Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.1
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote; non est enim potestas, nisi a Deo.
PL 17, 162D(第1節)「すべての上位の権威に服せよ。神による以外に権威はないからである」
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.2
Quoniam coelestis justitiae legem sequendam mandavit, ne ab hac praesenti dissimulare videretur, hanc commendat: quippe cum nisi haec fuerit observata, illa custodiri non possit; haec enim quasi paedagogus est, quae parvulos imbuit, ut possint potioris justitiae viam sequi.
PL 17, 162D彼は天の正義の法に従うよう命じたので、現在のこの〔世の〕正義を軽んじていると見られないよう、これを推奨する。これが守られなければ、あれも守られえないからである。これは養育係のようなもので、幼い者たちを教え込み、より優れた正義の道に従うことができるようにする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.3
Nemini enim potest imputari misericordia, nisi habuerit justitiam. Ut ergo jus et timorem legis naturalis confirmet, Deum auctorem ejus testatur; et ministrantes eam Dei ordinationem habere. Ideo adjecit:
PL 17, 162D実に、慈しみは、正義を持たない限り、誰にも帰せられえない。そこで、自然の法の権利と畏れを確かにするために、神がその創始者であること、またそれに仕える者たちが神の定めを持つことを証言する。それゆえ彼は付け加えた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.4
Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt: ut nemo putet quasi humana commenta contemnenda; vident enim jus divinum humanis auctoritatibus deputatum, Hic ergo subjectus est potestati, qui se terrore Dei ab iis abstinet, quae prohibet.
PL 17, 163A「存在するものは、神によって定められている」。それは、誰もこれを人間の作り事として軽んじてよいと思わないためである。人々は、神の法が人間の権威に委ねられているのを見るからである。したがって、神への恐れによって、権威が禁じることから身を慎む者が、権威に服しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.5
(Vers. 2.) Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Hoc contra illos est, qui per potentiam fortes sunt, aut qui ab aliquo deprehendi se posse non credunt, et per hoc illudere se legem putant; ostendit his Dei esse legem, et non evasuros judicium Dei, qui ad tempus aliquo pacto evadunt.
PL 17, 163A(第2節)「それゆえ、権威に逆らう者は、神の定めに逆らうのである」。これは、権勢によって強い者たちや、誰かに捕らえられうるとは思わない者たち、そしてそのゆえに法を欺けると思っている者たちに対することである。彼は彼らに、これが神の法であること、一時はなんらかの仕方で逃れる者たちも、神の裁きは逃れえないことを示す。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.6
Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Manifestum est, quia unusquisque operibus suis aut justificabitur, aut condemnabitur. Qui enim audientes Legem, peccant, inexcusabiles sunt.
PL 17, 163A「逆らう者は、自らに裁きを招く」。明らかに、各人はその業によって、義とされるか、罪に定められるかである。実に、律法を聞きながら罪を犯す者は、弁解の余地がない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.7
(Vers. 3.) Nam qui principantur, non sunt timori bonis operibus, sed malis. Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam, et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno sint caeteri. Vis autem non timere potestatem?
PL 17, 163B(第3節)「実に、支配する者たちは、善い業にとっては恐れではなく、悪い業にとっての恐れである」。ここで「支配する者たち」と言うのは王たちである。彼らは、生き方を正し、逆境を防ぐために立てられ、神の像を持つ者であり、ほかの者たちが一人の下にあるようにされている。「汝は権威を恐れずにいたいか。」
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.8
Bonum facito, et habebis laudem ex illa. Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens invenitur.
PL 17, 163B「善を行え。そうすれば、汝はそれから称賛を得る」。権威からの称賛は、人が無垢であると認められるときに生じる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.9
(Vers. 4.) Dei enim minister est tibi in bonum. Manifestum est ideo rectores datos, ne malum fiat. Si autem malefeceris, time; non enim sine causa gladium portat. Hoc est, ideo comminatur, ut si fuerit contemptus, vindicet.
PL 17, 163B(第4節)「実に、〔権威は〕汝にとって善のための神に仕える者である」。明らかに、悪が行われないために、統治者たちは与えられたのである。「だが悪を行うなら、恐れよ。〔権威は〕いたずらに剣を帯びてはいない」。これは、権威が脅すのは、軽んじられたなら報復するためである、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.10
Dei enim minister est, vindex in iram, in eum qui male agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult, hoc in saeculo rectores ordinavit; ut terrore interposito, omnibus velut paedagogi sint, erudientes illos quid servent, ne in poenam incidant futuri judicii.
PL 17, 163C「実に、〔権威は〕神に仕える者であり、悪を行う者に対して怒りをもって報いる者である」。神は将来の裁きを定め、誰も滅びることを望まないので、この世に統治者たちを立てた。恐れが間に置かれることで、統治者たちがすべての人にとって養育係のようになり、将来の裁きの刑罰に陥らないために何を守るべきかを教えるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.11
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
PL 17, 163C(第5節)「それゆえ、怒りのためだけでなく、良心のためにも服せよ」
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.12
Recte dicit subjectos esse debere non solum propter iram, id est, ultionem praesentem; parit enim ira vindictam: sed et propter futurum judicium; quia si hic evaserint, illic eos poena exspectat, ubi accusante conscientia ipsa punientur.
PL 17, 163C彼が、怒りのためだけでなく服さなければならないと言うのは正しい。怒りとは、現在の報復である。怒りは報復を生むからである。さらに、将来の裁きのためにも、服さなければならない。この世で逃れた者も、そこで刑罰が待っているからである。そこでは、良心そのものが告発して、彼らが罰せられるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.13
(Vers. 6.) Nam Idcirco tributa penditis; ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Ideo dicit tributa praestari, vel quae dicuntur fiscalia, ut subjectionem praestent, per quam sciant non se esse liberos, sed sub potestate agere, quae ex Deo est; principi enim suo, qui vicem Dei agit, sicut Deo subjiciuntur, sicut dicit Daniel propheta: Dei est enim, inquit, regnum, et cui vult, dabit illud (Dan. IV, 14) , Unde et Dominus: Reddite, inquit, quae sunt Caesaris, Caesari (Matth. XXII, 21) .
PL 17, 163C(第6節)「実に、だからこそ汝らは貢ぎを納める。彼らは神に仕える者であり、まさにこのことに奉仕しているからである」。彼が貢ぎ、いわゆる国庫に納めるものが納められると言うのは、臣従を示すためである。それによって人々は、自分たちが自由ではなく、神に由来する権威の下で行動していることを知る。神の代理を務める自分の君主に、神に対するように服するからである。預言者ダニエルが「国は神のものであり、神は望む者にそれを与える」と言うとおりである(ダニエル4:14)。それゆえ主も「カエサルのものはカエサルに返せ」と言う(マタイ22:21)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.14
Huic ergo subjiciendi sunt sicut Deo, cujus subjectionis probatio haec est, cum illi pendunt tributa.
PL 17, 164Aしたがって、神に対するように、この者に服さなければならない。この服従の証しとは、人々が彼に貢ぎを納めることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.15
(Vers. 7.) Reddite ergo omnibus debita. Reddi vult ab omnibus debita; quia et potentes sunt debitores minoribus, ut respondeant meritis illorum. Cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal.
PL 17, 164A(第7節)「それゆえ、すべての人に負っているものを返せ」。彼は、すべての人から負っているものが返されることを望む。有力者も、目下の者たちに対して負い目があり、その功績に応えなければならないからである。「貢ぎを受ける者には貢ぎを、関税を受ける者には関税を」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.16
Primum ea quae sunt potestati regiae debita exsolvi jubet; quia major in his causa aut necessitas est. Cui timorem, timorem.
PL 17, 164A彼はまず、王の権威に負っているものを納めるよう命じる。これらの事柄においては、事情あるいは必要がより大きいからである。「畏れを受ける者には畏れを」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.17
Timorem potestati exhibendum, quia timor prohibet peccatum: deinde aut parenti, aut domino terreno; ut gratias agat in filio aut servo christiano. Cui honorem, honorem.
PL 17, 164A畏れは権威に示されなければならない。畏れは罪を防ぐからである。次いで、親あるいは地上の主人にも〔畏れを示す〕。それは、親や主人が、キリスト教徒である息子や奴隷において感謝するようになるためである。「敬意を受ける者には敬意を」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.18
Potest hic honor etiam circa eos esse, qui sublimes videntur in mundo; ut videntes humilitatem servorum Christi, laudent magis quam vituperent evangelicam disciplinam.
PL 17, 164Aこの敬意は、世にあって高い者と見える人々に対してもありうる。それは、彼らがキリストの僕たちの謙遜を見て、福音の教えを非難するよりもむしろ賞賛するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.19
(Vers. 8, 9.) Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Pacem vult nos habere, si fieri potest, cum omnibus, dilectionem vero cum fratribus, et hanc tamen, honore servato.
PL 17, 164B(第8・9節)「誰にも何も負うな。互いに愛し合うことのほかは」。彼は、できることならすべての人と平和を保ち、兄弟たちとは愛を保つことを我々に望む。この愛も、敬意が守られたうえでのことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.20
Idcirco autem debitores dicit; quia homini, qui dignus honore est, sive praesenti, sive futuro, dignum est et debitum inclinari. Illi enim quis inclinatur, a quo honorem accepit: ideo debitor dicitur.
PL 17, 164B彼が「負う者」と言うのは、現在であれ将来であれ、敬意に値する人に対して頭を下げるのが、ふさわしく、また負うべきことだからである。実に、人は敬意を受けた相手に頭を下げる。それゆえ「負う者」と言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.21
Si enim non hoc feceris principi tuo, superbus es; aut enim merito quis, aut aetate honorandus est.
PL 17, 164B実に、もしあなたが自分の君主にこれを行わないなら、あなたは高慢である。人は功績によって、あるいは年齢によって、敬われるべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.22
Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Legem datam a Moyse implet, qui diligit proximum; nam novae legis mandatum est etiam inimicos diligere. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces (Matth. V, 43) .
PL 17, 164B「実に、隣人を愛する者は、律法を満たした」。隣人を愛する者は、モーセによって与えられた律法を満たす。実際、敵をも愛することは新しい法の命令である。「実に、姦淫してはならない、殺してはならない、盗んではならない、むさぼってはならない」(マタイ5:43)〔引かれた句はローマ13:9。刷られた引照は、直前の敵を愛することの句にかかるらしい〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.23
Hoc Moyses scriptum accepit a Deo ad reformationem legis naturalis. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo consummatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; hoc scriptum est in Levitico (Levit. XIX, 5) .
PL 17, 164Cこれをモーセは、自然の法を新たにするために、神から書かれたものとして受け取った。「ほかに何か戒めがあっても、この言葉に要約される。『汝の隣人を汝自身のように愛せよ』」。これはレビ記に書かれている(レビ記19:5)〔引かれた句はレビ記19:18〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.24
Manentibus itaque supradictis mandatis, in dilectione impleri Legem significat, sicut dixit: ac si sint alia mandata, quae nunc tacuit; tamen pro omnibus mandatis dilectio satisfacit.
PL 17, 164C前述の戒めがそのまま残るなかで、律法が愛のうちに全うされることを〔使徒は〕示している。彼が述べたとおり、今は黙したほかの戒めがあるとしても、愛がすべての戒めに代わってそれを満たすのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.25
Nam si se humanum genus ab initio dilexisset, iniquitas in terris non esset; exordium enim injustitiae discordia est. Ideoque iniquitatis dilectio iniquitas est; quia quod malo malum est, bono bonum est.
PL 17, 164C実に、人類が初めから自らを〔互いに〕愛していたなら、地上に不法は無かったであろう。不義の始まりは不和だからである。それゆえ、不法への愛は不法である。悪い者にとって悪であるものは、善い者にとっては善だからである〔この文の論理は定かでない。字句どおりに訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.26
(Vers. 10.) Dilectio proximi malum non operatur; plenitudo enim Legis est dilectio. Malum non operatur, quia bona est dilectio, nec peccare potest illa, quae Legis est perfectio. Per Legis verba ad sensum evangelicum vult pervenire.
PL 17, 164D(第10節)「隣人への愛は悪を行わない。愛は律法の充満だからである」。愛が悪を行わないのは、愛が善いものであり、律法の完成である愛は罪を犯しえないからである。〔使徒は〕律法の言葉を通して福音の意味に至ろうとしている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.27
Ideo enim quod summum est Legis, memorat; ut huic Evangelium societ, ostendens unius esse sensum auctoris. Sed quia tempore Christi addere aliquid oportuit, non solum proximos, sed inimicos diligi praecepit.
PL 17, 165A実に、律法の最高のものを思い起こさせるのは、これに福音を結び合わせ、〔両者が〕一人の著者の思いであることを示すためである。しかしキリストの時には何かを加える必要があったので、〔キリストは〕隣人だけでなく敵をも愛するよう命じた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.28
Unde subditur: Plenitudo Legis est dilectio (Matth. V, 43) : ut justitia sit diligere proximum, abundans vero et perfecta justitia etiam inimicos diligere.
PL 17, 165Aそれゆえ、「愛は律法の充満である」(マタイ5:43)〔引かれた句はローマ13:10〕と付け加えられている。隣人を愛することが正義であり、敵をも愛することがあふれるほどの完全な正義であるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.29
Inimicum autem diligere quid aliud est, quam optare desinere illum ab odio, et nihil asperum petere adversus illum?
PL 17, 165Aでは、敵を愛するとは、彼が憎しみをやめるよう望み、彼に対して何一つ厳しいことを求めないこと以外の何であろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.30
Hoc est amare illum, ea illi exoptare per quae Deum habeat propitium: haec coelestis justitia, haec Deo Patri similes facit, qui non colentibus se annua dona largitur.
PL 17, 165A彼を愛するとは、それによって彼が神を自分に好意ある者とするようなことを、彼のために願うことである。これこそ天の正義であり、これこそ〔我々を〕父なる神に似た者とする。父は、自分を崇めない者たちにも年ごとの賜物を惜しみなく与えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.31
Nam et Dominus in cruce positus postulat pro inimicis (Luc. XXIII, 35) ; ut plenitudinem justitiae quam docuerat, demonstraret.
PL 17, 165A実に主も、十字架に架けられて、敵のために願った(ルカ23:35)〔引かれた句はルカ23:34〕。自らが教えた正義の充満を示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.32
(Vers. 11.) Et hoc scientes tempus, quoniam hora est jam nos de somno surgere. Tempus esse dicit, quo ad meritum proficere debeamus. Hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam; illicita enim nocte, id est, in abscondito fiunt.
PL 17, 165B(第11節)「そして、このことを、時を知りつつ〔行え〕。今や我々が眠りから起きる時刻だからである」。〔使徒は〕我々が功績へと進むべき時であると言っている。眠りから起きるとは、昼のように、すなわち公然と、善を行うことである。許されないことは夜に、すなわち隠れて行われるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.33
Jam enim in manifestatione positi, quod est in notitia Dei, agnoscentes quid sequi debeamus, dare operam debemus, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus, excusso somno, id est, ignorantia sive negligentia.
PL 17, 165Bすでに顕れの中に、すなわち神を知ることの中に置かれ、何に従うべきかを悟った我々は、純粋に生きて約束の報いに至るよう、眠り、すなわち無知あるいは怠慢を振り払って、努めなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.34
Propior enim est nunc nostra salus, quam cum credidimus. Manifestum est, quia post lavacrum bene viventes, et charitati studentes, non longe sunt a merito resurrectionis promissae. Bona enim vita christiani signum est salutis futurae.
PL 17, 165B「今や我々の救いは、我々が信じたときよりも近いからである」。洗礼ののち善く生き、愛に努める者たちは、約束された復活の功績から遠くないことは明らかである。キリスト教徒の善い生活は、将来の救いのしるしだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.35
(Vers. 12.) Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Noctem veterem hominem significavit, qui per baptismum innovatus est. Hunc praecessisse dicit quasi noctem, diem autem appropinquasse, cujus lumine veritas nobis apparuit; ut sciremus quid agere debeamus.
PL 17, 165C(第12節)「夜は過ぎ去り、昼は近づいた」。〔使徒は〕夜によって、洗礼によって新たにされた古い人を意味した。この人が夜のように過ぎ去り、昼が近づいたと言うのである。その昼の光によって真理が我々に現れ、我々は何をなすべきかを知るに至った。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.36
Prius enim ignorantes Christum, in tenebris eramus: at ubi didicimus, lux in nobis orta est; transivimus enim a falso ad verum.
PL 17, 165Cというのは、以前はキリストを知らず、我々は闇の中にいたが、学んだときに光が我々の内に昇ったからである。我々は偽りから真実へと移ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.37
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Tenebrarum opera sunt vita carnalis, quae illecebris agitur saecularibus: haec digna est tenebris, sicut dicit Dominus: Tollite illum; et ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13) .
PL 17, 165C「それゆえ、闇の業を捨て、光の武具を身に着けよう」。闇の業とは、世俗の誘惑に駆られる肉的な生活であり、これは闇にふさわしい。主が言うとおりである。「彼を取り上げよ。手足を縛って、外の闇に投げ入れよ」(マタイ22:13)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.38
Induere vero arma lucis gesta sunt bona; quia sicut mali actus tenebris deputantur, quia occulte fiunt ab iis qui male agunt: ita et qui bene agunt, palam agunt; quia non verentur, sed gaudent. Boni ergo actus arma lucis sunt, impugnantes tenebras, quae sunt vitia carnis.
PL 17, 165C光の武具を身に着けるとは、善い行いのことである。悪い行いが闇に割り当てられるのは、悪を行う者たちがひそかにそれを行うからであり、同様に、善を行う者たちは公然と行う。彼らは憚らず、むしろ喜ぶからである。それゆえ善い行いは光の武具であり、肉の悪徳である闇を攻める。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.39
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus. Verum est; ut quia publice non peccatur, sic agamus quomodo agitur publice; nihil enim tam publicum, quam veritas.
PL 17, 165D(第13節)「昼のように、立派に歩もう」。その通りである。公然とは罪が犯されないのだから、公然と行われるように我々も行おう。真理ほど公然としたものは無いからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.40
Non in comessationibus et ebrietatibus. Comessationes sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi; ut neminem illic pudeat aliquid inhoneste dicere aut facere; quia unusquisque praesumit, quod suum convivium sit.
PL 17, 166A「飲み騒ぎと酩酊においてではなく」。飲み騒ぎとは放縦な宴会であって、皆の持ち寄りで催されるか、あるいは仲間うちで順番に催されるのが常である。そこでは、誰も恥ずかしげもなく不作法なことを言い、また行う。各人が、これは自分の宴会だと思い込むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.41
Solent enim in aliena mensa pudore coerceri; sed hic ad hoc convenitur, ut foeda illic gerantur copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas. Idcirco evitanda praecipit hujusmodi convivia.
PL 17, 166Aよその食卓では恥じらいによって抑えられるのが常であるが、ここ〔の宴〕には、そこで醜いことが行われ、ぶどう酒の豊富さによって多様な情欲の快楽がかき立てられるために人々が集まるのである。それゆえ、このような宴会は避けよと命じている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.42
Non in cubilibus et impudicitiis. Post luxuriosum convivium et ebrietatem hoc subjecit, quod sequitur, id est, concubitus impudicus; hic enim hujus lascivitatis est fructus.
PL 17, 166A「寝床と淫らな行いにおいてではなく」。放縦な宴会と泥酔の後に、続くもの、すなわち淫らな同衾を加えた。これが、この放埒の実だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.43
Non in contentione et aemulatione. Recte ab his coerceri monet; quia omnis contentio et zelus inimicitiam parit, quas tenebras vocat; quia ad lucis praemium pervenire non possunt.
PL 17, 166B「争いと妬みにおいてではなく」。これらから抑えられよと戒めるのは正しい。あらゆる争いと熱情は敵意を生むからである。これらを彼は闇と呼ぶ。これらをなす者は光の報いに至ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.44
Sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Curam carnis prohibet, id est voluptatem; ut omne quod prohibetur per Legem, non desideretur, aut certe desideratum vincatur.
PL 17, 166B「むしろ主イエス・キリストを着よ。欲望のうちに肉への配慮をするな」。肉への配慮、すなわち快楽を禁じている。律法によって禁じられるものはすべて欲せられず、少なくとも欲せられても克服されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.45
Ipsa sunt enim opera carnis; ut his exuti induant Dominum Jesum Christum, id est, innovati per Christum, ab his malis se retineant.
PL 17, 166Bこれらこそ肉の業だからである。これらを脱いだ者が主イエス・キリストを着るとは、すなわちキリストによって新たにされ、これらの悪から身を遠ざけることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 13.46
Hic enim induit Christum, qui se ab omni errore et turpitudine separaverit; ne in convivio nuptiarum sine veste nova inveniatur, turpiterque abjectus tenebris mancipetur (Matth. XXII, 11) : si quominus, non sunt induti Jesum Christum Dominum, super cujus novam vestem veteres pannos induunt; exutis enim veterem hominem in novitate vitae manendum est.
PL 17, 166Bすなわち、あらゆる誤りと恥ずべきことから身を分けた者が、キリストを着るのである。婚宴で新しい衣なしに見いだされ、恥ずべきさまで放り出されて闇に引き渡されることのないように(マタイ22:11)。さもなければ、彼らは主イエス・キリストを着たのではなく、その新しい衣の上に古いぼろを着ているのである。古い人を脱いだ者は、命の新しさの中に留まらねばならない。