罪されるためである〔底本は comtemnendam。contemnendam と読む〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.58

58

Sicut enim omnium malorum una est causa in malo, ita et cunctorum bonorum. In istis ergo omnium similium arguitur malum. Haec ad Judaeorum confusionem pertinent, qui sibi et parentibus suis testimonium ex lege ferebant.

PL 17, 78A

すべての悪人の事案が悪において一つであるように、すべての善人の事案もそうである〔causa は「原因」とも読めるが、悪人・善人の事案と取った〕。したがって、これらの者たちにおいて、似た者すべての悪が責められている。これは、律法から自分と自分の親たちのために証しを引き出していたユダヤ人たちの恥辱にかかわる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.59

59

(Vers. 19.) Ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Hoc dicit, quia Judaeis in peccatis constrictis; omnis mundus subditus fit Deo.

PL 17, 78A

(第19節)「すべての口がふさがれ、全世界が神に服するようになるために」。これは、ユダヤ人が罪の中に縛られているとき、全世界が神に服するようになる、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.60

60

Nulli enim dubium est, quia pagani obruti sunt delictis et impietatibus, ac per hoc totus mundus Deo prostratus est, ut possit ad indulgentiam pervenire; quia omnis mundus Judaei erant et gentiles, a quibus segregati sunt fideles.

PL 17, 78A

実際、異教徒が罪と不敬虔に埋もれていることは誰にも疑いがない。それゆえ全世界が神の前にひれ伏し、赦しに至ることができる。全世界とはユダヤ人と異邦人であり、そこから信じる者たちが分けられたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.61

61

Quando ergo Judaeos qui legem acceperunt a Deo, et quibus facta promissio est, peccatis probat obnoxios, dubium non est omnes Graecos reos esse mortis.

PL 17, 78B

したがって、神から律法を受け、約束を与えられたユダヤ人が罪に責任があると証明されるとき、すべてのギリシア人が死に値する者であることは疑いない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.62

62

Quamobrem: Omne os obstruatur, ait, et subditus fiat omnis mundus Deo; dum omnes rei probati indigent misericordia Dei, tam Judaei, quam etiam Graeci.

PL 17, 78B

それゆえ彼は言う。「すべての口がふさがれ、全世界が神に服するようになる」。有罪と証明された者たちは皆、ユダヤ人もギリシア人も、神の慈しみを必要とするからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.63

63

(Vers. 20.) Quoniam quidem non justificabitur ex operibus Legis omnis caro coram Deo. Non ideo minime justificatos homines asserit apud Deum; quia legem justitiae non servaverunt in praeceptis: sed quia sacramentum mysterii Dei, quod in Christo est, credere noluerunt.

PL 17, 78B

(第20節)「律法の業によっては、すべての肉は神の前で義とされないからである」。彼が、人々が神のもとで義とされないと断言するのは、戒めにおいて正義の律法を守らなかったからではなく、キリストにある神の奥義という秘義を信じようとしなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.64

64

Per hoc enim decrevit Deus justificare hominem, non per legem, quia lex ad tempus justificat, non apud Deum. Ideo legem servantes in tempore, justi sunt non apud Deum; quia fides per quam justificantur homines apud Deum, non est in eis.

PL 17, 78B

神が人を義とすると定めたのは、律法によってではなく、この道によってである。律法は一時のあいだ義とするが、神のもとでではないからである。それゆえ、一時において律法を守る者たちは義人ではあるが、神のもとでではない。人々が神のもとで義とされるための信仰が、彼らの中にないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.65

65

Major enim fides est, quam lex; quia lex ad nos pertinet, fides ad Deum. Idcirco lex temporalem habet justitiam, fides aeternam.

PL 17, 78C

信仰は律法よりも大きい。律法は我々にかかわり、信仰は神にかかわるからである。それゆえ、律法は一時の正義を持ち、信仰は永遠の正義を持つ。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.66

66

Nam omnem carnem dicens omnem hominem significavit, sicut et propheta Esaias ait: Et videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5) ; id est, videbit omnis homo Christum Dei, in quo salus omnium continetur. Et idcirco carne significantur, quia peccatis obnoxii sunt.

PL 17, 78C

彼が「すべての肉」と言って、すべての人を意味したのである。預言者イザヤも言う。「すべての肉は神の救いを見る」(イザヤ40:5)。すなわち、すべての人が神のキリストを見る。その中にすべての人の救いが含まれている。そして、彼らが肉によって示されるのは、罪の責めを負っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.67

67

Sicut enim justitia spiritales facit, ita et delicta carnales; ut ex actu nomen accipiat homo.

PL 17, 78C

正義が人を霊的な者にするように、罪は人を肉的な者にする。人が行いから名を受けるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.68

68

Per legem enim cognitio peccati: per fidem autem abolitio; ideo sequenda fides est. Quae est haec lex, per quam dicit cognitum esse peccatum, et cognitum quomodo?

PL 17, 78C

「律法によって罪の認識がある」。しかし信仰によってはその廃棄がある。それゆえ信仰に従わねばならない。罪が知られたと彼が言うこの律法とは何か、そしてどのように知られたのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.69

69

Videmus enim veteres non ignorasse peccatum; quia et Joseph in carcerem missus est, licet per calumniam (Gen. XXXIX, 20) ; et pincerna et pistor Pharaonis, causa peccati (Gen. XL, 3) . Quomodo ergo latebant peccata?

PL 17, 78D

実に、昔の人々が罪を知らなかったのではないことを、我々は見る。ヨセフは、中傷によるとはいえ牢に入れられた(創世記39:20)。ファラオの献酌官とパン焼き人も、罪のゆえに入れられた(創世記40:3)。では、罪はどのように隠れていたのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.70

70

Triplex quidem lex est; ita ut prima pars de sacramento divinitatis sit Dei: secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit peccatum: tertia vero factorum, id est, sabbati, neomeniae, circumcisionis, etc. Haec est ergo lex naturalis, quae per Moysen partim reformata, partim auctoritas ejus firmata in vitiis cohibendis, cognitum fecit peccatum; non quod lateret, sicut dixi: sed ostendit peccata quae fiunt, non impune futura apud Deum; ne forte quis ad tempus evadens, legem illusisse putaretur. Hoc est quod lex ostendit.

PL 17, 78D

実に、律法は三重である。第一の部分は神の神性の秘義についてのもの、第二は自然の法に合致して罪を禁じるもの、第三は業に関するもの、すなわち安息日、新月の祭り、割礼などである。したがって、モーセを通して一部は作り直され、一部はその権威が堅くされて悪徳を抑えるものとなったのは、この自然の法であり、それが罪を知らしめたのである。罪が隠れていたからではなく、先に述べたとおり、行われる罪が神のもとで罰を免れないと示したのである。一時逃れた者が律法を欺いたと考えられることのないようにである。これが律法の示すことである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.71

71

(Vers. 21.) Nunc vero sine lege justitia Dei manifestata est, testimonium habens a lege et prophetis.

PL 17, 79A

(第21節)「しかし今や、律法なしに、神の正義が現された。律法と預言者たちから証しを得ている」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.72

72

Apertum est quia justitia Dei sine Lege apparuit, sed sine lege sabbati et circumcisionis et neomeniae et vindictae; non tamen sine sacramento divinitatis Dei: quippe cum justitia Dei de sacramento Dei sit.

PL 17, 79A

明らかである。神の正義は律法なしに現れた。ただし、安息日と割礼と新月の祭りと報復の律法なしにである。それでも神性の秘義なしにではない。神の正義は神の秘義に由来するからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.73

73

Nam quando quos lex reos tenebat, justitia Dei ignovit illis, sine lege utique hoc fecit; quia in quos lex vindicatura erat, haec donavit illis peccatum.

PL 17, 79A

律法が有罪として捕らえていた者たちを神の正義が赦したとき、それは確かに律法なしに行われた。律法が罰しようとしていた者たちに、この正義が罪を赦し与えたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.74

74

Et ne hoc forte contra legem factum putaretur, adjecit justitiam Dei testimonium habere ex Lege et prophetis, hoc est, quia ipsa Lex ex alia parte olim istud futurum dixerat; quia venturus erat, qui homines salvaret (Esai. XIX, 20) : quod legi concessum non erat, ut peccata donaret.

PL 17, 79B

また、これが律法に反して行われたと思われないように、使徒は、神の正義が律法と預言者から証しを得ていると付け加えた。すなわち、律法そのものが別の面から、人々を救う者が来るであろうことを、かつて将来のこととして語っていたのである(イザヤ19:20)。罪を赦すことは、律法には許されていなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.75

75

Ideo autem justitia Dei dicta est, quae videtur esse misericordia; quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur.

PL 17, 79B

慈しみと見えるものが神の正義と呼ばれているのは、それが約束に由来するからである。神の約束が果たされるとき、それは神の正義と呼ばれる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.76

76

Justitia enim est, quia redditum est, quod promissum est: et cum suscipit confugientes ad se, justitia dicitur; quia non suscipere confugientem iniquitas est.

PL 17, 79B

約束されたことが果たされたのだから、それは正義である。自らのもとに逃れて来る者たちを受け入れるとき、それは正義と呼ばれる。逃れて来る者を受け入れないことは不法だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.77

77

(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. Quid est aliud per fidem Jesu Christi, nisi quia ipsa Dei justitia manifestatio Christi est? Per fidem enim praedicationis Jesu Christi agnoscitur donum dudum promissum a Deo, vel sumitur.

PL 17, 79B

(第22節)「しかし神の正義は、イエス・キリストへの信仰によって」。イエス・キリストへの信仰によってとは、神の正義そのものがキリストの顕現であるということのほかに、何であろうか。イエス・キリストの宣教への信仰によって、神がかねて約束した賜物が認められ、あるいは受け取られるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.78

78

In omnes vel super omnes, qui credunt, hoc est, super omnes Judaeos et Graecos credentes veri Dei justitiam.

PL 17, 79C

「信じるすべての者へ、あるいはすべての者の上に」。すなわち、信じるすべてのユダヤ人とギリシア人の上に、真の神の正義がある、ということである〔veri Dei justitiam の係りは定かでない。「真の神の正義を信じる」とも読めるが、次節の「神の正義がすべてのユダヤ人とギリシア人の上にある」にそろえて正義を主語に取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.79

79

(Vers. 23.) Non enim est distinctio; omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quia dixerat super omnes Judaeos et Graecos Dei esse justitiam, ut hoc probaret, adjecit: Omnes enim, ait, peccaverunt.

PL 17, 79C

(第23節)「区別はないからである。すべての者が罪を犯し、神の栄光に欠けている」。使徒は、神の正義がすべてのユダヤ人とギリシア人の上にあると先に言っていたので、これを証明するために付け加えた。「すべての者が罪を犯した」と彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.80

80

Hoc generaliter accipiendum, ut intelligantur tam Judaei quam Graeci; unde ait: Non est distinctio; omnes enim hic comprehendit, etiam et sacerdotes, ut ostenderet nihil profuisse legem sine fide.

PL 17, 79C

これは一般的に受け取るべきであり、ユダヤ人もギリシア人も含まれると解される。それゆえ彼は言う。「区別はない」。実際ここで彼は「すべての者」の中に、祭司たちまでも含めている。信仰なしには律法は何の益にもならなかったことを示すためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.81

81

Sic enim lex data est, ut fides esset in lege, quae futuram speraret salutem. Quamobrem mors Christi omnibus profecit, quia et hic in saeculo quid credendum et observandum est, docuit: et de inferno omnes eripuit.

PL 17, 79C

律法は、その中に、将来の救いを望む信仰があるように、与えられたのである。それゆえキリストの死はすべての者に益をもたらした。この世においても何を信じ何を守るべきかを教え、また冥界からすべての者を救い出したからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.82

82

(Vers. 24) . Justificati gratis per gratiam ipsius. Justificati sunt gratis, quia nihil operantes, neque vicem reddentes, sola fide justificati sunt dono Dei.

PL 17, 79D

(第24節)「無償で、その恩寵によって義とされた者たち」。何も行わず、見返りも返さず、ただ信仰だけによって、神の賜物によって義とされたので、無償で義とされたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.83

83

Per redemptionem quae est in Christo Jesu. Gratiam Dei in Christo esse testatur; quia voluntate Dei a Christo redempti sumus; ut manu missi justificaremur, sicut et ad Galatas dicit: Christus nos redemit (Galat. III, 13) , offerens se pro nobis.

PL 17, 79D

「キリスト・イエスにある贖いによって」。使徒は、神の恩寵がキリストにあることを証ししている。神の意志によって我々はキリストに贖われ、解放された者として義とされたからである。ガラテヤの人々にも次のように言っている。「キリストは我々を贖った」(ガラテヤ3:13)。我々のために自らを献げたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.84

84

Permisit enim se diabolo saevienti, sed impraescio. Putans autem se Christum posse retinere, veluti accepit eum: sed quia virtutem ejus ferre non potuit, omnes quos tenebat, simul cum illo amisit.

PL 17, 80A

キリストは、荒れ狂う悪魔に身を任せた。しかし悪魔はそれを予知していなかった。悪魔はキリストを留めておけると思い、いわば彼を受け入れた。しかしその力に耐えることができなかったので、捕らえていたすべての者を、彼とともに失ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.85

85

(Vers. 25.) Quem proposuit Deus propitiatorem fidei. Hoc dicit quia in Christo proposuit Deus, id est, disposuit propitium se futurum humano generi, si credant.

PL 17, 80A

(第25節)「神は彼を、信仰の宥める者として立てた」。これは、神がキリストにおいて立てた、すなわち、人類が信じるなら自らが人類に対して恵み深い者となることを定めた、ということを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.86

86

In sanguine ipsius. Ideo in sanguine ipsius, quia morte ejus liberati sumus; ut et manifestaret illum mortuum, et mortem passione ejus damnaret.

PL 17, 80A

「その血において」。その血においてと言うのは、彼の死によって我々が解放されたからである。それは、彼が死んだことを明らかにし、また彼の受難によって死を断罪するためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.87

87

(Vers. 26.) Ad ostensionem justitiae suae, hoc est, ut promissum suum palam faceret, quo nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat; quod cum implevit, justum se ostendit.

PL 17, 80A

(第26節)「自らの正義を示すために」。すなわち、かつて約束したとおり、我々を罪から解放するという自らの約束を公にするためであり、それを果たしたとき、自らが正しいことを示した。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.88

88

Propter propositum praecedentium delictorum, in patientia Dei. Sciens Deus propositum benignitatis suae quo censuit peccatoribus subvenire, tam iis qui sunt apud superos, quam iis qui in inferno tenebantur; utrosque diutissime exspectavit, evacuans sententiam, qua justum videtur omnes damnari; ut ostenderet nobis, quod olim decreverat liberare genus humanum per Christum, sicut promisit per Hieremiam prophetam, dicens: Propitius ero iniquitatibus eorum, et delictorum illorum non memorabor (Jerem. XXXI, 34) .

PL 17, 80B

「先立つ罪の計画のゆえに、神の忍耐において」。神は、罪人たちを助けようと定めた自らの慈愛の計画を知っていて、地上にいる者たちにも、冥界に捕らえられていた者たちにも、その両方をきわめて長く待ち、すべての者が罪に定められるのが正しいと見える判決を無効にした。それは、人類をキリストによって解放するとかつて決めていたことを、我々に示すためであり、預言者エレミヤを通して約束したとおりである。「私は彼らの不法に対して恵み深い者となり、彼らの罪を思い起こさない」(エレミヤ31:34)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.89

89

Et ne forte hoc donum solis Judaeis promisisse videretur, per Esaiam dicit: Domus mea domus orationis vocabitur in omnibus gentibus (Esai. LVI, 7) .

PL 17, 80B

また、この賜物がユダヤ人だけに約束されたと思われないように、イザヤを通して言う。「私の家は、すべての国民の中で、祈りの家と呼ばれる」(イザヤ56:7)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.90

90

Quamvis enim Judaismo facta promissio sit, sed praescius Deus eo quod donum ejus reprobaturi essent impii Judaei, gentes se ad percipiendam gratiam suam promisit admittere, quarum aemulatione in iram missi cruciarentur impii Judaei.

PL 17, 80B

約束はユダヤ教に対してなされたのではあるが、神は、不敬虔なユダヤ人が自らの賜物を退けることを予知していたので、異邦人を、自らの恩寵を受けるために受け入れると約束した。その異邦人への妬みによって、不敬虔なユダヤ人は怒りに投げ込まれて苦しむことになる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.91

91

In hoc tempore, id est, tempore nostro, quo dedit Deus, quod olim promiserat dandum tempore, quo dedit. Ut sit justus justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

PL 17, 80C

「この時において」。すなわち我々の時代、神が、かつて、それを与えるその時に与えると約束していたものを与えた時である。「それは、自らが正しい者であり、イエス・キリストへの信仰から出る者を義とする者であるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.92

92

Recte ait, quia ut sit justus, dedit quod promisit: hoc autem promisit, justificare se credentes in Christo. Dicit autem in Habacuc: Justus autem ex fide vivit (Habac. II, 4) ; ut dum Dei fidem habet et Christi, sit justus.

PL 17, 80C

使徒は正しく言っている。正しい者であるために、神は約束したものを与えたのである。そして神は、キリストを信じる者たちを義とすると約束した。ハバククにおいて言う。「義人は信仰によって生きる」(ハバクク2:4)。それは、神への信仰とキリストへの信仰を持つ間、その人が義人であるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.93

93

(Vers. 27.) Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei.

PL 17, 80C

(第27節)「それでは、汝の誇りはどこにあるか。それは排除された。どの法によってか。業の法によってか。そうではない。信仰の法によってである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.94

94

Reddita ratione, ad eos loquitur, qui agunt sub lege, quod sine causa glorientur, blandientes sibi de lege, et propter quod genus sint Abrahae, videntes non justificari hominem apud Deum, nisi per fidem.

PL 17, 80C

理由を示したうえで、使徒は律法の下で生きている者たちに、彼らが誇るのはいわれのないことだと語っている。彼らは律法のことで、またアブラハムの血筋であるがゆえに自分にへつらっているが、人は信仰によらなければ神のもとで義とされないことを、見ていながらそうしているのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.95

95

(Vers. 28.) Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Gentilem dicit hominem pro certo haberi, quod justificetur credens, nulla faciens opera legis, id est, sine circumcisione, aut neomeniis, aut veneratione sabbati.

PL 17, 80D

(第28節)「我々は、人は律法の業なしに信仰によって義とされると考える」。使徒は異邦人のことを「人」と言っている。信じるなら、律法の業を何も行わずに、すなわち割礼なしに、新月の祭りなしに、安息日の崇敬なしに義とされることは確実と見なされる、というのである〔Gentilem dicit hominem は「異邦人が…確実と見なされると言う」とも読める。見出し語の「人」の説明と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.96

96

(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium. Sine dubio omnium Deus unus est.

PL 17, 80D

(第29節)「神はユダヤ人だけの神か。異邦人の神でもないのか。いや、異邦人の神でもある」。疑いなく、すべての者の神は唯一である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.97

97

Nec enim soli Judaei possunt sibi vindicare, quod Deus illorum non etiam gentium sit; cum relegant ab uno Adam omnium esse originem, et nullum advenam volentem ad legem accedere, prohiberi.

PL 17, 81A

ユダヤ人だけが、神は自分たちの神であって異邦人の神でもないと主張することはできない。彼らは、すべての者の起源が一人のアダムにあること、また律法に近づこうと望む寄留者は誰も妨げられないことを、読んでいるのだから。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.98

98

Denique aliquanti exierunt cum illis in eremum de Aegyptiis, quos suscipere jubentur (Exod. XII, 28 et seq.) , tantum ut circumciderentur, et pariter cum illis ederent azyma vel pascha, nec non et Cornelium donum Dei accepisse gentilem non judaizantem, et quod justificatus sit, divino testimonio comprobatum (Act. X, 31) .

PL 17, 81A

実に、エジプト人のうち幾人かが彼らとともに荒れ野へ出て行ったが、ユダヤ人はこの者たちを受け入れるよう命じられている(出エジプト記12:28以下)。ただ割礼を受け、彼らとともに種なしパンと過越を食べるためである。またさらに、異邦人コルネリウスが、ユダヤ教に従うことなく神の賜物を受けたこと、そして義とされたことが、神の証しによって確かめられている〔ことも彼らは読んでいる〕(使徒言行録10:31)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.99

99

(Vers. 30.) Quoniam quidem unus Deus, qui justificavit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. In circumcisione Judaeos significat, eo quod ex fide promissionis justificati sunt, credentes hunc esse Christum, quem in lege promiserat Deus.

PL 17, 81A

(第30節)「神は唯一であるのだから、割礼を信仰から、無割礼を信仰によって義とした」。「割礼」によって使徒はユダヤ人を指している。彼らは約束の信仰から義とされたからであり、神が律法において約束したキリストは彼であると信じたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.100

100

In praeputio vero gentiles significat per Christi fidem justificatos apud Deum. Tam enim gentiles, quam Judaeos non aliter quam credentes justificavit; quia enim omnium unus est Deus, una ratione omnes justificavit.

PL 17, 81B

「無割礼」によっては、キリストへの信仰によって神のもとで義とされた異邦人を指している。異邦人もユダヤ人も、信じる者としてでなければ義とされなかったからである。すべての者の神は唯一なのだから、同じ理によってすべての者を義とした。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.101

101

Quid ergo prodest carnis circumcisio, aut quid obest praeputium; quando dignitatem et meritum non facit nisi fides?

PL 17, 81B

肉の割礼は何の益があり、無割礼は何の害があろうか。信仰のほかに、品位も功績も生み出すものはないのに。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.102

102

(Vers. 31.) Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus. Non utique lex exinanitur per fidem, sed adimpletur; firmatur enim status ejus, quando quod futurum dixit, fides istud advenisse testatur.

PL 17, 81B

(第31節)「それでは、我々は信仰によって律法を無効にするのか。断じてそうではない。むしろ律法を確立する」。律法は信仰によって空しくされるのではなく、成就される。律法が将来あると語ったことが到来したと信仰が証しするとき、律法の地位は堅くされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.103

103

Hoc propter Judaeos, qui putant fidem Christi legi esse inimicam, ignorantes sensum legis. Non ergo evacuat legem, cum illam cessare debere jam docet; quia tempore suo recte illam datam asserit, sed jam agere non debere.

PL 17, 81B

これは、キリストへの信仰が律法に敵対すると考え、律法の意味を知らないユダヤ人たちのために言われている。したがって使徒は、律法がもはや終わるべきだと教えるときも、律法を無効にしているのではない。律法は自らの時には正しく与えられたと彼は主張しているのであり、ただ、もはや効力を持つべきではないと言っているのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.104

104

In ipsa enim lege dictum est, tempore exsolutae promissionis legem cessare debere; Angelus enim Gabriel Danieli prophetae desiderium hujus rei sciendae habenti ostendit (Dan. IX, 25) , inter caetera dicens, adveniente Christo, chrisma, id est, unctionem regalem cessare, quae potestas intelligitur.

PL 17, 81C

律法そのものの中で、約束が果たされる時には律法が終わるべきだと語られているからである。天使ガブリエルが、この事を知ることを望んでいた預言者ダニエルに示したのである(ダニエル9:25)。ほかのことと並んで、キリストが来るとき、塗油、すなわち王の油注ぎが終わると言った。それは権力のことと解される。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.105

105

Et judicium, ait, non erit amplius, quod est lex, et tolletur sacrificium meum. Ideo, inquit, meum, ut sciretur oblationem veterem cessaturam. Quem sensum adaperiens Salvator: Lex, ait, et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) .

PL 17, 81C

「そして裁きはもはやなくなる」と彼は言う。それは律法のことである。「そして私の犠牲は取り去られる」。「私の」と彼が言うのは、古い献げ物が終わることが知られるようにするためである。救い主はこの意味を開いて言う。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.106

106

Et quia lege Moysis cessante, meliora praecepta daturus erat Deus, Hieremias propheta cecinit, dicens: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Juda testamentum novum non secundum quod dedi patribus eorum (Jerem. XXXI, 31) .

PL 17, 81C

また、モーセの律法が終わるとき、神がより優れた掟を与えるであろうことを、預言者エレミヤは歌って言った。「見よ、日が来る、と主は言う。私はイスラエルの家とユダの家に、新しい契約を成就する。それは私が彼らの父祖たちに与えたものとは異なる」(エレミヤ31:31)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.107

107

His utique qui venientem Christum ex promissione receperunt. Ideo Salvator: Non veni, ait, solvere legem aut prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 17, 81D

これは、約束に基づいて、来たるキリストを受け入れた者たちに与えられる。それゆえ救い主は言う。「私は律法や預言者を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 3.108

108

Et quia domus Dei non tantum in sola Hierosolyma, sed et in caeteris locis futura erat, ait Zacharias propheta: Ponam Hierusalem in omnibus gentibus (Zach. XII, 2) : quae est Ecclesia.

PL 17, 81D

また、神の家はただエルサレムだけにあるのではなく、ほかの場所にもあることになっていたので、預言者ゼカリヤは言う。「私はエルサレムをすべての国民の中に置く」(ゼカリヤ12:2)。それは教会である。