Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.1
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus; quia oportet doctores, infirmos firmare, et imperitos erudire cum mansuetudine; ne provocati dum contendere volunt, ne humiles videantur, in pejus proficiant.
PL 17, 172A(第1節)「我々、より強い者は、より力の弱い者たちの弱さを担わねばならない」。使徒が「担わねばならない」と言うのは正しい。教師は弱い者を強め、無知な者を柔和をもって教えねばならないからである。それは、挑発されて争おうとするうちに、へりくだっていると見られまいとして、かえって悪い方へ進むことのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.2
(Vers. 2.) Et non nobismetipsis placere, hoc est, non quod nobis prosit et placeat vindicare, sed et quod fratri; quia invicem curam nostri agere debemus. Unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem.
PL 17, 172A(第2節)「また、我々自身を喜ばせるのではなく」、すなわち、我々に益となり我々の気に入ることを主張するのではなく、兄弟に〔益となり気に入る〕ことをも〔求めるのである〕。互いに相手への配慮を働かせねばならないからである。「各人は隣人を、善において、築き上げのために喜ばせよ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.3
Nunc personam suam discrevit; hos enim commonet, ut charitati studentes proximis placeant ad id, quod est utile. Haec est aedificatio, sicut alibi ait: Ego, inquit, per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 13) .
PL 17, 172A今度は自分の立場を区別した〔「我々」と自分を含めて語ることから、各人への勧めに移ったことを言うらしい〕。愛に努める者たちが、隣人を益となることのために喜ばせるよう、この者たちを諭すのである。これが築き上げである。別の箇所で彼が言うとおりである。「私はすべてのことにおいてすべての人を喜ばせている」(一コリント10:13)〔引かれた句は一コリント10:33〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.4
(Vers. 3.) Nam et Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Detractiones exprobrantium te ceciderunt super me.
PL 17, 172B(第3節)「キリストもまた自分自身を喜ばせなかった。むしろ、書かれているとおりである。『汝をののしる者たちの中傷が、私の上に落ちた』」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.5
Salvatorem non sibimetipsi dicit placuisse, sed Deo Patri; quia dicit: Non enim descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 38) .
PL 17, 172B救い主は、自分自身ではなく、父なる神を喜ばせたと言うのである。彼が言うからである。「私は、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした者、すなわち父の意志を行うために、天から降ったのである」(ヨハネ6:38)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.6
Et quia cum haec diceret, contradicentibus Judaeis quasi peccator occiditur, Psalmographus ex persona ejus verba facit ad Deum Patrem, dicens: Detractiones exprobrantium te ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10) ; hoc est: Ego cum voluntatem tuam facerem, dixerunt me peccare in te, qui non me recipiendo, quem misisti, exprobraverunt te: quia Judaei cum peccarent in Deum, non recipientes quem misit Christum, insuper et occiderunt eum quasi peccantem in Deum.
PL 17, 172Bそして、キリストがこう言ったとき、ユダヤ人たちが反対して、キリストは罪人であるかのように殺されるので、詩篇作者はキリストの人格から父なる神に向けて語り、言う。「汝をののしる者たちの中傷が、私の上に落ちた」(詩篇68:10)。すなわち、「私が汝の意志を行っていたとき、彼らは、私が汝に対して罪を犯していると言った。彼らは、汝が遣わした者である私を受け入れないことによって、汝をののしったのである」と。ユダヤ人たちは、神に対して罪を犯していながら、神が遣わしたキリストを受け入れず、そのうえ、神に対して罪を犯す者であるかのようにキリストを殺したのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.7
Sic peccata peccantium in Deum ceciderunt super Christum; innocens enim a peccatoribus occiditur quasi blasphemus, sicut scriptum est in Evangelio (Marc. XV, 28) .
PL 17, 172Cこうして、神に対して罪を犯す者たちの罪は、キリストの上に落ちた。罪のない者が、罪人たちによって、冒瀆者であるかのように殺されるからである。福音書に書かれているとおりである(マルコ15:28)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.8
(Vers. 4-6.) Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram confirmationem scripta sunt; ut per patientiam et exhortationem Scripturarum, spem habeamus.
PL 17, 172C(第4–6節)「書かれたことはすべて、我々を強めるために書かれた。それは、忍耐と聖書の勧めによって、我々が希望を持つためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.9
Manifestum est quia, quaecumque scripta sunt, ad nostram disciplinam scripta sunt; ut ex ipsa exhortatione proficiamus ad spem, non diffidentes de promissis, si adhuc tardent.
PL 17, 172C明らかなことは、書かれたことはすべて我々の教えのために書かれたということである。それは、その勧めそのものによって我々が希望へと進み、約束されたことがなお遅れていても、疑わないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.10
Deus autem patientiae et consolationis det vobis unum invicem sapere secundum Jesum Christum; ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 172C「忍耐と慰めの神が、汝らに、イエス・キリストに従って互いに一つの思いを持つことを授けるように。それは、汝らが心を一つにし、一つの口で、我々の主イエス・キリストの神にして父を尊ぶためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.11
Quasi ad salutem missus Apostolus bono voto plebem prosequitur, optans ut Deus det eis unum sensum sapientiae secundum Jesum Christum; ut juxta doctrinam Christi sapiant.
PL 17, 172D使徒は、救いのために遣わされた者として、善き願いをもって民に付き添い、神が彼らに、イエス・キリストに従う知恵の一つの思いを与えるようにと望む。キリストの教えに従って思いを抱くためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.12
Tunc enim poterunt dilectionem servare exemplo Domini dicentis: Majus hac dilectione nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis et fratribus suis (Joan. XV, 13) ; et ita uno ore, una confessione laudare Deum Patrem in Christo, si invicem se juxta sensum Christi fuerint exhortati; ut sine cessatione laudent Deum omnia, quae fecit per Christum, et post errorem lapsa per eumdem iterum erigere et reformare dignatus est, duplex dans beneficium, misericordiam et cognitionem.
PL 17, 173Aそうすれば、彼らは、「友と兄弟たちのために自分の魂を差し出す、これ以上の愛を持つ者は誰もいない」と言う主の模範に従って、愛を守ることができるからである(ヨハネ15:13)。そして、互いにキリストの思いに従って励まし合うならば、一つの口、一つの告白をもって、キリストにおいて父なる神を賛美することができる。それは、神がキリストを通して造ったすべてのもの、また、誤りののちに堕ちて、神が同じキリストを通して再び立ち上がらせ造り直すことを良しとしたすべてのものが、絶え間なく神を賛美するためである。神は二重の恩恵、すなわち慈しみと認識を与えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.13
(Vers. 7.) Propter quod assumite alterutrum, sicut et Christus assumpsit vos in honorem Dei (Esai. LVI, 4) .
PL 17, 173A(第7節)「それゆえ、キリストも汝らを神の栄誉のために受け入れたように、互いに受け入れ合え」(イザヤ56:4)〔引かれた句はローマ15:7〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.14
Sic assumpti sumus a Christo, dum infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit; ut hoc exemplo nos invicem nostras infirmitates per patientiam confirmemus, ut nomen honoris Dei assumptum in nos non evacuetur; filii enim dicimur Dei per gratiam Christi.
PL 17, 173A我々はこうしてキリストに受け入れられた。キリストが我々の弱さを受け、我々の病を担ったからである。それは、この模範にならって、我々が互いに弱さを忍耐によって強め、我々のうちに受けた神の栄誉の名が空しくならないためである。我々はキリストの恩寵によって神の子と呼ばれているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.15
(Vers. 8.) Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis pro veritate Dei, in hoc ut confirmaret promissiones Patrum.
PL 17, 173B(第8節)「私は言う、キリスト・イエスは、神の真実のために割礼の奉仕者となった。それは、父祖たちへの約束を確かなものとするためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.16
Originem commendat Judaeorum; in circumcisione enim filios significat Abrahae, quibus missus Christus ministravit Patribus gratiam repromissam.
PL 17, 173B使徒はユダヤ人たちの出自を推奨する。割礼において、アブラハムの子らを指すのである。彼らのもとに遣わされたキリストは、父祖たちに約束された恩寵を〔彼らに〕仕え届けた〔Patribus の係りは定かでない。「約束された」にかけて取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.17
Unde Salvator: Ego enim sum, inquit, in medio vestrum (Luc. XXII, 27) , non ut ministrer, sed ut ministrem; ut veritas in promissione facta Patribus probaretur.
PL 17, 173Bそれゆえ救い主は言う。「実に私は汝らの中にいる」(ルカ22:27)、「仕えられるためではなく、仕えるためである」と。父祖たちになされた約束における真実が証明されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.18
Circumcisio enim carnis data est Abrahae in figuram circumcisionis cordis, quam postea propheta futuram significavit, dicens: Circumcidite duritiam cordis vestri (Jerem. IV, 4) . Hujus verbis circumcisionis promissae minister Christus est, hoc est, praedicator.
PL 17, 173B肉の割礼は、心の割礼の象りとしてアブラハムに与えられた。その心の割礼が来ることを、のちに預言者が示して言う。「汝らの心の頑なさに割礼を施せ」(エレミヤ4:4)。この者の言葉によって約束された割礼の奉仕者がキリストであり、すなわち宣教者である〔Hujus verbis の係りは定かでない。「この者(預言者)の言葉によって約束された割礼」と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.19
Dehinc apostolis, ut circumcisis carne ministrarent cordis circumcisionem, sic ait: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego misi eos in hunc mnndum (Joan. VI, 58) .
PL 17, 173C続いて使徒たちに、肉に割礼を受けた者たちに心の割礼を仕えさせるために、こう言う。「汝が私をこの世に遣わしたように、私も彼らをこの世に遣わした」(ヨハネ6:58)〔底本は mnndum。mundum と読む。引かれた句はヨハネ17:18〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.20
Circumcisio autem cordis est, sublata erroris nebula, agnoscere creatorem Deum Patrem, et filium ejus Christum, per quem creavit omnia, ut veritas Dei impleretur.
PL 17, 173C心の割礼とは、誤りの霧が取り払われて、創造者である父なる神と、その子キリスト――神はキリストによってすべてを造った――を知ることであり、それは神の真実が満たされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.21
Promiserat enim daturum se misericordiam, et promiserat patribus Judaeorum; nam dixerat Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) .
PL 17, 173C実に神は、慈しみを与えると約束していた。ユダヤ人たちの父祖たちに約束していたのである。アブラハムにこう言っていたからである。「汝の子孫において、すべての国民は祝福される」(創世記22:18)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.22
Et ad David dixit: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) , et: Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV, 17) .
PL 17, 173Cまたダビデにこう言った。「汝の腹の実から、私は汝の座の上に据えよう」(詩篇131:11)、また、「ヤコブから星が昇る」(民数記24:17)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.23
(Vers. 9.) Gentes autem super misericordiam honorare Deum. Quia enim his nulla promissio erat, quasi indigni per solam misericordiam assumpti sunt ad salutem; ut per confessionem honorent Deum; quia increduli inhonorant.
PL 17, 173D(第9節)「異邦人は、慈しみのゆえに神を敬う」。彼らには何の約束もなかったので、価しない者のように、ただ慈しみだけによって救いへと受け入れられたからである。それは、告白によって神を敬うためである。不信の者たちは神を辱めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.24
Sicut scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Exemplo prophetico probat; scriptum est enim in psalmo decimo septimo gentes admittendas ad gratiam Dei ad percipiendam salutem (Psal. XVII, 50) .
PL 17, 174A「それゆえ私は、異邦人のなかで汝に告白し、汝の名に歌う」と書かれているとおりである。預言者の例によって証明している。詩篇第十七篇に、異邦人が神の恩寵へと入れられ、救いを受けることが書かれているからである(詩篇17:50)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.25
Vox enim Christi est, qua futurum dixit quod in gentibus praedicatio ejus fructum habitura esset confessionis sacramenti Dei; ideo gratias ex hoc agit Filius Patri in obedientiam gentium.
PL 17, 174Aこれはキリストの声だからである。その声によって、異邦人のなかでキリストの宣教が、神の秘義の告白という実を結ぶであろうと語った。それゆえ子は、これについて、異邦人の従順のゆえに父に感謝している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.26
Unde in Evangelio ait: Confitebor tibi, Pater domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis; quoniam bonum placitum fuit ante te (Matth. XI, 25) .
PL 17, 174Aそれゆえ福音書で言う。「父よ、天と地の主よ、私は汝に告白する。汝はこれらを知恵ある者や賢い者には隠し、幼子たちに現したからである。それは、汝の前でそれが善いと見えたからである」(マタイ11:25)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.27
Confessio ergo ista unius Dei est in Trinitate, ex qua surgit laetitia; ut post veri confessionem laetus decantet misericordiam et donum Dei.
PL 17, 174Aゆえに、この告白は三位一体における唯一の神のものであり、そこから喜びが湧き上がる。真理の告白ののち、人が喜んで神の慈しみと賜物を歌い上げるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.28
(Vers. 10, 11.) Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus, hoc in cantico Deuteronomii (Deut. XXXII, 43) . Et iterum: Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum, omnes populi.
PL 17, 174B(第10・11節)「そしてまた言う。『異邦人よ、その民とともに喜べ』」。これは申命記の歌にある(申命記32:43)。「そしてまた、『すべての国民よ、主を賛美せよ。すべての民よ、主を大いにたたえよ』」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.29
Hoc in psalmo centesimo decimo sexto olim decrevisse Deum ostendit, interveniente misericordia sua, concordes facere Judaeos et gentes; ut gratiam adepti gentiles socii Judaeorum fierent, qui et ipsi olim dono Dei plebs ejus erant nominati.
PL 17, 174Bこれによって〔使徒は〕、詩篇第百十六篇において、神がかつて、自らの慈しみが介在して、ユダヤ人と異邦人を和合させようと定めていたことを示している。それは、恩寵を得た異邦人が、ユダヤ人の仲間となるためであり、そのユダヤ人もまた、かつては神の賜物によってその民と名づけられていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.30
Sed jam nobiles Judaei: hi vero ignobiles, per misericordiam nobilitati sunt; ut simul omnes laeti sint agnitione veritatis, et laudantibus gentibus, Deum magnificent omnes populi, duodecim tribus unum Deum, qui auxit numerum plebis suae, adjunctis gentibus.
PL 17, 174Bだがすでに、ユダヤ人は高貴であったのに対し、この者たちは卑しかったが、慈しみによって高貴にされた。それは、すべての者がともに真理を知ることを喜び、異邦人が賛美するとき、すべての民が神を大いにたたえるためである。すなわち、十二部族が、異邦人を加えて自らの民の数を増やした唯一の神を〔たたえる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.31
Denique cum disceptarent Judaei contra apostolum Petrum causa Cornelii, reddita sibi ratione, acquieverunt magnificantes Dominum, dicentes: Forsitan Deus et gentibus poenitentiam tribuit ad consequendam vitam (Act. XI, 18) .
PL 17, 174C実に、ユダヤ人たちが使徒ペトロに対してコルネリウスの件で論争したとき、道理を説明されて納得し、主を大いにたたえて言った。「おそらく神は、異邦人にも、生命を得るための悔い改めを与えたのだろう」(使徒言行録11:18)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.32
(Vers. 12.) Et rursus Esaias dicit: Erit radix Jesse; et qui surgit regere gentes, in eum gentes sperabunt (Esai. XI, 10) .
PL 17, 174C(第12節)「そしてまた、イザヤは言う。『エッサイの根があるであろう。そして、異邦人を治めるために立ち上がる者、その者に異邦人は望みを置くであろう』」(イザヤ11:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.33
Ut majorem fiduciam gentibus faciat et spem non dubiam, multis testimoniis firmat decretum Dei hoc fuisse, ut omnes gentes benedicerentur in Christo; ne insolentia infidentium Judaeorum contristaret, et dubias redderet credentium animas gentium, quasi frustra sibi spem promittant, quod a Deo Abrahae accepto feratur fides Judaeorum, ut ipsa laetitia et securitate crescerent.
PL 17, 174C異邦人に、より大きな確信と疑いのない希望を与えるために、使徒は多くの証言によって、すべての異邦人がキリストにおいて祝福されることが神の決定であったことを確かにする。それは、信頼しないユダヤ人の傲慢が、信じる異邦人の魂を悲しませ、疑いを抱かせることのないためである。すなわち、神からアブラハムが受けたものによってユダヤ人の信仰が〔優位に〕帰せられるので、自分たちは空しく希望を約束しているのだと思わせることのないため、そして彼らが、まさにその喜びと確信によって成長するためである〔quasi 以下の係りは定かでない。右のように取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.34
Quare tamen Christus ex radice Jesse, et non ex radice Booz viri justi, aut ex radice Obed?
PL 17, 174Dではなぜ、キリストは、義人ボアズの根からでも、オベドの根からでもなく、エッサイの根から出たのか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.35
Sed quia David filius dicatur propter regnum; ut sicut ex Deo natus in regem est, ita et ex David rege ortum haberet juxta carnem; ideo radix Jesse arbor David, quae fructum fecit per ramum, qui est Maria virgo, quae genuit Christum.
PL 17, 174Dそれは、〔キリストが〕王位のゆえにダビデの子と呼ばれるからである。神から生まれて王となったように、王ダビデから肉に従って出自を持つためである。ゆえに、エッサイの根はダビデの木であり、その木は、キリストを産んだおとめマリアである枝を通して実を結んだ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.36
(Vers. 13, 14.) Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo; ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti.
PL 17, 175A(第13・14節)「希望の神が、信じることにおいて、汝らをあらゆる喜びと平和で満たすように。それは、汝らが希望において、また聖なる霊の力において満ちあふれるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.37
Certus sum autem, fratres, et ego ipse de vobis, quia et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia; ita ut possitis alterutrum monere. Haec exhortationis sunt; per laudem enim provocat eos ad meliorem et intellectum et vitam.
PL 17, 175A「兄弟たちよ、私自身も汝らについて確信している。汝ら自身も愛に満ち、あらゆる知識に満たされており、互いに諭し合うことができる」。これらは勧めの言葉である。使徒は称賛によって彼らを、より良い理解と生活へと促すのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.38
Qui enim videt se laudari, data opera elaborat ut vera sint quae dicuntur. Ideo non dixit, ut invicem se doceant, sed admoneant; hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo. Caetera non sunt obscura, ut indigeant explanatione.
PL 17, 175A称賛されている自分を見る者は、言われたことが真実となるように、力を尽くして励む。それゆえ使徒は、「互いに教え合う」ではなく、「諭し合う」と言った。人が諭されるのは、知っていながら、ときに心から逃れ去ることだからである。残りは不明瞭ではなく、説明を要しない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.39
(Vers. 15, 16.) Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tamquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quae data est mihi a Deo; ut sim minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto.
PL 17, 175A(第15・16節)「兄弟たちよ、私は、ある部分では、より大胆に汝らに書いた。汝らに思い起こさせるかのようにである。それは、神から私に与えられた恩寵のゆえであり、私が異邦人のうちでキリスト・イエスの奉仕者となり、神の福音を聖別して、異邦人の捧げ物が聖なる霊において受け入れられ、聖とされるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.40
Non enim temere se scripsisse significat, auctoritatem enim sibi datam per Dei gratiam dicens, ut omnibus gentibus audeat scribere, admonens et confirmans propositum eorum in Christo; ut sollicitudinem suam ostendat in ministerio Evangelii, quasi magister gentium, et sacrificium eorum possit acceptum fieri sanctificationis causa in Spiritu sancto. Quidquid enim fide integra, et mente sobria offertur, a Spiritu sancto purificatur.
PL 17, 175B使徒は、軽率に書いたのではないと示している。神の恩寵によって自分に与えられた権威があるので、すべての異邦人に書く勇気があると言うのである。彼らのキリストにおける志を諭して確かにしつつ、福音の奉仕における自らの配慮を示すためである。いわば異邦人の教師として、彼らの生贄が、聖化のために聖なる霊において受け入れられるものとなりうるようにするのである。完全な信仰と節度ある精神をもって捧げられるものは、何であれ、聖なる霊によって浄められる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.41
(Vers. 17-19.) Habeo igitur gloriam in Christo ad Deum; non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis, per potestatem signorum et prodigiorum in virtute Spiritus sancti.
PL 17, 175B(第17–19節)「それゆえ私は、キリストにおいて神に向かって誇りを持つ。キリストが異邦人の従順のために、言葉と行いにより、しるしと不思議の力により、聖なる霊の力において、私を通して成し遂げなかったことは、あえて何も語らないからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.42
Gloriam habere se dicit apud Deum per Christum Jesum; credens enim, et serviens Christo Jesu in conscientia pura, meritum sibi fecit apud Deum Patrem, in tantum ut nihil deesse dicat, quod non per illum operatus sit Christus ad exhortationem gentium, dando signa et prodigia per manus ejus, ut praedicationem ejus virtus commendaret.
PL 17, 175C彼は、キリスト・イエスを通して神のもとに誇りがあると言う。キリスト・イエスを信じ、清い良心をもって仕えたことにより、父なる神のもとで功を積んだので、キリストが異邦人を勧めるために彼を通して成し遂げなかったことは何一つ欠けていないと言うほどである。キリストは、力が彼の宣教を裏づけるように、彼の手を通してしるしと不思議を与えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.43
Hinc est unde gloriam se ostendit habere in Christo ad Deum; serviens enim Christo gloriam habet ad Deum, in tantum ut in digere non habeat aliquid divinae virtutis, quod sibi praestitum non sit a Deo: sed omnia se, quia idoneus inventus est dispensator, consecutum, quae ad conversionem gentium per signorum virtutem proficerent, profitetur.
PL 17, 175Cここから、彼がキリストにおいて神に向かって誇りを持っていることを示している。キリストに仕える者は神に向かって誇りを持ち、神から自分に与えられなかった神的な力の何かを〔底本は in digere。indigere と読む〕欠くことはないほどである。むしろ、自分がふさわしい管理者と認められたゆえに、異邦人の回心に資するであろうすべてを、しるしの力によって得たと宣言する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.44
Quod eo proficit, ut se non minus potuisse probet, quam caeteri apostoli, qui fuerant cum Domino: nec aliquid minus inter gentes virtutum operatum esse Deum; ut per hoc ipsum crescant, videntes hanc se gratiam assecutos, quam assecuti erant Judaei, qui sibi praerogativam vindicant Patrum.
PL 17, 175Dこれが役立つのは、自分が、主とともにいた他の使徒たちに劣らず〔力を行う〕ことができたと証明するためであり、また、神が異邦人のあいだで、いかなる力の業も、より少なくは行わなかったと証明するためである。それは、父祖たちの特権を自分たちのものと主張するユダヤ人が得ていたこの恩寵を、自分たちも得たと見て、まさにそのことによって彼ら〔異邦人〕が成長するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.45
(Vers. 20.) Ita ut ab Hierusalem in circuitu usque Illyricum repleverim Evangelium Dei, et Filii ejus Christi. Sic autem praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus; ne supra alienum fundamentum aedificarem.
PL 17, 176A(第20節)「その結果、私はエルサレムから周囲を巡ってイリリコンに至るまで、神とその子キリストの福音を満たした。しかも私は、キリストの名が告げられた所ではなく〔告げられていない所に〕福音を宣べ伝えた。他人の土台の上に建てることのないためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.46
Non sine causa illic se praedicare niti dicit, ubi non nominatus est Christus; sciens enim pseudoapostolos aliter quam oportebat, Christum tradere (ad hoc enim circumibant, ut sub nomine Christi aliis dogmatibus populum manciparent, quod postea corrigere maximi erat laboris), idcirco praevenire voluit, ut inviolatae praedicationis verba traderet audientibus, et ut integra linea superficies ordinata incolumis fundamenti robur haberet.
PL 17, 176A使徒が、キリストの名が告げられていない所で宣べ伝えようと努めると言うのは、理由のないことではない。偽使徒たちが、キリストを然るべき仕方とは違って伝えることを知っていたからである(彼らはそのために巡り歩き、キリストの名のもとに民を別の教説に従属させた。これをのちに正すのは非常な労苦であった)。それゆえ、あらかじめ防ぐことを望んだ。損なわれない宣教の言葉を聞く者たちに伝え、完全な線によって整えられた上部が、損なわれない土台の堅固さを持つようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.47
Et quia magister datus est gentibus, oportebat eum sollicite hoc curare, ut illic doceret, ubi Christus non fuerat nuntiatus; et ut auctoritatem suam firmaret, et laborum suorum plenum fructum haberet ex iis, quae plantaverat.
PL 17, 176Aそして、彼は異邦人に与えられた教師なので、キリストがまだ告げられていない所で教えるよう、注意深く配慮せねばならなかった。自らの権威を確かにし、自分が植えたものから労苦の十分な実を得るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.48
Hinc est unde omnia loca Ecclesia occupavit; haereses enim postea subtilitate malignantes, sub nomine Christi Legis et fidei sensum corrumpere nitebantur. Quod testimonio Legis monuit dicens:
PL 17, 176Bここから、教会はあらゆる場所を占めたのである。のちに異端が、巧妙な悪意をもって、キリストの名のもとに律法と信仰の意味を損なおうとしたからである。そのことを彼は、律法の証言〔次に引かれるのはイザヤ。旧約の書を律法と呼んでいる〕をもって戒め、こう言った。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.49
(Vers. 21.) Sed sicut scriptum est: Quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent: in Esaia habetur (Esai. LII, 15) .
PL 17, 176B(第21節)「しかし、書かれているとおりである。『彼について告げられなかった者たちは見るであろう。聞かなかった者たちは悟るであろう』」。これはイザヤにある(イザヤ52:15)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.50
Ut ergo hic intellectus verus atque inviolabilis esset de vero Dei Filio, se festinasse semper dicit imbuere gentes evangelica veritate:
PL 17, 176Bそれゆえ、神の真の子についてのこの理解が、真実で損なわれないものとなるように、自分は常に、異邦人に福音の真理を教え込むことを急いできたと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.51
(Vers. 22-24.) Propter quod impediebar plurimum venire ad vos. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis; cum in Hispaniam proficisci coepero, videbo vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
PL 17, 176B(第22–24節)「それゆえ私は、汝らのもとに行くことをたびたび妨げられていた。しかし今や、この地方にはもはや場所がなく、また多くの年月前から汝らのもとへ行きたい願いを持っているので、ヒスパニアへ出発し始めるとき、私は汝らに会い、まず汝らとの交わりをある程度楽しんだなら、汝らからそこへ送り出されるであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.52
Quod in capite epistolae memorat dicens: Quia saepe, inquit, proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc (Rom. I, 13) .
PL 17, 176Cこれを彼は手紙の冒頭で思い起こして言う。「私はしばしば汝らのもとへ行くことを企てたが、今に至るまで妨げられてきた」(ローマ1:13)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.53
Nunc absolvit, ostendens qua causa impeditus sit; ut volens venire aliud ageret, quod imminebat, ut excluderet pseudoapostolorum prava commenta: et denique postquam omnibus in circuitu praedicavit, jam vacare sibi dicit venire Romam, quod olim optaverat.
PL 17, 176C今や彼は、何が妨げの理由であったかを示して、これを解く。来ることを望みながら、差し迫っていた別のこと、すなわち偽使徒たちの邪悪な作り事を締め出すことを行っていたのである。そして実に、周囲のすべての人々に宣べ伝えたのち、かつて望んだローマに来る暇ができたと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.54
Romanos igitur, quia in Legem inducti fuerant, interim per epistolam corrigit. Illos autem qui non audierant adhuc praedicationem, utilius esse praesentia sui doceri: ut fundati recta fide difficile aliud aliquid reciperent.
PL 17, 176Cこうして、律法へと導き入れられていたローマ人たちを、さしあたり手紙で正す。一方、まだ宣教を聞いていなかった者たちは、自分が居合わせて教えるほうが有益である〔と判断する〕。正しい信仰に基礎づけられた者は、ほかの何かを受け入れにくくなるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.55
Venturum tamen se promisit tempore, quo ad Hispanias erat iturus; quia illic Christus non erat praedicatus, ut occuparet mentes illorum; et quia pseudoapostolis difficile fuit iter ad illos; ideo tardius si iret, non erat molestum.
PL 17, 176Dしかし彼は、ヒスパニアへ行くことになっていた時期に来ると約束した。そこではキリストが宣べ伝えられておらず、彼らの精神を先に占めるためである。偽使徒たちにとっては彼らのもとへの道が困難だったので、遅れて行くなら厄介ではなかった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.56
(Vers. 25, 26.) Nunc vero proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis; probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Hierusalem.
PL 17, 177A(第25・26節)「しかし今、私は聖なる者たちに仕えるためにエルサレムへ行く。マケドニアとアカイアは、エルサレムにいる聖なる者たちのうちの貧しい人々のために、何らかの献金をすることを良しとしたからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.57
Prius tamen iturum se dicit ministrare sanctis Hierusalem: per quam rem Romanos scire vult quia hujusmodi operibus stutendum est: qui enim per misericordiam vivunt, et justificati sunt apud Deum, huic inservire debent.
PL 17, 177Aしかし彼は、まずエルサレムの聖なる者たちに仕えに行くと言う。このことによってローマ人に、こうした業に努めねばならない〔底本は stutendum。studendum と読む〕ことを知らせようとする。慈しみによって生き、神のもとで義とされた者は、これに仕えねばならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.58
(Vers. 27.) Debitores enim sunt eorum; quoniam si spiritualium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
PL 17, 177A(第27節)「彼らに対して負い目があるからである。異邦人が彼らの霊的なものにあずかったのなら、肉的なものにおいても彼らに仕えねばならない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.59
Quippe cum debitores eos dicat Judaeorum credentium; ut sicut in spiritualibus participes eorum facti sunt, ita et hi communicent corporalibus necessitatibus illorum; ut gaudentes ex Judaeis credentes collaudent providentiam Dei in salutem ipsorum, per ministerium eorum.
PL 17, 177A実に彼は、異邦人が、信じるユダヤ人たちに負い目があると言う。霊的なものにおいて彼らの仲間となったように、この異邦人たちも、彼らの体の必要を分かち合うためである。ユダヤ人のうちから信じた者たちが喜び、異邦人たちの奉仕を通して、自分たちの救いのための神の摂理をともにたたえるためである〔ipsorum, eorum の指すものは定かでない。異邦人の奉仕と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.60
Hi enim totos se divinis dedentes obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus.
PL 17, 177B彼らは、自らをすっかり神への奉仕に捧げ、世のことに心を配らず、信じる者たちに善き生き方の模範を示していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.61
In tantum denique nos humanos ad misericordiam vult esse Apostolus, ut et debitores nos dicat circa eleemosynam largiendam, et bonis operibus exercendam cum alacritate cordis: quia qui misericordiam a Deo sperat, debet esse misericors; ut probet se recte hanc sperare: quia si homo miseretur, quanto magis Deus!
PL 17, 177B実に、使徒は我々人間が慈しみに向かうことをこれほど望み、施しを惜しみなく与え、それを善き業によって心の熱意をもって行うことについて、我々が負い目があると言うほどである。神から慈しみを望む者は、慈しみ深くあらねばならない。それは、自分がそれを正しく望んでいると証明するためである。人が憐れむのなら、神はなおさらではないか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.62
Retributio enim haec est vel merces, ut qui accipiunt misericordiam, misericordiam faciant. Unde Dominus: Beati, inquit, misericordes (Matth. V, 7) ; ipsorum enim miserebitur Deus.
PL 17, 177Bこれが報い、あるいは報酬だからである。すなわち、慈しみを受ける者が、慈しみを行うことである。ゆえに主は言う。「慈しみ深い者は幸いである」(マタイ5:7)。「神が彼らを憐れむからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.63
(Vers. 28, 29.) Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Scio enim quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
PL 17, 177B(第28・29節)「それゆえ、私がこれを成し遂げ、この実を彼らに託したなら、汝らのところを通ってヒスパニアへ出発する。私は、汝らのもとに来るとき、キリストの祝福の豊かさをもって来ることを知っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.64
Certus igitur de dispositione et gratia Dei, promisit se in abundantia benedictionis venturum, quam praedicat Christi. Benedictio autem haec signorum virtus est, per quam confirmati sunt.
PL 17, 177Cこうして彼は、神の定めと恩寵を確信して、祝福の豊かさをもって来ると約束した。その祝福は、キリストのものであると宣言している。この祝福とは、しるしの力であり、それによって彼らは堅固にされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.65
(Vers. 30, 31.) Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti; ut sollicitudinem impartiamini mihi in orationibus pro me ad Dominum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea.
PL 17, 177C(第30・31節)「それゆえ兄弟たちよ、私は我々の主イエス・キリストにより、また聖なる霊の愛により、汝らに願う。私のために主への祈りにおいて、私に配慮を分かち、私がユダヤにいる不信仰な者たちから救い出されるように」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.66
Dehinc orat ut adjuvetur in orationibus, ut evaderet manus Judaeorum infidelium: non quia ipse minus mereatur; sed ordinem sequitur, ut ab Ecclesia fiat oratio pro rectore suo.
PL 17, 177C続いて彼は、祈りによって助けられるように、不信仰なユダヤ人たちの手を逃れるようにと願う。自分が功に劣るからではなく、秩序に従って、教会が自らの指導者のために祈るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.67
Multi enim minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni: et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo et ipsi cupidi sint videndi Apostolum, impensius orent; ut inde liberatum possint suscipere illum in gaudio charitatis.
PL 17, 177D実に、多くの最も小さい者たちが心を一つにして集まるとき、大きな者となり、多くの者の祈りが聞き入れられないことはありえない。ゆえに、彼らも使徒に会うことを切望するのなら、いっそう熱心に祈るべきである。そこから救い出された使徒を、愛の喜びのうちに迎えることができるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.68
(Vers. 32.) Ut et munerum meorum ministratio accepta fiat in Hierosolyma sanctis; ut veniam ad vos cum gaudio per voluntatem Jesu Christi, et refrigerer vobiscum.
PL 17, 177D(第32節)「また、私の贈り物の奉仕が、エルサレムで聖なる者たちに受け入れられるように。そして、私がイエス・キリストの意志によって、喜びをもって汝らのもとに行き、汝らとともに憩うように」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.69
Etiam hoc orandum dicit, ut ministratio munerum ejus accepta fiat sanctis in Hierusalem, et omnia cum voluntate Dei facere se ostendat; ut quia devotus est animus ejus ad ferenda munera, etiam illorum animum Dei judicio respondere sibi vult; ut intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio laeti effecti, Deum laudibus prosequuntur.
PL 17, 177Dこれをも祈るべきだと彼は言う。すなわち、自分の贈り物の奉仕がエルサレムの聖なる者たちに受け入れられ、自分があらゆることを神の意志に従って行っていることを示すように、というのである。自分の心が贈り物を携えることに専心しているので、彼らの心もまた、神の裁きによって自分に応えることを望む。それは、自分の彼らへの愛が理解され、彼とともに心を一つにして神に感謝するためである。実に、人々がある者の奉仕によって喜ばされ、神を賛美し続けるなら、それはその者にとって大きな進歩である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.70
(Vers. 33.) Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Deus pacis Christus est, qui ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 17) , quem optat esse cum his, sciens dixisse Dominum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 17, 178A(第33節)「平和の神が、汝らすべてとともにあるように。アーメン」。平和の神とはキリストであり、キリストは言う。「私は私の平和を汝らに与える。私は汝らに平和を残す」(ヨハネ14:17)〔引かれた句はヨハネ14:27〕。使徒は、主が「見よ、私はすべての日々、世の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)と言ったことを知っており、キリストがこの人々とともにいることを願う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 15.71
Tales ergo istos cupit esse, ut sit cum illis Dominus Christus Jesus, qui amputata omni discordia erroris humani, dedit ac ostendit quid sit verum; ut in ipsa veritate maneant pacifici.
PL 17, 178Aこうして使徒は、彼らがそのようであることを望む。人間の誤りのあらゆる不和を断ち切り、何が真理であるかを与えて示した主キリスト・イエスが、彼らとともにあるように、と。彼らが平和のうちに、その真理そのものにとどまるためである。