Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.1
(Vers. 1.) Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Hoc est, numquid semper peccandum est, ut donum Dei abundet, tegens nostra peccata; ut semper remissionem peccatorum sperantes, quia Deus pius est, Christi gratiam praeferamus?
PL 17, 99C(第1節)「では、何と言おうか。恩寵が満ち溢れるために、我々は罪にとどまろうか。決してそうではない」。すなわち、神の賜物が我々の罪を覆って満ち溢れるようにと、いつも罪を犯すべきだろうか。神は慈しみ深いのだからと、いつも罪の赦しを望みながら、キリストの恩寵を前面に掲げるべきだろうか、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.2
Non utique. Ideo enim nostri misertus est Deus per Christum, ut de caetero non peccantes, et meritum nobis et Dei gratiam in nos regnare faciamus.
PL 17, 99C決してそうではない。神がキリストを通して我々を憐れんだのは、今後は罪を犯さず、我々の功績と神の恩寵が我々のうちに支配するようにするためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.3
Aufert enim regnum gratiae Dei, et tradit peccato, qui rursus redit ad veterem hominem, id est, ad ritum praeteritae vitae.
PL 17, 99C神の恩寵の支配を取り去って罪に引き渡すのは、再び古い人に、すなわち過ぎ去った生き方の慣わしに戻る者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.4
Duabus enim ex causis misericordiam accepimus; ut et diaboli regnum excluderetur, et Dei imperium ignorantibus praedicaretur, per hoc ipsum dignitate nobis quaesita.
PL 17, 99D我々が慈しみを受けたのは、二つの理由による。悪魔の王国が締め出され、神の支配が知らない者たちに宣べ伝えられるためであり、まさにそのことによって、我々のために尊厳が求められたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.5
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes peccato, mortui eramus apud Deum; qui peccat enim, vivit peccato, sicut qui non peccat, vivit Deo.
PL 17, 99D(第2節)「罪に死んだ我々が、どうして、なおそのうちに生きようか」。これは、罪に生きていたとき、我々は神のもとで死んでいた、ということを言っている。罪を犯す者は罪に生きているのであり、それは罪を犯さない者が神に生きているのと同じだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.6
Superveniente enim gratia Dei per Christum, et nos per fidem lavacro spiritali regenerante, coepimus vivere Deo, mortui autem esse peccato, qui est diabolus; hoc est tamen mori peccato, liberari a peccato, fieri autem servum Dei.
PL 17, 100Aというのも、キリストを通した神の恩寵が臨み、霊の洗いが信仰によって我々を新たに生まれさせたとき、我々は神に生き、罪に、すなわち悪魔に死に始めたからである。罪に死ぬとは、罪から解放され、神の僕となることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.7
Itaque mortui jam peccato, non redeamus ad mala pristina; ne iterum vivamus peccato, et morientes Deo, amissa dignitate, poenam quam evasimus, incurramus.
PL 17, 100Aこうして、すでに罪に死んだのだから、以前の悪に戻らぬようにしよう。再び罪に生き、神に対して死にゆき、尊厳を失って、我々が逃れた刑罰に陥ることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.8
(Vers. 3.) An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptizati sumus? Hoc dicit, ut sciamus baptizatos nos jam non debere peccare; quia cum baptizamur, commorimur Christo.
PL 17, 100A(第3節)「それとも、汝らは知らないのか。キリスト・イエスにおいて洗礼を受けた我々は皆、その死において洗礼を受けたのだと」。これを彼が言うのは、洗礼を受けた我々がもはや罪を犯してはならないことを、我々が知るためである。洗礼を受けるとき、我々はキリストとともに死ぬからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.9
Hoc est in morte ejus baptizari; illic enim omnia peccata nostra moriuntur, ut innovati deposita morte, resurgere videamur ad vitam renati: ut quomodo Christus mortuus peccato resurrexit, ita et nos per baptismum spem resurrectionis habeamus.
PL 17, 100Aその死において洗礼を受けるとは、こうである。そこで我々のあらゆる罪が死ぬ。そうして、新しくされ、死を脱ぎ捨てた者として、新たに生まれて命へと復活するかのように見える。キリストが罪に死んで復活したように、我々もまた洗礼によって復活の希望を持つためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.10
Baptisma itaque mors peccati est, ut alia sequatur nativitas, quae corporis manente compagine, hominem mente innovat, sepulta omnium malorum actuum vetustate.
PL 17, 100Bこうして洗礼とは罪の死であり、その結果、別の生まれが続く。それは、体の組み立てがそのまま保たれるなかで、あらゆる悪い行いの古さを葬って、人を精神において新しくする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.11
(Vers. 4.) Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
PL 17, 100B(第4節)「というのも、我々は洗礼によって、彼とともに死へと葬られた。それは、キリストが父の力によって死者の中から復活したように、我々もまた命の新しさのうちに歩むためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.12
Haec dicens, etiam istud significat, quod primum est; quia Christus corpus suum a mortuis excitavit, ipse enim virtus est Dei Patris, sicut dicit: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus excitabo illud.
PL 17, 100Bこう言うことによって、彼は第一のことをも示している。それは、キリストが自分の体を死者の中から起こしたということである。彼自身が父なる神の力だからである。彼はこう言う。「この神殿を壊せ。私は三日で、それを起こそう」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.13
Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19 et 21) ; et quia resurrexit in novam vitam, quae jam mori nesciat. Nova autem dicitur; quia a Christo data est, quae est disciplina christiana.
PL 17, 100C〔福音書記者は〕言う。「しかしこれを彼は、自分の体の神殿について言っていた」(ヨハネ2:19, 21)。また、彼が、もはや死ぬことを知らない新しい命へと復活したということでもある〔et quia resurrexit … の係りは定かでない。神殿の句と並ぶものと取った〕。それが新しいと言われるのは、キリストによって与えられた命、すなわちキリスト教の教えだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.14
Nos autem baptizati consepulti sumus Christo (Coloss. II, 12) ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus resurrexit. Baptisma itaque resurrectionis pignus est, et imago; ut jam in praeceptis Christi manentes, ad praeterita denuo non revolvamur.
PL 17, 100C「我々は洗礼を受けて、キリストとともに葬られた」(コロサイ2:12)。それは、今後、キリストが復活したこの命に従うためである。こうして洗礼は復活の保証であり、似姿である。すでにキリストの戒めにとどまる者として、過ぎ去ったことへ再び転がり戻らぬためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.15
Qui enim moritur, jam non peccat: mors enim finis peccati est. Nam ideo per aquam celebratur, ut sicut aqua sordes corporis abluit; ita et nos per baptismum ab omni peccato spiritualiter purgatos nos et innovatos credamus; ut quod incorporale est, invisibiliter abluatur.
PL 17, 100C死ぬ者はもはや罪を犯さない。死は罪の終わりだからである。〔洗礼が〕水を通して執り行われるのは、水が体の汚れを洗うように、我々も洗礼によってあらゆる罪から霊的に清められ、新しくされたと信じるためであり、体のないものが目に見えないかたちで洗われるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.16
(Vers. 5.) Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.
PL 17, 100C(第5節)「もし我々がその死の似姿に植え合わされたなら、同時に〔その〕復活〔の似姿〕にも、我々はなるであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.17
Tunc nos feliciter dicit posse resurgere, si similitudini mortis ejus fuerimus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes, in novam vitam translati, de caetero non peccemus: per quod simul et resurrectionis illius similes erimus; similitudo enim mortis similem praestabit resurrectionem.
PL 17, 100Dそのときこそ我々は幸いに復活しうる、と彼は言う。すなわち、その死の似姿に植え合わされたなら——つまり洗礼においてあらゆる悪徳を脱ぎ捨て、新しい命に移されて、今後は罪を犯さないなら——それによって同時に、その復活にも似た者となるであろう。死の似姿は、似た復活を与えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.18
Quod in epistola sua Joannes apostolus memorat dicens: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) , hoc est, immortalem et gloriosum resurgere.
PL 17, 101A使徒ヨハネは自分の手紙で、これを記して言う。「我々は知っている。彼が現れるとき、我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。すなわち、不死で栄光ある者として復活する、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.19
Nec enim haec erit similitudo, ut nihil distet; quia similis erit in corporis gloria, non in divinitatis natura.
PL 17, 101Aこの似姿は、何の隔たりもないようなものではないからである。体の栄光において似るのであって、神性の本性において似るのではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.20
(Vers. 6 et 7.) Scientes hoc quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
PL 17, 101A(第6・7節)「我々の古い人がともに十字架につけられたことを知っている。それは、罪の体が滅ぼされ、我々がもはや罪に仕えないためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.21
Multa innectit et iterat, ut baptizatos doceat jam non debere peccare: maxime ne ad idololatriam revertantur; gravissimum enim crimen, et caput totius erroris est; ne perdant gratiam acceptam a Deo per Christum.
PL 17, 101A彼は多くを結びつけ繰り返して、洗礼を受けた者がもはや罪を犯してはならないことを教える。とりわけ、偶像崇拝に戻らぬようにである。それは最も重い罪過であり、あらゆる誤りの頭だからである。また、キリストを通して神から受けた恩寵を失わぬようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.22
Hominem ergo veterem actus praeteritos dicit; quia sicut novus homo per fidem et puram vitam dicitur, ita et vetus homo per diffidentiam et malos actus. Hos actus crucifixos dicit, id est mortuos; ut corpus destruatur peccati, quod est cuncta crimina.
PL 17, 101Aだから、彼が古い人と言うのは、過ぎ去った行いのことである。新しい人が信仰と清い生き方によって言われるように、古い人も不信仰と悪い行いによって言われるからである。これらの行いを彼は十字架につけられた、すなわち死んだ、と言う。それは、罪の体、すなわちあらゆる罪過が滅ぼされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.23
Omnia enim peccata simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam, et fidem catholicam.
PL 17, 101B彼はすべての罪をまとめて体と呼び、それは善い生き方と公同の信仰によって滅ぼされる、と言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.24
(Vers. 8.) Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo (Galat. V, 24) .
PL 17, 101B(第8節)「しかし、我々がキリストとともに死んだのなら、彼とともに同時に生きることも信じる」(ガラテヤ5:24)〔引かれた句はローマ6:8。この引照は次の節の「肉を…十字架につけた者たち」に当たるらしい〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.25
Manifestum est hos qui carnem crucifixerunt, id est, mundum cum vitiis et concupiscentiis ejus, mori mundo, et commori Christo, aeternae quoque vitae ac salutari coimaginari; ut gloriae Christi similes effici mereantur.
PL 17, 101B明らかに、肉を、すなわち世界をその悪徳と欲望とともに十字架につけた者たちは、世界に対して死に、キリストとともに死ぬ。また救いをもたらす永遠の生命と同じ像に形づくられ、キリストの栄光に似た者とされるに値する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.26
Caro vero, id est, corpus sic crucifigitur, si desideria ejus calcentur, quae manente in ea peccato, creantur ex praevaricatione primi hominis coepta: in carne enim diabolus crucifigitur; ipse enim est, qui fallit per carnem.
PL 17, 101Bだが肉、すなわち体が十字架につけられるのは、その欲求が踏みにじられるときである。欲求は、肉に罪が残っているかぎり、最初の人の背反から始まって生じる。肉において悪魔は十字架につけられる。肉を通して欺くのは、悪魔自身だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.27
Caro ergo aliquando mundus, id est, elementa, aliquando vero corpus hominis intelligitur, vel ipsa anima sequens corporea vitia.
PL 17, 101Cこうして肉は、あるときは世界、すなわち諸元素と解され、あるときは人の体と解され、あるいは体に属する悪徳に従う魂そのものと解される。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.28
(Vers. 9 et 10.) Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
PL 17, 101C(第9・10節)「キリストは死者の中から復活して、もはや死なず、死はもはや彼を支配しないと知っている。彼が死んだのは、罪に対して一度死んだのであり、彼が生きているのは、神に対して生きているのである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.29
Securitatem aeternitatis in resurrectione Salvatoris ostendit: ad quam venire contingit, si melioris vitae fuerit aemulatio. Qui enim bene agendo vivit Deo, hic vere vivit; quia aeternam habet vitam.
PL 17, 101C彼は、救い主の復活のうちにある永遠の確かさを示している。そこに至ることができるのは、より善い生き方への熱心があるときである。善く行うことによって神に生きる者こそ、まことに生きている。永遠の生命を持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.30
(Vers. 11.) Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro.
PL 17, 101C(第11節)「そのように汝らも、自分が罪に対しては死んでいるが、キリスト・イエス、我々の主において神に対して生きている、とみなせ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.31
Sic loquitur, ut doceat non aliter mori posse peccato, et Deo vivere, quam ut in Christo sit omnis spes: quem Dominum nostrum appellat, ut nihil Legis ad salutem proficiat capessendam in futuro saeculo, quando non aliter Deo vivitur, quam per Christum.
PL 17, 101C彼がこう語るのは、罪に死んで神に生きることが、すべての希望がキリストにあるのでなければ不可能だと教えるためである。彼がキリストを「我々の主」と呼ぶのは、来るべき世において救いを得るために、律法の何ものも益とならないようにである。そのとき神に生きるのは、キリストを通してでなければ不可能だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.32
(Vers. 12.) Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Mortale corpus est ex causa praevaricationis Adae, ex fide autem Christi fore creditur immortale.
PL 17, 101D(第12節)「それゆえ、罪が汝らの死ぬべき体において支配し、汝らがその欲望に従うことのないようにせよ」。死ぬべき体は、アダムの背反のゆえにあるが、キリストへの信仰によって、不死になると信じられている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.33
Ut autem ad promissionem hanc veniatur, non odediendum dicit peccato; ne regnet in nostro mortali corpore: regnat autem dum imperat. Si autem non regnat, non videbitur corpus hoc esse mortale, quia in spe aeternitatis est.
PL 17, 102Aこの約束に至るためには、罪に従ってはならない〔底本は odediendum。obediendum と読む〕、罪が我々の死ぬべき体において支配しないように、と彼は言う。罪が支配するのは命じるときである。もし支配しないなら、この体は死ぬべきものとは見えなくなる。永遠の希望のうちにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.34
Non propter dissolutionem dixit mortale corpus, sed propter poenam gehennae; ut ille mortalis dicatur, qui in gehennam mittendus est; quia qui peccato obediunt, mortem secundam inferni non evadunt, a qua Salvator in se credentes liberavit.
PL 17, 102A彼が体を死ぬべきものと言ったのは、〔体の〕解体のためではなく、ゲヘナの刑罰のためである。すなわち、ゲヘナに送られるはずの者が死ぬべき者と呼ばれる。罪に従う者は冥界の第二の死を免れないが、救い主は、自分を信じる者たちをそこから解放したからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.35
Mortale ergo dicens corpus, totum hominem significavit; quia qui obediunt peccato, mortales dicuntur: Anima enim, inquit, quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) , id est, totus homo, nemo enim sine corpore judicabitur.
PL 17, 102Aこうして、体を死ぬべきものと言うとき、彼は人の全体を指している。罪に従う者は死ぬべき者と呼ばれるからである。〔預言者は〕言う。「罪を犯す魂、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:4)。これは人の全体のことである。体なしに裁かれる者は誰もいないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.36
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Ostendit diabolum nostris nos jaculis impugnare; occasio enim datur illi per nostra peccata; ut deserente nos Deo, accepta potestate illudat et mortificet nos.
PL 17, 102A(第13節)「しかし、汝らの肢体を、不法の武器として罪に差し出してはならない」。彼は、悪魔が我々の投げ槍で我々を攻撃することを示している。我々の罪によって悪魔に機会が与えられ、神が我々を見捨てると、悪魔は力を得て我々を弄び、死なせるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.37
Ideo membra nostra ab omni opere iniquitatis continere debemus, ut inimicus noster inermis inventus subjiciatur. Et non dixit: Exhibete corpora vestra, sed membra vestra; membris enim ministris erratur, non toto corpore.
PL 17, 102Bだから我々は、自分の肢体をあらゆる不法の業から遠ざけておかねばならない。そうすれば、我々の敵は武器のない者として見いだされ、服従させられる。彼は「汝らの体を差し出せ」とは言わず、「汝らの肢体を」と言った。誤りは、仕える肢体によって犯されるのであって、体全体によって犯されるのではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.38
Sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes. Mortem ignorantiam et infidelitatem cum mala vita significat; quia vita est cognoscere Deum per Christum.
PL 17, 102B「むしろ、死者の中から生きる者として、汝らを神に差し出せ」。彼が「死」と言うのは、無知と不信仰、そして悪い生き方のことである。キリストを通して神を知ることが命だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.39
Quia enim nemo sine parente ortum sumit vitae, omnia autem a Deo orta sunt ad vitam per Christum; idcirco qui non cognoscit parentem omnium esse Deum per Christum, vitam habere non dicitur, hoc est, sic habetur ac si non sit: ipse enim semetipsum esse negat, dum sine parente Deo esse se putat.
PL 17, 102Bというのも、親なしに命の始まりを得る者は誰もおらず、すべてのものはキリストを通して神から命へと生じたからである。それゆえ、神がキリストを通してすべてのものの親であることを知らない者は、命を持つとは言われない。すなわち、あたかも存在しないかのように見なされる。親である神なしに自分があると考えるとき、その者は自分自身が存在することを否定しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.40
Itaque ignorantia et turpis vita mors est; vitia eum ista mortem acquirunt, non mortem hanc, quae communis est omnibus, sed mortem gehennae, sicut supra memoravi; ut cognitio parentis Dei, et sancta conversatio vita sit, non haec quae occasui subjacet, sed illa futuri saeculi, quae vocatur aeterna.
PL 17, 102Cこうして、無知と恥ずべき生き方は死である。これらの悪徳が彼に死をもたらすが、それは万人に共通のこの死ではなく、先に述べたとおり、ゲヘナの死である。親である神を知ることと聖なる生き方が命となるためである。その命は、没する定めにあるこの命ではなく、来るべき世の、永遠と呼ばれる命である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.41
Quamobrem, exhibete vos Deo, inquit, quem cognoscentes profecistis in salutem; ut inhonestae vitae renuntiantes, essetis ex mortuis viventes.
PL 17, 102Cそれゆえ、「神に汝らを差し出せ」と彼は言う。神を知ったからこそ、諸君は救いへと進んだのである。それは、恥ずべき生き方を捨てて、死者の中から生きる者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.42
Et membra vestra arma justitiae Deo. Tanta nos modestia conversationem nostram vult gubernare, ut actus nostri justitiae Dei proficientes, non mundanae justitiae (quia mundi justitia sine fide est Christi, sine qua non vita, sed mors est) arma praebemus illi ad defendendos nos: cui cum arma per opera bona praebemus, dignos nos facimus adjuvari ab ea; quia justitia Dei indignos despicit.
PL 17, 102C「また、汝らの肢体を、正義の武器として神に〔差し出せ〕」。彼は、我々の生き方を、これほどの節度をもって導こうとする。我々の行いが神の正義に益をもたらすものとなり、この世の正義——世の正義はキリストへの信仰を欠いており、それなしには命ではなく死だからである——にではなく、神の正義に、自分たちを守るための武器を提供するようにである〔この文の構文は緩い。actus nostri … proficientes … arma praebemus を一続きに取った〕。善い業によって武器を提供すれば、我々は神の正義に助けられるに値する者となる。神の正義は、価値のない者を見下すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.43
Ubi enim justitia Dei fuerit, ibi habitat Spiritus sanctus ad adjuvandam imbecillitatem nostram; sicut enim peccato arma praebemus, cum male agimus: ita et justitiae, cum recte versamur, membra nostra custodientes ab omni turpitudine.
PL 17, 102Dというのも、神の正義があるところには聖なる霊が宿り、我々の弱さを助けるからである。我々は、悪を行うときに罪に武器を差し出すのと同じく、正しく歩むときには、自分の肢体をあらゆる醜さから守りつつ、正義に〔武器を〕差し出すのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.44
(Vers. 14.) Peccatum autem vestri jam non dominabitur; non enim sub Lege estis, sed sub gratia. Si secundum praecepta quae dat, ambulemus, peccatum nobis dicit non posse dominari; iis enim dominatur, qui peccant.
PL 17, 103A(第14節)「罪が汝らを支配することは、もはやない。汝らは律法の下にではなく、恩寵の下にいるからである」。もし我々が、彼が与える戒めに従って歩むなら、罪は我々を支配できない、と彼は言う。罪が支配するのは、罪を犯す者たちだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.45
Non enim ita ambulantes, ut praecipit, sub Lege sumus: si vero non peccemus, non sumus sub Lege, sed sub gratia.
PL 17, 103Aというのも、彼が命じるとおりに歩まないなら、我々は律法の下にいるからである。だが、もし罪を犯さないなら、我々は律法の下にではなく、恩寵の下にいる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.46
Si autem peccemus, vertimur sub Lege, et incipiet nostri dominari peccatum; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) : et necesse est ut sit sub Lege, quamdiu remissa non accipit; peccatum enim auctoritate Legis reum facit peccatorem: ac per hoc cui data remissio est, et custodit se, ne de caetero peccet, neque peccatum ei dominabitur, neque sub Lege est.
PL 17, 103Aしかし罪を犯すなら、我々は律法の下に引き戻され、罪が我々を支配し始める。「罪を行う者は罪の僕である」(ヨハネ8:34)からであり、赦しを受けないかぎり、律法の下にいるのは必然である。罪は律法の権威によって、罪人を有罪とするからである。それゆえ、赦しを与えられ、今後罪を犯さぬよう自分を守る者は、罪に支配されることもなく、律法の下にいることもない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.47
Cessat enim circa eum auctoritas Legis, qui liberatus est a peccato; quos enim reos tenet lex, traditi sunt illi a peccato. Qui ergo peccatis exutus est, non potest esse sub Lege.
PL 17, 103Bというのも、罪から解放された者に対しては、律法の権威は停止するからである。律法が有罪として押さえている者たちは、罪によって律法に引き渡されたのである。したがって、罪を脱ぎ捨てた者は、律法の下にいることはできない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.48
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit. Quoniam Lex a Deo est, ac per hoc ne forte opponeretur, ipse sibi proposuit: Si ex Deo est Lex, inquit, cur non debemus esse sub Lege.
PL 17, 103B(第15節)「では、どうなのか。我々は律法の下にではなく恩寵の下にいるのだから、罪を犯そうか。決してそうではない」。律法は神から出たものであり、おそらく反論されるであろうから、彼は自分で自分に問いを立てた。「律法が神から出たものなら、なぜ我々は律法の下にいてはならないのか」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.49
Hoc purgat, ac docet cum Dei voluntate, qui Legis auctor est, a Christo nos liberatos de sub lege, quamvis enim recte data sit Lex (data est enim, ut et reos ostenderet apud Deum, qui peccaverunt ante Legem; et timori esset, ut de caetero non peccaretur) sed quia infimitatis suae imbecillitate genus humanum a peccatis se inhibere non potuit, factum obnoxium mortis inferni; motus Deus pietate clementiae suae, qua semper humano generi subvenit, providit per Christum, qua ratione desperatis jam daretur medela; ut remissione peccatorum accepta, eruti a Lege, quae illos habebat obnoxios, et relevati et reparati, Deo adjuvante per fidem, vitiis a quibus prius subacti fuerant, repugnarent; ideoque non peccavimus quasi Legem spernentes Dei, sed ipsius Dei quasi providentiam secuti sumus per Christum.
PL 17, 103B彼はこの問いを解き、律法の著者である神の意志によって、我々が律法の下からキリストによって解放されたことを教える。というのは、律法は正しく与えられたのである(律法が与えられたのは、律法の前に罪を犯した者たちを神のもとで有罪と示すためであり、また今後罪が犯されぬよう畏れとなるためであった)。しかし人類は、自らの弱さ〔底本は infimitatis。infirmitatis と読む〕の無力のゆえに、罪から身を引くことができず、冥界の死の責めを負うものとなった。そこで神は、人類をいつも助ける自らの寛容の慈しみに動かされ、キリストを通して、すでに絶望した者たちに癒しが与えられるあり方を備えた。それは、罪の赦しを受け、彼らを責めの下に置いていた律法から引き出され、助け起こされ、立て直されて、信仰を通して神に助けられ、かつて自分たちを屈服させた悪徳に抗うためである。それゆえ我々は、神の律法を軽んじて罪を犯したのではなく、キリストを通して、神自身の摂理に従ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.50
(Vers. 16.) Nescitis quia cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam.
PL 17, 103C(第16節)「汝らは知らないのか。汝らが従うために自分を僕として差し出す相手、すなわち汝らが従う相手の僕であることを。死に至る罪の僕であるか、正義に至る従順の僕であるかである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.51
Nunc ne aliud profitentes, aliud faciamus, et cum Dei servi dicimur, gestis servi diaboli inveniamur; praemonet et denuntiat ejus nos servos esse, cujus et voluntatem explemus operibus; et non parum obesse Deum confiteri Dominum, et actibus diabolo famulari: nam hoc olim Deus denotat, et accusat dicens: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) .
PL 17, 103C今、我々が一つのことを公言しながら別のことを行い、神の僕と呼ばれながら、行いにおいては悪魔の僕と見いだされることのないように、彼は予め警告し宣告する。我々は、その意志を業によって満たす相手の僕なのであり、神を主と告白しながら行いにおいて悪魔に仕えるのは、少なからぬ害である、と。このことを神は昔から示し、こう言って非難している。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.52
Et Dominus ait in Evangelio: Nemo potest duobus Dominis servire (Matth. VI, 24) . Et in lege dictum est: Deus non deridetur (Galat. VI, 7) .
PL 17, 103Dまた、主は福音の中で言う。「誰も二人の主人に仕えることはできない」(マタイ6:24)。また、律法において言われている。「神は侮られない」(ガラテヤ6:7)〔律法と言いながらガラテヤ書の句を引く。lex を聖書の意で使っているらしい〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.53
(Vers. 17, 18.) Gratias autem Deo, quod cum fuissetis servi peccati, obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Credentes autem in Christum, servi facti sumus justitiae. Ejus enim dicimur servi, cui obedimus.
PL 17, 104A(第17・18節)「しかし神に感謝する。汝らは罪の僕であったが、汝らが引き渡されたその教えの型に、心から従ったからである」。キリストを信じて、我々は正義の僕とされた。我々は、従う相手の僕と呼ばれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.54
Et quia justum est obedire Christo (et ipse enim justitia est, et quae praecipit, justa sunt) idcirco dicit servos nos factos justitiae ex corde, non ex lege; ex voluntate, non ex timore: ut professio nostra animi judicio promatur.
PL 17, 104Aキリストに従うことは正しい(彼自身が正義であり、彼が命じることは正しい)。それゆえ彼は、我々が律法からではなく心から、恐れからではなく意志によって、正義の僕とされたと言う。我々の告白が心の判断から出されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.55
Per naturam enim inducti sumus ad fidem, non per legem, in qua forma doctrinae Dei imperio facti sumus, qui finxit naturam. In natura enim habemus, ut cognoscamus a quo, et per quem, et in quo sumus creati.
PL 17, 104Aというのも、我々が信仰へと導かれたのは、律法を通してではなく、自然を通してだからである。我々は、自然を造った神の命令によって、その自然において教えの型に造られた〔in qua の先行詞は自然と取った。律法とも取れる〕。自然において我々は、誰によって、誰を通して、誰において造られたかを知る力を持っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.56
Forma ergo doctrinae est, in quam tradidit nos creator naturaliter, hoc est, quod supra dixit: Ipsi sibi sunt Lex (Rom. II, 14) ; dum vident naturae suae esse, quod credunt; ut quod Judaeis lex et prophetae praedicarunt de Christo, hoc gentiles ex corde confidant.
PL 17, 104Aこうして、教えの型とは、創造者が自然のままに我々を引き渡したもの、すなわち先に彼が言ったことである。「彼らは自分自身にとって律法である」(ローマ2:14)。彼らは、自分が信じていることが自らの自然に属しているのを見るからである。その結果、律法と預言者がユダヤ人にキリストについて宣べ伝えたことを、異邦人が心から信頼する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.57
Hinc gratias refert Domino, quia cum essemus servi peccati, obedivimus ex corde credentes in Christum; ut serviremus Deo, non per legem Moysi, sed per legem naturae.
PL 17, 104Bここから彼は主に感謝する。我々は罪の僕であったのに、キリストを信じて心から従ったからである。モーセの律法によってではなく、自然の法によって、神に仕えるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.58
(Vers. 19.) Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Dum infirmitatem carnis memorat, minus se significat exigere ab homine, quam dignum est circa Dei culturam. Denique subinfertur:
PL 17, 104B(第19節)「私は人間的なことを言う。汝らの肉の弱さのゆえに」。肉の弱さに言及するとき、彼は、神への礼拝にふさわしい程度よりも少なく人に要求している、と示している。実に、続けてこう付け加える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.59
Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae, in sanctificationem.
PL 17, 104B「というのも、汝らが、肢体を汚れと不法に仕えるように差し出して、不法に至ったように、今は、汝らの肢体を正義に仕えるように差し出して、聖化に至れ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.60
Ut occasionem nobis auferret timoris accedendi ad fidem, quia quasi importabilis nobis et aspera videretur, ea mensura nos Deo servire praecepit, qua prius famulabamur diabolo: cum utique propensius deberet serviri Deo quam diabolo, quippe cum hic salus, illic damnatio operetur; medicus tamen spiritalis non plus a nobis exigit, ne dum praecepta quasi gravia fugeremus, perpendentes infirmitatem nostram, maneremus in morte.
PL 17, 104C彼が、我々が以前に悪魔に仕えていたのと同じ程度に神に仕えるよう命じたのは、信仰に近づくことへの恐れという機会を、我々から取り去るためであった。さもなければ信仰は、我々に耐えがたく厳しいものに見えたであろう。神には悪魔よりもいっそう熱心に仕えるべきであるのに——一方は救いを、他方は断罪を生じさせるのだから——、霊の医者は我々にそれ以上を求めない。戒めを重いものとして避け、自分の弱さを思い量って、死にとどまることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.61
Unde Dominus: Tollite, inquit, jugum meum super vos . . . . quia suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29) .
PL 17, 104Cそこで主は言う。「私の軛を汝らの上に負え……私の軛は快く、私の荷は軽いからである」(マタイ11:29)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.62
(Vers. 20 et 21.) Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
PL 17, 104C(第20・21節)「というのも、汝らが罪の僕であったときは、正義に対して自由であった。では、今は恥じているそのようなことの中で、そのとき汝らはどんな実を得たのか。それらの終わりは死だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.63
Manifestum est, quia qui liber est a Deo, est servus peccati; dum peccat enim, recedit a Deo, et fit sub peccato.
PL 17, 104C明らかに、神から自由な者は罪の僕である。罪を犯すとき、人は神から離れ、罪の下に置かれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.64
Quales ergo sunt fructus peccati, in quibus conversati addiscentes bonam vitam, confundimur, eo quod dudum turpiter vixerimus: et non solum hoc, quia et sententia paganorum turpis et foeda est, maxime quae in Phrygia inventa est, in qua nisi spurcus intersit, sacramentum mutum est, et torpescit religio!
PL 17, 104D罪の実とは何とひどいものか。それらの中で過ごした我々は、善い生き方を学ぶとき、かつて恥ずべく生きたことのゆえに恥じ入る。それだけではない。異教徒の考えも恥ずべく忌まわしいものであり、とりわけフリュギアで見いだされたそれはそうである。そこでは、汚れた者が居合わせなければ、秘儀は黙し、宗教は鈍るのだ!
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.65
Ecce maculis plena libertas, et squaloribus obligata, cujus opus turpem mercedem habet: Cujus finis mors est: finem dixit exitum vitae et actuum, cui aut mors, aut vita succedit. Sed hoc loco mors duplex, a morte enim ad mortem transitur.
PL 17, 105A見よ、汚れに満ち、不潔に縛られた自由。その業は恥ずべき報酬を得る。「その終わりは死である」。彼が終わりと言ったのは、命と行いの終局であり、それに死か命かが続く。だがこの箇所では、死は二重である。死から死へと移るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.66
(Vers. 22.) Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
PL 17, 105A(第22節)「しかし今や、罪から解放され、神の僕とされて、汝らは聖化に至る汝らの実を持ち、終わりには永遠の生命がある」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.67
Hoc est, si accepta remissione peccatorum, bonorum actuum aemuli fuerimus, acquiremus sanctitatem, finem vero habebimus, id est, exitum, vitam perpetuam; a morte enim hac, quam finem dixit, transibimus ad vitam, quae sine fine est.
PL 17, 105Aすなわち、罪の赦しを受けて、善い行いに熱心であるなら、我々は聖性を得、終わり、すなわち行き着く先として、とこしえの命を持つであろう、ということである。終わりと彼が言ったこの死から、我々は終わりのない命へと移るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.68
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est. Quaestum peccati mortem dicit, quia per peccatum mors: ac per hoc qui de caetero abstinent se a peccatis, stipendium accipiunt vitam aeternam; quia qui non peccant, alieni sunt a morte secunda.
PL 17, 105A(第23節)「罪の報酬は死である」。罪の利得を、彼は死と呼ぶ。罪を通して死が来るからである。それゆえ、今後罪を避ける者は、俸給として永遠の生命を受ける。罪を犯さない者は、第二の死と無縁だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.69
Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Sicut enim sequentes peccatum, acquirunt mortem; ita et sequentes gratiam Dei, id est, fidem Christi, quae donat peccata, habebunt vitam aeternam; ut gaudeant se ad tempus dissolvi, scientes se hanc vitam consecuturos, quae et omni taedio careat, et successionem non habeat.
PL 17, 105B「しかし神の恩寵は、我々の主キリスト・イエスにおける永遠の生命である」。罪に従う者が死を得るように、神の恩寵、すなわち罪を赦すキリストへの信仰に従う者も、永遠の生命を持つであろう。彼らは、しばらくの間自分が解体されることを喜ぶ。あらゆる倦怠を欠き、移り変わりもないこの命に与ることを知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.70
Quam sanctus Simeon exoptans, petiit se hinc dissolvi (Luc. II, 29) ; ut iret in pace, id est vita, quae nullam patitur inquietudinem.
PL 17, 105B聖シメオンはこの命を望んで、ここから解き放たれることを願った(ルカ2:29)。平安のうちに、すなわちいかなる不安も被らない命へと行くためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 6.71
Et hoc donum a Deo per Christum nobis datum Dominum nostrum testatur; ut Deo Patri gratias per nullum alterum nisi per Filium ejus agamus.
PL 17, 105Bまた、この賜物が神からキリストを通して我々に与えられたことを、彼は「我々の主」と呼ぶことで〔Dominum nostrum の係りは定かでない。こう取った〕証している。それは、我々が父なる神に、その子を通してのほか誰を通してでもなく、感謝を捧げるためである。