Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.1
(Vers. 1, 2.) Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Verum est, quia nulla damnatio est horum, qui sunt in Christo Jesu, legi Dei sollicite servientes.
PL 17, 116B(第1・2節)「それゆえ今や、キリスト・イエスにある者、肉に従って歩まない者には、何の断罪もない」。キリスト・イエスにある者、神の法に熱心に仕える者たちには、いかなる断罪もないというのは本当である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.2
Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Securitatem flagitat homini per gratiam Dei, ut de suggestionibus diaboli non sit sollicitus, dummodo spernat illas; nihil enim oberunt homini apud mortem secundam; quia lex fidei, id est spiritus, liberavit hominem a morte secunda, damnato peccato: nec obest jam homini, quia carnis inest peccatum, si modo repugnet illi, memor auxilii Dei: sed et coronandus est, qui peccati in carne manentis premit consilia; magna enim solertia est domestici hostis insidias evitare.
PL 17, 116B「キリスト・イエスにおける生命の霊の法が、罪と死の法から私を解放した」。彼は、神の恩寵によって人のための安全を力説する。悪魔の示唆については、それを退けるかぎり、心配しなくてよいというのである。それらは第二の死において人に何の害も及ぼさない。信仰の法、すなわち霊の法が、罪を断罪して、人を第二の死から解放したからである。肉に罪があっても、神の助けを覚えてそれに逆らうなら、もはや人の害にならない。むしろ、肉にとどまる罪の企てを抑える者は冠を受けるべきである。身内の敵の策略を避けるのは大いなる賢明さだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.3
Lex ergo spiritus vitae, ipsa est lex fidei: nam et Moysis lex spiritalis est, quia prohibet peccare; non tamen vitae, quia reis mortis peccata remittere non potest, ut vivificet morituros.
PL 17, 116Cそれゆえ生命の霊の法とは、信仰の法そのものである。モーセの律法もまた、罪を犯すことを禁じるのだから霊的ではある。しかし生命の法ではない。死に値する罪人たちに罪を赦して、死ぬはずの者たちを生かすことができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.4
Haec vero quia et peccare non vult, et a morte revocat, lex spiritus vitae appellatur, non per litteram constans, sed spiritum; quia corde creditur, et spiritus est, quod creditur.
PL 17, 116Cこれに対して信仰の法は、罪を犯すことを望まず、死から呼び戻すので、生命の霊の法と呼ばれる。文字によって成り立つのではなく霊によって成り立つ。心で信じられるものであり、信じられるものが霊だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.5
Haec itaque Lex in Christo Jesu, hoc est, per fidem Christi, liberat credentem a lege peccati et mortis. Lex peccati est, quam in membris dicit habitare, quae suadere nititur adversa: lex vero mortis Moysi lex est, quia mortificat peccatores.
PL 17, 116Cしたがってこの法は、キリスト・イエスにおいて、すなわちキリストへの信仰を通じて、信じる者を「罪と死の法」から解放する。罪の法とは、彼が肢体に宿ると言う、逆のことを勧めようとする法である。死の法とはモーセの律法である。罪人たちを死に至らせるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.6
Nam et in alia epistola inter caetera dicit de auctoritate legis: Si ministratio mortis formata in lapidibus fuit in gloria (II Cor. III, 7) .
PL 17, 117A実際、彼は別の手紙でも、ほかのことの中で律法の権威について言っている。「もし石に刻まれた死の務めが栄光のうちにあったなら」(二コリント3:7)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.7
Non ergo mirandum si lex spiritalis dicatur, et lex mortis; cum et Evangelium eodem modo sit. Dicit enim alio loco inter caetera: Aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem (II Cor. II, 16) .
PL 17, 117Aしたがって、律法が霊的とも死の法とも言われるのは驚くに当たらない。福音も同じ仕方だからである。彼は別の箇所で、ほかのことの中でこう言っている。「ある者たちには生命に至る生命の香り、ある者たちには死に至る死の香りである」(二コリント2:16)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.8
Quos enim opinio virtutum, aut rerum gestarum visus aut auditus attrahebat ad fidem, his odor vitae erat Evangelium: illis autem quorum sensum inflammabat facta virtus ad contradicendum, mortis erat odor praedicatio fidei.
PL 17, 117Aすなわち、力ある業の評判、あるいは行われた事を見聞きしたことが信仰へ引き寄せた者たちにとっては、福音は生命の香りであった。しかし、行われた力ある業によって思いを燃え立たされ、反論へ向かった者たちにとっては、信仰の宣教は死の香りであった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.9
Una ergo cum sit fides, diversitatem praestat hominibus; sicut et sol cum sit unus, ceram solvit, lutum vero stringit. Qua ergo quis mente odoratus fuerit fidem, sic et proficiet illi.
PL 17, 117Aこうして信仰は一つであるのに、人々に異なる結果をもたらす。太陽が一つであっても、蝋を溶かし、泥を固めるのと同じである。したがって、人がどのような精神でその信仰の香りを嗅いだかに応じて、信仰はその人に益をもたらすのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.10
Sed dicitur forte: Si eadem praestat fides quae et Lex, cur non etiam ipsa ex parte lex mortis dicatur; mortificat enim non credentes? Sed non ita est.
PL 17, 117Bしかしこう言われるかもしれない。「もし信仰が律法と同じ結果をもたらすのなら、なぜ信仰もまた、その点で死の法と呼ばれないのか。信じない者を殺すではないか」。しかしそうではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.11
Fides enim data est, quae justificat confugientes ad se; ut remittat eis, quos Lex tenet reos; ut agentes sub fide, liberi sint a peccato: nam sub lege agentes obnoxii sunt.
PL 17, 117B信仰は、自分のもとへ逃れて来る者たちを義とするために与えられた。律法が罪責ありとして捕らえている者たちを、赦すためである。それは、信仰の下で生きる者が罪から自由になるためである。律法の下で生きる者は責めを負う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.12
Qui ergo non obediunt fidei, non occidentur a fide, sed a Lege; quia non accedentes ad fidem, rei tenetur a Lege: ideoque omnes qui malo animo odorantur verba fidei, remanent in morte.
PL 17, 117Bしたがって、信仰に従わない者たちは、信仰によって殺されるのではなく、律法によって殺される。信仰に近づかない者は、律法に罪責ありとして捕らえられているからである。それゆえ、悪い心で信仰の言葉の香りを嗅ぐ者は皆、死にとどまる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.13
Videamus nunc quid intersit cum dicitur lex spiritalis et lex spiritus. Hoc interest, quia idcirco dicitur lex spiritalis; quia praecepta dat, per quae non peccetur, quia qui non peccat, spiritalis vocatur; aemulus superiorum, id est, coelestium.
PL 17, 117Bでは、霊的な法と霊の法と言われることの間に、どのような違いがあるかを見よう。違いはこうである。霊的な法と言われるのは、それによって罪を犯さないようになる戒めを与えるからである。罪を犯さない者が霊的と呼ばれるのであり、それは上のもの、すなわち天のものを熱心に求める者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.14
Lex autem spiritus propterea vocatur, quia Deus, cujus fides est, spiritus est. Illic ergo verba sunt, hic res: illic quae Dei sunt, hic Deus ipse.
PL 17, 117Cこれに対して霊の法と呼ばれるのは、その信仰の対象である神が霊だからである。前者には言葉があり、後者には実在がある。前者には神に属するものがあり、後者には神自身がある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.15
(Vers. 3.) Quoniam quod impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne. Haec dicit, ut baptizatos securos reddat, quia liberati sunt a peccato.
PL 17, 117C(第3節)「律法にできなかったこと、律法が肉によって弱くされていたその点について、神は、自分の子を罪の肉の似姿で遣わし、罪によって、肉において罪を断罪した」。彼がこれを言うのは、洗礼を受けた者たちが罪から解放されたのだから、彼らを安心させるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.16
Quoniam quod impossibile erat, inquit, Legis. Cui impossibile est? Nobis scilicet impossibile erat mandatum Legis implere; quia subjecti eramus peccato. Ob hoc Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati.
PL 17, 117C「律法にできなかったこと」と彼は言う。誰にとってできなかったのか。言うまでもなく、我々にとって、律法の戒めを満たすことができなかったのである。我々は罪に服していたからである。このために神は、自分の子を罪の肉の似姿で遣わした。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.17
Haec est similitudo carnis; quia quamvis eadem caro sit, quae et nostra; non tamen ita facta in utero est et nata, sicut et caro nostra. Est enim sanctificata in utero, et nata sine peccato, et neque ipse in illa peccavit.
PL 17, 117Cこれが肉の似姿である。その肉は我々の肉と同じ肉でありながら、我々の肉のようにその胎内で造られ、生まれたのではない。胎内で聖とされ、罪なく生まれ、彼自身もその肉において罪を犯さなかった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.18
Ideo enim virginalis uterus electus est ad partum Dominicum, ut in sanctitate differret caro Domini a carne nostra; in causa enim similis est, non in qualitate peccati substantiae.
PL 17, 117D実に、主の出産のためにおとめの胎が選ばれたのは、主の肉が聖さにおいて我々の肉と異なるためであった。主の肉は、事柄〔causa は定かでない。肉であるという点で、の意と取った〕において〔我々の肉と〕似ているが、実体の罪の性質においては似ていない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.19
Propterea ergo similem dixit, quia de eadem substantia carnis, non eamdem habuit nativitatem; quia peccato subjectum non fuit corpus Domini.
PL 17, 118Aそれゆえ彼が「似姿」と言ったのは、同じ肉の実体から出ていながら、同じ生まれ方をしなかったからである。主の体は罪に服していなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.20
Expiata est enim a Spiritu sancto caro Domini, ut in tali corpore nasceretur, quale fuit Adae ante peccatum; sola tamen sententia data in Adam.
PL 17, 118A主の肉は、聖なる霊によって清められたので、罪を犯す前のアダムが持っていたような体で生まれた。ただし、アダムに下された判決だけは別である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.21
Misso ergo Deus Christo, De peccato damnavit peccatum, hoc est, peccatum peccato proprio damnavit.
PL 17, 118Aそこで神はキリストを遣わして、「罪によって罪を断罪した」、すなわち、罪を罪自身の罪によって断罪した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.22
Christus enim cum a peccato crucifigitur, qui est Satanas, peccavit peccatum in carne corporis Salvatoris: quo facto damnavit Deus peccatum in carne, ibi utique ubi peccavit, sicut et in alia epistola ait: Detriumphans illos in ipso (Coloss. II, 15) ; id est, in Christo.
PL 17, 118Aすなわち、キリストが罪によって、つまりサタンによって十字架につけられたとき、罪は救い主の体の肉において罪を犯した。この行為によって、神は肉において罪を断罪した。まさに罪が罪を犯したその場でである。彼が別の手紙で「彼において彼らに対し凱旋して」(コロサイ2:15)と言うとおりである。「彼において」とは、キリストにおいて、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.23
Nam solet dici de quocumque damnato: In qua causa damnatus est? Respondetur, ut puta, in homicidio. Ita et peccatum in carne damnatum est, hoc est, in peccato, quod admisit in carne.
PL 17, 118B実際、断罪された者については、よくこう言われる。「どの件で断罪されたのか」。答えは、たとえば「殺人において」である。同じように、罪も肉において断罪された。すなわち、肉において犯した罪において〔断罪された〕のである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.24
Hoc itaque peccato reus factus Satanas, amisit dominium retentarum animarum, ut jam signatos signo crucis, in qua victus est, in secunda morte tenere non audeat. Quamobrem ad securitatem nostram haec tractat Apostolus.
PL 17, 118Bこの罪によって罪責を負うことになったサタンは、保持していた魂たちに対する支配を失い、自分が打ち負かされたその十字架の印で印された者たちを、第二の死のうちに捕らえておく勇気をもはや持たない。それゆえ使徒は、我々の安心のためにこれを論じているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.25
(Vers. 4.) Ut justificatio Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
PL 17, 118B(第4節)「律法の義とされることが、肉に従わず霊に従って歩む我々において成就するためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.26
Ideo damnatum dicit peccatum, ut impleretur in nobis justificatio legis datae a Moyse; sublati enim de conditione Legis, facti sumus amici ejusdem, justificati enim amici Legis sunt.
PL 17, 118B彼が罪は断罪されたと言うのは、モーセによって与えられた律法の義とされることが、我々において成就するためである。我々は律法の状態から引き上げられて、その友となったからである。義とされた者は律法の友だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.27
Quomodo autem impletur in nobis justificatio, nisi cum datur remissio omnium peccatorum; ut sublatis peccatis, justificatus appareat, mente serviens legi Dei?
PL 17, 118Bしかし義とされることは、すべての罪の赦しが与えられるときでなくて、どのように我々において成就するのか。罪が取り去られたのち、精神において神の法に仕える者が、義とされた者として現れるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.28
Hoc est non secundum carnem ambulare, sed secundum spiritum; ut devotio animi, qui est spiritus, non consentiat desiderio peccati; quia per carnem seminat concupiscentias animae, quod inest peccatum. Si enim damnatum est peccatum a Salvatore, quomodo inest?
PL 17, 118Cこれが、肉に従わず霊に従って歩むということである。すなわち、霊である心の献身が、罪の欲望に同意しないことである。内にある罪が、肉を通じて魂に欲望の種を播くからである。もし罪が救い主によって断罪されたのなら、どうして内にあるのか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.29
Damnatum est a Salvatore, et triplici genere damnatum. Primo enim in loco damnavit peccatum, dum non peccavit, dissentiens a peccato. Deinde in cruce peccatum, quia peccavit, damnatum dicitur.
PL 17, 118C罪は救い主によって断罪された。しかも三通りの仕方で断罪された。第一に、〔救い主は〕罪を犯さず、罪に同意しなかったことで罪を断罪した。次に、十字架において罪が罪を犯したので、罪が断罪されたと言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.30
Unde sublata est illi auctoritas quasi peccati, qua detinebat homines in inferno propter delictum Adae; ut de caetero in quibus signum crucis est, detinere non audeat. Tertio damnavit peccatum, dum irrita fecit delicta, remissione peccatorum concessa.
PL 17, 118Cこれによって、罪としてのサタンから、アダムの罪〔delictum〕のゆえに人々を冥界に捕らえていた権威が取り去られた。今後、十字架の印を持つ者たちを捕らえておく勇気はない。第三に、罪の赦しを与えて罪〔delictum〕を無効にしたことで、罪を断罪した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.31
Cum enim peccator causa admissi peccati damnandus esset, ignoscens autem ei damnavit in eo peccatum. Itaque si et nos Salvatoris exemplo non peccemus, damnamus peccatum.
PL 17, 118Dすなわち、罪人は犯した罪のゆえに断罪されるはずであったが、〔神は〕彼を赦すことによって、彼の内にある罪を断罪した〔構文が中途で変わっている。このように補った〕。したがって、我々も救い主に倣って罪を犯さないなら、罪を断罪していることになる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.32
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Hoc dicit, quia qui suggestioni, quae efficitur per carnem, obtemperat; quae carnis sunt, sapit.
PL 17, 118D(第5節)「肉に従う者は、肉に属することを思う」。彼がこう言うのは、肉を通じて生じる示唆に従う者は、肉に属することを思うからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.33
Hoc enim illi suave videtur, quod sequitur, contra fas appetens usum et sententiam erroris carnis; in carne enim mundanus error signatur quacumque ex parte.
PL 17, 119Aすなわち、自分が従うものが彼にとって甘美に見えるのである。道に反して、肉の誤りの習慣と考えを求めるからである。肉においては、どの点からであれ、世俗の誤りが示されている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.34
Qui vero secundum spiritum, ea quae sunt spiritus, sentiunt. Manifestum est, quia qui se a carnis desideriis continet, juxta legem mentis vivit; hoc enim illi utile videtur sapere, quod conveniat Legi.
PL 17, 119A「しかし霊に従う者は、霊に属することを思う」。明らかに、肉の欲望を抑える者は、精神の法に従って生きている。律法にかなうことを考えるのが、彼には有益と見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.35
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est. Pruentia carnis peccatum est, quod generat mortem.
PL 17, 119A(第6節)「肉の思慮は死である」。肉の思慮〔底本は Pruentia。Prudentia と読む〕とは、死を生み出す罪である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.36
Prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit; quia saecularibus hominibus errores ex visibilibus concepti sive in sensu sive in actu contra legem Dei, prudentia videntur: maxime quia omnis industria et astutia illorum in eo est, ut peccent.
PL 17, 119A実に、愚かな事柄であるのにそれが思慮と言われるのは、世俗の人々にとっては、見えるものから抱かれた誤りが、思いにおいてであれ行いにおいてであれ、神の法に反していても思慮に見えるからである。それは何よりも、彼らのあらゆる努力と狡知が、罪を犯すことに向けられているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.37
Sapere enim sibi videntur, si istud diligentius curent; cum nihil stultius sit, quam peccare. Est et alia prudentia carnis, quae mundanis rationibus inflata, negat aliquid fieri, ut mundi careat ratione. Unde deridet Virginis partum, carnis resurrectionem.
PL 17, 119B実に彼らは、こうしたことをいっそう熱心に追い求めれば、自分は賢いと思っている。罪を犯すことほど愚かなことはないのに。肉の思慮にはもう一つの種類もあり、それは世の理屈に膨れ上がって、世の理を欠くような事が何か起こることを否定する。そのためおとめの出産、肉の復活をあざ笑う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.38
Prudentia autem spiritus vita et pax. Vere haec est sapientia, quae vitam acquirit et pacem; sequens enim spiritalia, contemptis illecebris vitae praesentis, aeternam habebit vitam cum pace, id est, sine inquietudine; ubi perturbatio et poena non est.
PL 17, 119B「しかし霊の思慮は生命と平和である」。これこそまことの知恵であり、生命と平和をもたらす。霊的なものを追い求め、現在の生の誘惑を軽んじる者は、平和とともに、すなわち不安なしに、永遠の生命を持つであろう。そこには混乱も刑罰もない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.39
(Vers. 7.) Quoniam sapientia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis; id est, non substantiam, sed aut malos actus, aut cogitationem, sive asseverationem, quae nascitur de errore.
PL 17, 119B(第7節)「なぜなら肉の知恵は神に敵対するからである。それは神の法に服さず、また服することもできない」。彼は肉が敵対すると言ったのではなく、肉の知恵がそうだと言った。すなわち実体ではなく、悪い行いか、誤りから生まれる思考ないし主張のことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.40
Sapientia ergo carnis est primo in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio, deinde visibilium oblectatio.
PL 17, 119Cすなわち肉の知恵とは、第一に、人間が考え出した星々についての議論であり、次に、見えるものを楽しむことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.41
Haec inimica Deo sunt; quia elementorum Dominum, et opificem mundi his coaequant, quae fecit, astruentes nihil posse fieri, praeter quam mundi continet ratio.
PL 17, 119Cこれらは神に敵対する。諸元素の主であり世の造り主である神を、自らが造ったものと同列に置き、世の理が及ぶ範囲を超えては何事も起こり得ない、と主張するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.42
Quamobrem negant Deum fecisse, ut Virgo pareret, aut mortuorum corpora resurgerent; quia stultum est, inquiunt, ut Deus fecerit ultra, quam sapit homo.
PL 17, 119Cそのため彼らは、神がおとめに子を産ませたことや、死者の体が復活することを否定する。神が、人間の知るところを越えて事を行うのは愚かだ、と言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.43
O prudentes mundi, qui putant Deum non debere aliter facere, quam facit ab eo condita creatura; ut ipse similis creaturis putetur! Sic caecati sunt, ne videant qualem contumeliam Deo faciunt.
PL 17, 120Aああ、世の思慮ある者たちよ。彼らは、神によって造られた被造物が行うのと違う仕方で、神が行うべきではないと考え、そうして神自身が被造物に似たものと見なされるようにしてしまう。彼らは目が眩み、自分たちが神にどれほどの侮辱を加えているかが見えない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.44
Opus enim quod in laudem suam praedicandam facere dignatus est, isti vituperantes, incredulum et stultum asserunt: ac per hoc Dei legi subjecta esse non potest ista carnis prudentia; ad hoc enim studium suum exacuunt, ut Dei gestis repugnent.
PL 17, 120A神が自らへの賛美を宣べ伝えるために行うことを良しとした業を、彼らは非難して、信じがたく愚かなことだと言い張る。それゆえ、この肉の思慮は神の法に服することができない。彼らは神の所業に逆らうために、熱意を研ぎ澄ましているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.45
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt, quia mundi sapientiae student, per quam Dei legi repugnent.
PL 17, 120A(第8・9節)「肉にある者は、神に喜ばれることができない」。世の賢者たちは肉にある。世の知恵を熱心に求め、それによって神の法に逆らうからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.46
Quidquid enim contra legem Dei est, carnale est; quia ex mundo est; totus enim mundus caro est: omne enim visibile carni deputatur; cognata enim sunt carnis, immo elementa carnis. Ideoque qui mundanis rebus obtemperat, in carne est.
PL 17, 120A神の法に反するものはすべて肉的である。世に由来するからである。実に世界全体が肉である。見えるものはすべて肉に数えられるからである。それらは肉と同族であり、むしろ肉の諸元素である。それゆえ、世のものに従う者は肉にある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.47
Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. In carne positi, dicuntur non esse in carne, si assentientes Joanni apostolo, mundana non diligant; sententia enim hominis suam quasi fingit naturam; ut hoc appelletur, quod sentit.
PL 17, 120B「しかし汝らは肉にあるのではなく、霊にある」。肉に置かれていても、使徒ヨハネに同意して世のものを愛さないなら、肉にはいないと言われる。人の考えは、いわば自分の本性を形づくり、その思うところのものと呼ばれるようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.48
Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Hoc ideo ambigue dicit, quia in Legem inducti, non adhuc perfectae erant fidei: sed spem in eis videbat perfectionis.
PL 17, 120B「ただし、神の霊が汝らのうちに宿っているなら」。彼がこれを不確かな言い方で言うのは、彼らが律法に導かれた者であって、まだ完全な信仰に達していなかったからである。しかし彼は、彼らのうちに完全になる望みを見ていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.49
Unde aliquando quasi perfectis loquitur, aliquando quasi perfecturis, hoc est, aliquando laudat, aliquando commonet; ut si secundum supra memorata versentur juxta legem naturae, in spiritu esse dicantur; quia Spiritus Dei in eo habitare non potest, qui carnalia sequitur.
PL 17, 120Bそれゆえ彼は、あるときは完全な者に語るように、あるときは完全になろうとする者に語るように話す。すなわち、あるときは賞賛し、あるときは戒める。前に述べたところに従って自然の法に沿って生きているなら、霊にあると言われるが、肉的なものに従う者のうちには、神の霊は宿ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.50
Si quis autem Spiritum Christi non habet. hic non est ejus. Quem superius Spiritum Dei dixit, nunc Spiritum dicit Christi, propterea quia omnia Patris, Filii sunt.
PL 17, 120C「もしキリストの霊を持たない者がいるなら、その者はキリストのものではない」。先に神の霊と言ったものを、今はキリストの霊と言う。すべて父のものは子のものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.51
Hoc ergo dicit, quia qui supradictis erroribus subjectus est, ad Christum non pertinet; Spiritum enim ejus non habet, quem ut filius Dei esset, acceperat. Duabus enim ex causis deserit hominem Spiritus sanctus; cum aut sensum carnis habet, aut gesta.
PL 17, 120Cしたがって彼がこう言うのは、上に述べた誤りに服している者はキリストに属さない、ということである。神の子であるために受けていたキリストの霊を、持っていないからである。聖なる霊が人を見捨てるのは二つの理由による。肉の思いを持つか、あるいは〔肉の〕所業を持つかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.52
Itaque per haec quae monet, ad bonam conversationem hortatur; quamvis enim bonitate Dei erigantur homines, onerantur tamen filii Dei vocati, nisi sic vixerint, ne indigni concesso nomine videantur.
PL 17, 120Cこうして彼は、これらの戒めによって、善い生き方へと勧めている。人々は神の善性によって引き上げられるが、神の子と呼ばれた者たちは、与えられた名にふさわしくない者と見られないように生きなければ、重荷を負わされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.53
(Vers. 10.) Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vera vita propter justificationem. Peccati causa corpus mortuum asserit eorum, quos deserit Spiritus sanctus, nec ad istum, id est, Spiritum, necis eorum passionem pervenire.
PL 17, 121A(第10節)「体は罪のゆえに死んでいるが、霊は義とされることのゆえにまことの生命である」〔底本は vera(まことの)。ミーニュの脚注は、少なからぬ写本が spiritus vero vivit(しかし霊は生きている)と読むとする。刷られたとおり訳した〕。彼は、聖なる霊が見捨てた者たちの体が、罪のゆえに死んでいると断言する。彼らの死の苦難は、この霊には及ばないというのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.54
Spiritus enim Dei nescit peccare; ad justificationem enim datur, ut adjutorio suo justificet. Ergo quia peccare nescit, vita est; mori enim non potest, quia per peccatum mors: ac per hoc sibi peccator oberit, non Spiritui, quem accepit.
PL 17, 121A神の霊は罪を犯すことを知らない。義とするために与えられ、自らの助けによって義とするからである。それゆえ罪を犯すことを知らないから、生命である。死ぬことはできないからである。死は罪を通じて〔来る〕からである。したがって、罪人は自分自身を害するのであって、自分が受けた霊を害するのではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.55
Nec enim Spiritus erit in causa, qui vult justificare. Signum enim justificationis hoc est in homine, ut per id quod inhabitat in eo, justificatus appareat esse filius Dei; non enim in ficto homine, neque in corpore subdito peccatis potest habitare Spiritus sanctus, sicut dicit Salomon (Sap. I, 4) : si quis autem denuo carnaliter vivat, desertus ab Spiritu sancto, in injustitia sua morietur.
PL 17, 121A義としようとする霊に責任があるのではないからである。霊が内に宿ることが、義とされることのしるしだからである。内に宿るものによって、義とされた者が神の子として現れるのである。偽りの人の内にも、罪に服した体の内にも、聖なる霊は宿ることができない。ソロモンが言うとおりである(知恵の書1:4)。もし誰かが再び肉的に生きるなら、聖なる霊に見捨てられ、自らの不義のうちに死ぬであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.56
Corpus autem dicens, totum hominem significat mortuum peccati causa, sicut et a propheta sub vocabulo animae totus homo significatur, quasi a parte totum; ait enim: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Numquid sine corpore?
PL 17, 121B彼が「体」と言うのは、罪のゆえに死んだ人全体を意味している。預言者が「魂」という語で人全体を意味したのと同じである。部分によって全体を示しているのである。彼は言う。「罪を犯す魂、その魂が死ぬ」(エゼキエル18:4)。体なしにだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.57
Hic corpus pro toto homine posuit, ille animam. Et alius propheta carnem dicendo totum hominem significavit; ait enim: Videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5) . Et quoniam baptizato datur Spiritus sanctus, etiam ipsius esse spiritus dicitur.
PL 17, 121Bここで彼は体を人全体の意味で用い、預言者は魂を〔そう用いた〕。また別の預言者は、肉と言って人全体を意味した。彼は言う。「すべての肉は神の救いを見る」(イザヤ40:5)。洗礼を受けた者には聖なる霊が与えられるので、その霊も彼のものと言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.58
Idcirco caetera hominis ad comparationem ejus corpus appellavit, propterea quod anima, dum peccat, caro dicatur; hoc enim vocatur, quod sequitur, sicut saepe jam dixi.
PL 17, 121Cそれゆえ彼は、人のその他の部分を、霊との比較で「体」と呼んだ。魂は罪を犯すとき肉と呼ばれ、従うものによって名づけられるからである。すでに私がしばしば述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.59
Simili modo et Dominus cum in passione sua divinitatem suam minime formidare vellet intelligi, sed hominis esse moestitiam, ait: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma (Matth. XXVI, 41) ; ut in spiritu Deum, in carne vero hominem significaret.
PL 17, 121C同じように主も、受難において、自分の神性が恐れているのではなく、人の悲しみなのだと理解させようとして、言った。「霊は確かに意欲しているが、肉は弱い」(マタイ26:41)。霊において神を、肉において人を意味するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.60
(Vers. 11.) Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
PL 17, 121C(第11節)「もし、イエスを死者のうちから起こした者の霊が汝らのうちに宿るなら、イエスを死者のうちから起こした者は、汝らのうちに宿るその霊のゆえに、汝らの死すべき体をも生かすであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.61
Ipsum sensum eadem tractat ratione; corpora enim dixit, per quae homines significat. Et quia supra dixit propter peccatum corpus mori morte secunda, hic iterum propter bonam vitam mortalia corpora vivificari promisit, id est, totum hominem.
PL 17, 121C彼は同じ意味を同じ論法で扱う。人を意味するために「体」と言ったのである。先に、罪のゆえに体は第二の死によって死ぬと言ったが、ここでは逆に、善い生き方のゆえに死すべき体が生かされると約束した。すなわち、人全体が〔生かされる〕のである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.62
(Vers. 12.) Igitur, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Rectum et manifestum est, non nos adinventioni Adae, qui carnaliter egit, obsecundare debere, qui prior peccans mortem nobis haereditatis titulo dereliquit: sed legi Christi servire nos debere, qui nos spiritali ratione a morte supradicta redemit; huic enim debitores sumus, qui nos carnalibus vitiis sordidatos per lavacrum Spiritus ablutos justificavit, et filios Dei fecit.
PL 17, 121D(第12節)「それゆえ兄弟たちよ、我々は肉に対して、肉に従って生きるべき負い目を持つ者ではない」。正しく明らかなことである。我々は、肉的に行ったアダムの考案に従うべきではない。彼は最初に罪を犯して、相続の名目で我々に死を遺した。むしろ我々は、キリストの法に仕えるべきである。キリストは霊的な理によって、前述の死から我々を贖った。肉の悪徳に汚れた我々を、霊の洗いによって洗い清めて義とし、神の子らとした者に、我々は負い目があるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.63
Prius enim in carne positi, exemplo Adae vivebamus subjecti peccatis: nunc vero liberati, reddere debemus obsequium Redemptori.
PL 17, 122A以前、我々は肉に置かれて、アダムの例にならい、罪に服して生きていた。しかし今は解放されたのだから、贖い主に従順を返さなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.64
Quod quidem obsequium non illi utique proficit, qui nullius eget: sed nobis vitam acquirit aeternam; sic enim diligit nos, ut sibi imputet, quod proficit nobis.
PL 17, 122Aこの従順は、何も必要としない彼〔贖い主〕に益をもたらすのではなく、我々に永遠の生命をもたらす。実に彼は我々を愛するので、我々に益となることを自分のこととして数える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.65
(Vers. 13.) Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Nihil verius, quia si secundum Adam vixerimus, moriemur; Adam enim praevaricans vendidit se peccato carni deputatus.
PL 17, 122A(第13節)「もし汝らが肉に従って生きるなら、死ぬであろう」。これ以上真実なことはない。我々がアダムに従って生きるなら、死ぬであろう。アダムは背反して、肉に数えられる者として自らを罪に売ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.66
Omne enim peccatum, caro est; propter quod enim deforis vitia et delicta nascuntur ex sensibus, id est, de auditu, visu, tactu, odoratu, vel gustu, carni deputantur.
PL 17, 122Aすべての罪は肉である。外から悪徳や罪〔delicta〕が感覚、すなわち聴覚、視覚、触覚、嗅覚、味覚から生じるので、肉に数えられるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.67
Omnis enim cogitatio foras respiciens, incurrit delictum; nam et primi hominis deforis peccatum natum est. Secundum carnem ergo vivere, mors est; omnis enim actus carnis extra Legem est.
PL 17, 122B外へ向かうすべての思いは罪〔delictum〕に陥る。第一の人の罪も外から生まれたのである。したがって、肉に従って生きることは死である。肉のすべての行いは律法の外にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.68
Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Corpus vult lege animae gubernari; unde ostendit quia si duce sancto Spiritu, actus et consilia carnis, quae hujus mundi instigantibus postestatibus concinnantur, fuerint repressa, ne agendi accipiant potestatem, vitam praestari.
PL 17, 122B「しかし、もし汝らが霊によって肉の行いを殺すなら、生きるであろう」。彼は体が魂の法によって治められることを望む。そのため、聖なる霊を導き手として、この世の権力者たち〔底本は postestatibus。potestatibus と読む〕の促しによって企てられる肉の行いと企てが抑えられ、実行に移る力を得ないなら、生命が与えられることを示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.69
Mortificari enim dicuntur, si cessent: non sunt enim, si cessant; quia peccatum non est, si non fiat.
PL 17, 122B殺されると言われるのは、それが止むときである。止むなら、それは存在しないからである。行われない罪は、罪ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.70
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Hos dicit Spiritu Dei agi, in quorum actibus consilia principum et potestatum hujus mundi non videntur: in quorum enim videntur, non sunt filii Dei, sed diaboli; quia qui de Deo natus est, non peccat, dicit Joannes apostolus (I Joan. III, 9) .
PL 17, 122B(第14節)「神の霊に導かれる者は皆、神の子である」。彼が神の霊に導かれていると言うのは、その行いにおいて、この世の支配者たちと権力者たちの企てが見られない者たちのことである。それが見られる者たちは、神の子ではなく悪魔の子である。「神から生まれた者は罪を犯さない」からである、と使徒ヨハネは言う(一ヨハネ3:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.71
Hoc est enim quod probat Dei filios et diaboli. Unde Dominus ad Judaeos quod male agerent, et parricidium cogitarent, ait: Vos de patre diabolo estis (Joan. VIII, 44) .
PL 17, 122Cこれこそ神の子らと悪魔の子らを見分けるしるしである。それゆえ主は、ユダヤ人たちが悪事を行い、近親殺しを企てていたので、彼らに言った。「汝らは父である悪魔から出た者である」(ヨハネ8:44)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.72
(Vers. 15.) Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Hoc dicit, quia accepto Spiritu sancto, a timore malorum actuum exuti sumus; ut de caetero nihil tale agamus, unde iterum timeamus.
PL 17, 122C(第15節)「汝らは、再び恐れに陥るための隷従の霊を受けたのではない」。彼がこう言うのは、聖なる霊を受けて、我々が悪い行いへの恐れから解き放たれたからである。今後は、再び恐れるような何事も行わない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.73
Ante enim sub timore eramus, quia Lege data, omnes rei sunt constituti. Spiritum ergo timoris Legem dixit; quia homines peccati causa in timore constituit.
PL 17, 122Cというのも、以前、我々は恐れの下にいた。律法が与えられて、すべての者が咎ある者と定められたからである。それゆえ彼は律法を「恐れの霊」と呼んだ。人々を罪のゆえに恐れの下に置いたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.74
Lex autem fidei, quae in spiritu adoptionis significatur, Lex securitatis est; quia a timore nos eruit dum donat peccata, ac per hos securos nos fecit: ac dicitur spiritus non timoris secundum hunc modum.
PL 17, 122Dこれに対して、子とされる霊において示される信仰の法は、安心の法である。この法は罪を赦すことによって我々を恐れから救い出し、そのようにして我々を安心させたからである。この意味で、「恐れの霊ではない」と言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.75
Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, pater. Gratia Dei a timore liberati, accepimus spiritum adoptionis filiorum; ut considerantes quid eramus, et quid dono Dei sumus adepti, magna cum diligentia vitam nostram ordinemus; ne nomen Dei Patris in nobis injuriam patiatur, et ea omnia quae evasimus, veluti ingrati incurramus.
PL 17, 122D「しかし汝らは、子たちとされる霊を受けた。この霊において我々は叫ぶ。『アッバ、父よ』」。我々は神の恩寵によって恐れから解放され、子たちとされる霊を受けた。それは、かつての我々が何であったか、神の賜物によって何を得たかを考え、大いなる注意を払って我々の生活を整えるためであり、父なる神の名が我々において辱めを受けず、我々が逃れ出たすべてのものに、恩知らずな者のように再び陥ることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.76
Talem enim gratiam consecuti sumus, ut audeamus dicere Deo: Abba, id est, pater! ideoque commonet, ne accepta fiducia in temeritatem vertatur; si enim huic voci, qua dicimus: Abba, pater, dissimilem vitam exhibeamus, injuriam Deo facimus, vocantes eum patrem.
PL 17, 123A我々は、神に向かって「アッバ、すなわち父よ」と敢えて言えるほどの恩寵を得たのである。それゆえ彼は、受けた確信が無謀へと変わらないよう戒める。「アッバ、父よ」と呼ぶこの声に似ない生き方を示すなら、我々は神を父と呼びながら神を辱めることになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.77
Idcirco enim bonitate sua hoc nobis indulsit, quod super naturam nostram est; ut quod substantia indigni sumus, operibus mereamur.
PL 17, 123Aというのも、神は自らの善性によって、我々の本性を超えるこのことを我々に許した。それは、実体においては我々はふさわしくない者であるのに、業によってふさわしい者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.78
(Vers. 16.) Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Bene agentibus nobis, et per hoc ipsum manente in nobis Spiritu sancto, huic voci et animo nostro, quo clamamus in oratione: Abba, id est, pater, Spiritus Dei testimonium dat, dum manet in nobis, quoniam non temere dicimus, Abba, pater.
PL 17, 123A(第16節)「霊自らが、我々の霊に、我々が神の子であると証しする」。我々が善く行い、そのことによって聖なる霊が我々のうちにとどまっているなら、神の霊は、我々が祈りの中で「アッバ、すなわち父よ」と叫ぶこの声と我々の心に証しを与える。霊が我々のうちにとどまっているあいだ、我々が「アッバ、父よ」と言うのは軽率ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.79
Dignam enim vitam huic voci exhibeamus; et hoc est testimonium filiorum, si in eos per Spiritum videatur signum paternum.
PL 17, 123B実際、この声にふさわしい生き方を示そう。父の印が霊によって子たちの内に見えるなら、これが子たちの証しである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.80
(Vers. 17.) Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Cum Deus pater nullo modo mortuus possit dici, Christus autem ejus filius mortuus dicatur causa incarnationis, quid est ut is qui mortuus est, semper viventis haeres esse dicatur; cum haeredes utique non nisi mortuorum sint?
PL 17, 123B(第17節)「もし子であるなら、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとの共同相続人である」。父なる神は決して死んだとは言えないのに、その子キリストは受肉のゆえに死んだと言われる。では、死んだ者が、常に生きている者の相続人と言われるのはどういうことか。相続人とは、もとより死んだ者の相続人にほかならないのに。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.81
Sed haec causa humanitatis, non divinitatis est. Nam apud Deum quae apud nos haereditas dicitur, donum est patris in filios obedientes transfusum; ut vivus viventis haeres sit merito proprio, non necessitate defuncti.
PL 17, 123Bしかし、これは人間であることに関わるのであって、神性に関わるのではない。というのも、我々のもとで相続と呼ばれるものは、神のもとでは、従順な子たちへと注がれた父の賜物であり、生きている子が生きている父の相続人となるのは、自分自身の功績によるのであって、死者の必然によるのではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.82
Unde et Dominus in Evangelio non magis humana quam divina ratione vivam viventibus substantiam suam partitum esse, licet in parabola significavit (Luc. XV, 12) ; nec enim parabola absurda ratione componitur.
PL 17, 123Cそれゆえ主も福音書で、人間的な理由というより神的な理由によって、生きている者〔底本は vivam(生きている〔財産を〕)。vivum と読む〕が生きている者たちに自らの財産を分け与えたと、たとえの形ではあるが、示した(ルカ15:12)。たとえは、道理に合わない仕方で組み立てられはしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.83
Ut ergo promptos nos ad obediendum Deo Patri faceret, hac spe exhortatur dicens Dei nos futuros haeredes, cohaeredes autem Christi; ut quia spes magna praemii est, tanto magis in Dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum.
PL 17, 123Cこのように、彼は我々を父なる神への従順に進んで向かわせるために、この望みをもって勧め、我々が神の相続人、そしてキリストとの共同相続人となると語る。それは、報いへの望みが大きいので、我々がそれだけいっそう神のことに心を傾け、世のことへの関心を後回しにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.84
Quid sit autem cohaeredem esse Filii Dei, ab apostolo Joanne docemur; inter caetera enim ait: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 17, 123C神の子の共同相続人であるとはどういうことかは、使徒ヨハネによって教えられる。彼はほかのことの中でも、こう言っている。「彼が現れるとき、我々が彼に似た者となることを、我々は知っている」(一ヨハネ3:2)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.85
Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur. Quomodo cohaeredes Christi fieri possumus declarat, dicens: Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur. Videamus ergo quid sit compati.
PL 17, 123D「ただし、我々が共に苦しむなら、共に栄光を受けるためである」。我々がどのようにしてキリストの共同相続人となりうるかを、彼は述べている。「ただし、我々が共に苦しむなら、共に栄光を受けるためである」。では、共に苦しむとは何かを見よう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.86
Compati est persecutiones tolerare propter spem futurorum, carnemque crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, hoc est, voluptates et pompas saeculi spernere.
PL 17, 123D共に苦しむとは、将来のものへの望みのゆえに迫害を耐え忍ぶこと、そして肉を悪徳と欲望とともに十字架につけること、すなわち世の快楽と見せびらかしを退けることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.87
Cum enim haec omnia mortua fuerint apud hominem, crucifigit mundum, futuri saeculi vitam credens, in qua se sperat cohaeredem Christi futurum.
PL 17, 123Dこれらがすべて人の内で死んだとき、その人は世界を十字架につける。来たるべき世の生命を信じ、そこでキリストの共同相続人となることを望むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.88
(Vers. 18.) Existimo ergo quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
PL 17, 124A(第18節)「私は思う、今の時の苦難は、我々において現れる将来の栄光に釣り合わない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.89
Exhortatio haec ad superiora pertinet, per quam ostendit parva esse, quae hic possunt a perfidis irrogari, ad comparationem decreti muneris in futuro saeculo.
PL 17, 124Aこの勧めは先に述べたことに関わる。これによって彼は、背信の者たちがここで加えうる害は、来たるべき世で定められた賜物に比べれば小さいことを示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.90
Propterea nos jubet ad omnia exitia paratos esse debere, quia magna pro his repromissa sunt praemia; ut in tribulatione consoletur se animus, et spe crescat.
PL 17, 124Aそれゆえ彼は、あらゆる破滅に備えるべきだと我々に命じる。そのために大きな報いが約束されているからである。それは、苦難の中で心が自らを慰め、望みによって強められるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.91
Nam et quosdam, immo multos scimus pro praesentibus lucris, ad modicum utique profuturis, quam asperos et duros subire labores, et ad quae tendunt aliquando, quia ipsa vita fragilis est et incerta, pervenire non possunt.
PL 17, 124A実際、ある人々が、いや多くの人々が、ごく僅かのあいだしか益とならない目先の利益のために、どれほど辛く厳しい労苦を引き受けるか、そして生命そのものが脆く不確かであるために、目指すところにときには至ることができないかを、我々は知っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.92
Nautae pro quibus commodis tantis se procellis et tempestatibus credunt; cum sciant in his magis mortem ante oculos esse, quam vitam? Et milites spe praesentis praemii, cum incerta victoria sit, in gladios insurgere non dubitant.
PL 17, 124A船乗りたちは、どんな利益のために、これほどの嵐と暴風に身を委ねるのか。そこでは生命よりも死のほうが目の前にあると知っているのに。兵士たちも、勝利が不確かなのに、目先の報酬への望みから、剣に向かって躍りかかるのをためらわない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.93
Quanto ergo magis pro Christo patiendum est, cujus etiam protelata sunt nobis beneficia: qui pro parvis magnifica, pro terrenis coelestia, et pro temporalibus perpetua praemia cum gloria pollicetur!
PL 17, 124Bましてやキリストのために苦しむべきである。我々には彼の恩恵が先々まで延べられている。彼は、小さなものに代えて壮大なものを、地上のものに代えて天上のものを、一時的なものに代えて永遠の報いを、栄光とともに約束するのだから。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.94
Pro Christo dicimur pati, cum nobis non illi proficiat, quod patimur: sed quia ille occasionem quaerit remunerandi nos, hoc praecipit; ut bonus enim vel profusus largitor causam quaerit, quomodo donet aut indignis, aut verecundis. Denique ut ipsa exitia tolerari possint, ipse suggerit vires.
PL 17, 124B我々はキリストのために苦しむと言われるが、我々が苦しむことは彼の益にはならない。彼が我々に報いる機会を求めて、これを命じているのである。善良で気前のよい施し手が、ふさわしくない者にであれ、慎み深い者にであれ、与える口実を探すのと同じである。実に、破滅そのものを耐えられるように、彼自身が力を与える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.95
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Quoniam praesentis temporis passiones indignas dixit ad superventuram gloriam, subjecit quod creatura hoc exspectat, ut compleatur numerus filiorum Dei, destinatus ad vitam; ut tunc demum etiam ipsa creatura possit liberari a servitute corruptionis, et cessare a vitio.
PL 17, 124B(第19節)「被造物の待望は、神の子たちの現れを待ち望んでいる」。彼は、今の時の苦難が来たるべき栄光に比べてふさわしくないと言ったので、被造物がこのことを待ち望んでいると付け加えた。すなわち、生命へと定められた神の子たちの数が満ちること、そのときはじめて被造物自身も腐敗の隷属から解放され、欠陥から免れることができるようになることを待っているというのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.96
(Vers. 20.) Vanitati enim creatura subjecta est non voluntaria. In Domini et creatoris potestate posita creatura, non utique sponte subjecta est vanitati; non enim proderit sibi quod subjecta est, sed nobis.
PL 17, 124C(第20節)「被造物は空しさに服させられた、自ら望んだのではなく」。主であり創造主である者の権能のもとに置かれた被造物は、自ら進んで空しさに服したのではない。服していることは、被造物自身の益にならず、我々の益になるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.97
Quid est ergo in quo vanitati subjecta est, nisi quia quae generat, caduca sunt? Operatur enim, ut fructus faciat corruptibiles: corruptio ergo ipsa vanitas est; omnia enim quae nascuntur in mundo, infirma, caduca et corruptibilia, ac per hoc vana sunt.
PL 17, 124Cでは、被造物が空しさに服しているとは、どういうことか。被造物が生み出すものがはかないということではないか。被造物は朽ちる実を結ぶために働くのであり、したがって朽ちることそのものが空しさである。世に生まれるものはすべて、弱く、はかなく、朽ちるものであり、そのゆえに空しいからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.98
Vana sunt enim, quia statum suum tenere non possunt: nam cuncta deformata per fluxum semper in se redeunt confusa in naturam. Hoc dicit de his et Salomon, quia omnia haec vanitas (Eccles. I, 2) .
PL 17, 124D空しいというのは、自らの状態を保てないからである。万物は流転によって形を失い、自然の中に混ぜ合わされて、絶えず自らへと戻ってゆく〔confusa in naturam の意は定かでない。崩れたものが自然の素材に混ざり、また同じものとして生じる、と取った〕。これらについてソロモンも、すべてこれらは空しいと述べている(コヘレトの言葉1:2)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.99
Nec discordat ab his David, dicens: Verumtamen vanitas omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6) . Manducare enim et bibere, et res mundi curare, nonne vanitas est?
PL 17, 124Dダビデもこれと異ならず、こう言う。「とはいえ、生きている人間はみな空しい」(詩篇38:6)。食べ、飲み、世のことに心を配ることは、空しいことではないか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.100
Et prodest tamen ipsa vanitas; proficit enim hominibus natis in mundo, ut per haec in corporibus exercitati, discant mysterium Creatoris. Ad comparationem enim aeternorum vana sunt; nam in suo bona sunt, quippe cum sint necessaria.
PL 17, 124Dそれでも、この空しさそのものは益にもなる。世に生まれた人々にとって、これによって体において鍛えられ、創造主の奥義を学ぶことに役立つからである。永遠のものに比べれば空しいが、それ自身の領分では善いものである。必要なものなのだから。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.101
(Vers. 21.) Sed propter eum qui subjecit illam in spe. Quae spes sit, statim subjecit, dicens: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptelae in libertatem gloriae filiorum Dei.
PL 17, 125A(第21節)「しかし、それを服させた者のゆえに、望みのうちに」。どんな望みかを、彼はすぐに続けて述べる。「被造物自身も、腐敗の隷属から解放されて、神の子たちの栄光の自由に入るからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.102
Quoniam contradicere non potest creatura conditori suo, ejus causa subjecta est non sine spe. Habet enim in labore posita hoc solatium, quoniam habebit requiem, cum crediderint omnes, quos scit Deus credituros; quorum etiam causa subjecit.
PL 17, 125A被造物は、自分を造った者に逆らうことができないので、その者のゆえに、望みなしにではなく服させられた。労苦のうちに置かれた被造物には、安らぎを得るという慰めがあるからである。それは、神が信じることになると知っている人々がみな信じたときであり、その人々のゆえに神は被造物を服させたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.103
(Vers. 22.) Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Parturire dolere est. Ipse sensus est, quia omnis creatura per quotidianum laborem ingemiscit et dolet usque modo. Usque modo tamdiu significat, quamdiu legitur.
PL 17, 125A(第22節)「我々は知っている、すべての被造物が今に至るまでうめき、産みの苦しみをしていることを」。産みの苦しみをするとは、痛むことである。意味は、すべての被造物が日ごとの労苦によってうめき、今に至るまで痛んでいる、ということである。「今に至るまで」とは、これが読まれているあいだ、その長さを意味する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.104
Ipsa enim elementa cum sollicitudine operas suas exhibent; quia et sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia, et spiritus animalium magno gemitu artatur ad exhibenda servitia; nam videmus illa gementia cogi invita ad laborem.
PL 17, 125B元素そのものが、気遣いをもって自らの務めを果たしている。太陽も月も、労苦なしに自分に定められた軌道を満たしているのではなく、動物の息も、奉仕を果たすために大きなうめきのうちに苦しめられている。動物が、うめきながら、嫌々ながら労苦を強いられるのを、我々は見ているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.105
Haec ergo omnia exspectant requiem, ut a servili opere liberentur. Si autem haec esset servitus, quae ad Deum proficeret promerendum, gauderet, non doleret creatura: sed quia nostri causa subjecta est servituti corruptionis, dolet.
PL 17, 125Bこれらすべては、隷属的な労働から解放されて安らぎを待っている。もしこの隷属が、神に認められることに役立つものであれば、被造物は喜び、痛みはしないであろう。しかし、我々のゆえに腐敗の隷属に服させられたので、痛むのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.106
Videt enim quotidie opera sua interire; quotidie enim oritur et occidit opus ejus. Recte ergo dolet, cujus operatio non ad aeternitatem pertinet, sed ad corruptionem.
PL 17, 125B被造物は、自分の作ったものが日ごとに滅びるのを見る。その業は日ごとに生じては消えるからである。それゆえ、その働きが永遠に関わらず、腐敗に関わるのだから、痛むのは当然である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.107
Quantum ergo datur intelligi, satis de nostra salute sollicita sunt, scientes ad liberationem suam proficere maturius, si modo nos citius agnoscamus auctorem.
PL 17, 125B理解できる限りでは、被造物は我々の救いを大いに気遣っている。我々が早く創造主を認めるなら、それだけ早く自らの解放が進むと知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.108
Haec itaque scientes, omni cura diligentiaque dignos nos praebeamus, aliis quoque ut exemplo simus, non nostra solum miseratione commoti, sed et ejus causa quae diebus ac noctibus injurias patiens ingemiscit; solemus enim in alienis causis propensius vigilare.
PL 17, 125Cこれを知って、我々はあらゆる配慮と注意をもって自らをふさわしい者として示し、他の者たちの模範ともなろう。我々自身への憐れみに動かされるだけでなく、昼も夜も不当な扱いを受けてうめいている被造物のためにも、そうしよう。人は他人の事柄のためには、いっそう熱心に目を覚ましているものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.109
(Vers. 23.) Non solum autem illa, sed et nos qui receptaculum Spiritus habemus, nos ipsi intra nosmet ipsos ingemiscimus, exspectantes redemptionem corporis nostri.
PL 17, 125C(第23節)「それだけでなく、霊の容れ物を持つ我々自身も、我々の体の贖いを待ち望みながら、我々自身の内でうめいている」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.110
Post creaturam mundanam adjecit etiam nos hoc exspectare, et ingemiscere ad Deum, ut hinc liberemur cuncti destinati ad vitam; quia christianis mundus hic pelagus est.
PL 17, 125C彼は、この世の被造物のあとに、我々もこれを待ち望み、神に向かってうめいていると付け加えた。それは、生命へと定められた我々すべてがここから解放されるためである。キリスト教徒にとって、この世界は大海だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.111
Sicut enim mare adversis excitatur procellis, insilit, et tempestatem navigantibus facit; ita et saeculum perfidorum conspiratione commotum, perturbat fidelium mentes: et tanta diversitate hoc agit inimicus, ut quid prius evitandum sit, ignoretur.
PL 17, 125C海が逆風によってかき立てられ、躍りかかり、航海する者たちに嵐を起こすように、この世も、背信の者たちの結託に揺さぶられて、信仰ある者たちの精神を乱す。敵はあまりに多様な仕方でこれを行うので、何をまず避けるべきかがわからなくなる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.112
Si enim potestas desinit esse adversum nos, privatorum mentes exagitat: si et hi compescantur, per domesticos conflat incendium; et si hoc positum fuerit, arte sua inter ipsos germanos facit discordiam; ut quatuor angulis pulsata domus, ex aliqua parte faciat ruinam.
PL 17, 125D権力が我々に敵対することをやめれば、敵は私人たちの精神を駆り立てる。彼らも抑えられれば、家の者たちを通して火を燃え上がらせる。それも収まれば、自らの術によって兄弟たちのあいだにさえ不和を起こす。四隅から打たれた家が、どこかの部分から崩れるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.113
Propter quod uno consilio fugiendum est hinc christianis; exemplum enim debent sequi sancti Simeonis, qui sciens bellum hic geri contra perfidiam, in pace dimitti se postulavit (Luc. II, 29) .
PL 17, 126Aそれゆえ、キリスト教徒はただ一つの方策によってここから逃れなければならない。ここで背信に対する戦いが行われていると知って、平安のうちに去らせてほしいと願った聖シメオンの模範に、従うべきだからである(ルカ2:29)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.114
Hoc est quod singuli orantes pro omnibus oramus, ut veniat regnum Dei (Matth. VI, 10) ; tunc enim erit liberatio corporis nostri, id est, omnium christianorum: in corpore enim omnes significavit, quia sumus alter alterius membra.
PL 17, 126A我々が一人一人、すべての者のために祈りつつ「神の国が来るように」と祈るのは、このことである(マタイ6:10)。そのとき、我々の体の解放、すなわちすべてのキリスト教徒の解放が起こるからである。「体」という語で彼はすべての者を指した。我々は互いに肢体だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.115
Apostolus quidem quasi vir divinus bene sentit de nobis, dicens quia ingemiscimus, ut hinc liberemur, sicut et ingemiscebat Simeon: sed video oblectatione mundi nos teneri.
PL 17, 126A使徒は、神的な人として、我々について善く考え、我々がここから解放されるためにうめいていると言う。シメオンもうめいていたとおりである。しかし私は、我々が世の楽しみに引き留められているのを見る。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.116
Igitur per haec quae supra dicta sunt, ostendit quam vim creatura patiatur nostri causa; cum quando nos quibus obsequium ejus proficit, quique Dei Spiritum adjutorem habemus, ingemiscimus, ut hinc liberemur, ut promissa consequamur praemia.
PL 17, 126Aそれゆえ、先に述べたことによって、彼は被造物が我々のゆえにどれほどの強制を受けているかを示している。その奉仕が益となる我々、神の霊を助け手として持つ我々でさえ、約束された報いを得るために、ここから解放されることを求めてうめいているのだから〔cum quando nos … ingemiscimus の構文は崩れているらしく、このように取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.117
Quanto magis ergo creatura ingemiscit, quae neque adjutorem habet Spiritum sanctum, neque in sua causa laborat: addito hoc, quod ea quae labore suo generat, ut alimentis servorum Dei proficiant, contra fas videt idolis immolari! Unde plus dolet, et optat citius liberari, sciens hoc ad injuriam proficere Creatoris.
PL 17, 126Bまして、助け手として聖なる霊を持たず、自分のために労してもいない被造物は、どれほどうめくことか。しかも、自分が労苦して生み出したものが、神の僕たちの糧となるはずなのに、道に反して偶像に献げられるのを見ているのである。それゆえ、いっそう痛み、早く解放されることを望む。これが創造主への侮辱になると知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.118
(Vers. 24.) Spe enim salvati sumus. Hoc dicit, quia sperando quod promisit Deus in Christo, nobis meritum fecimus, ut liberemur. Ergo in spe liberati sumus; quia non aliud futurum est, quam credimus.
PL 17, 126B(第24節)「我々は望みによって救われた」。これは、神がキリストにおいて約束したことを望むことによって、我々が解放されるための功績を作った、という意味である。したがって、望みにおいて解放されたのである。我々が信じているのと別のことが起こるのではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.119
Spes autem quae videtur, non est spes. Manifestum est non esse spem quae videtur, sed quod non videtur: ac per hoc credentes praemiis afficiendi sunt; quia quae non vident, sperant.
PL 17, 126C「しかし、見える望みは望みではない」。見える望みは望みではなく、見えないものこそ望みであることは明らかである。それゆえ、信じる者たちは報いを受けるはずである。見ないものを望むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.120
(Vers. 25.) Nam quod videt quis, quid sperat? Sed si quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Dubium non est ea sperari, quae non videntur; exspectantur enim futura.
PL 17, 126C(第25節)「というのも、人が見ているものを、どうしてなお望むだろうか。しかし、見ていないものを望むなら、我々は忍耐によって待つ」。見えないものが望まれることに疑いはない。待たれるのは将来のものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.121
Haec exspectatio patientia est, quae multum meretur a Deo; ut de die in diem exspectans cupiat venire regnum Dei, et non dubitet, quia tardat.
PL 17, 126Cこの待望は忍耐であり、神のもとで大いに功績となる。日ごとに待ちつつ、神の国が来ることを願い、遅れているからといって疑わないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.122
(Vers. 26.) Similiter autem et spiritus adjuvat infirmitatem nostrae orationis. Quoniam superius ingemiscere nos, et precari liberationem memoravit, et in dolore positi, aut quae longe futura dicta sunt, mox fieri volumus, aut cito tolli, per quae ad meritum perveniamus; et videmur imbecilla oratione precari, dum illi denegatur effectus.
PL 17, 126C(第26節)「同様に、霊も我々の祈りの弱さを助ける」。彼は先に、我々がうめき、解放を祈り求めることを述べた。苦痛のうちに置かれた我々は、遠い将来と言われたことがすぐに実現するよう望み、あるいは、それによって我々が功績に至るはずのものがすぐに取り除かれるよう望む。そして、その祈りの効果が拒まれるので、我々は弱い祈りで願っているように見える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.123
Infirma est enim, qui contra rationem postulat: ac per hoc infirmitatem hanc a sancto Spiritu dato nobis adjuvari ostendit. Adjuvat autem, quia quae aut ante petuntur, quam peti debeant, aut sunt contraria, non sinit fieri.
PL 17, 126D道理に反して願う者は弱い〔底本は infirma est … qui。語形が合わないが、infirmus「弱い者」と解した〕。したがって彼は、この弱さが、我々に与えられた聖なる霊によって助けられることを示している。霊が助けるのは、願うべき時より前に願われるものや、逆効果になるものが成就するのを許さないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.124
Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Infirmitatem orationis nostrae ignorantiam significare declaravit; fallimur enim putantes prodesse quae poscimus, cum non prosint.
PL 17, 127A「というのも、我々は、どう祈るべきかを知らない」。彼は、我々の祈りの弱さが無知を意味すると明言した。我々は、願うものが益になると思いながら、益にならないので、誤るのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.125
Denique eidem Apostolo tertio deprecanti, ut tentationes ab eo cessarent, quia crebrae erant, dictum a Domino est: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) , id est, sic meritum quis collocat, dum in tribulationibus patiens invenitur.
PL 17, 127A実に、同じ使徒が、試練が自分から去るように三度願ったとき、それがたびたび起こったからだが、主から次のように言われた。「汝には私の恩寵で足りる。力は弱さにおいて完成されるのだから」(二コリント12:9)。これは、人が苦難の中で忍耐する者と見出されるとき、そのようにして功績を積むという意味である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.126
Didicit ergo contra se esse quod petebat. Est et aliquando superba et stulta petitio, sicut fuit duorum apostolorum Jacobi et Joannis, quibus incongrua et immensa petentibus dictum est: Nescitis quid petatis (Matth. XX, 22) .
PL 17, 127Aこうして彼は、自分の願っていたことが自分に不利であると学んだ。願いが高慢で愚かなこともあり、それは使徒二人、ヤコブとヨハネの場合のようであった。彼らが不相応で途方もないことを願ったとき、こう言われた。「汝らは、自分が何を願っているのかを知らない」(マタイ20:22)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.127
Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non humanis eloquiis postulare pro nobis dicitur Spiritus Domini, sed more naturae suae. Cum enim quod de Deo est, Deo loquitur; eo more loquatur necesse est, quo ille loquitur, de quo est.
PL 17, 127A「しかし、霊自らが、言い表しえないうめきをもって我々のために願う」。主の霊が我々のために願うと言われるのは、人間の言葉によってではなく、自らの本性に即した仕方によってである。神から出るものが神に語るのだから、それが出てきた神が語る仕方で語るほかないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.128
Nemo enim cum cive suo alia lingua loquitur. Superfundit enim se precibus nostris Spiritus datus nobis; ut imperitiam, et improvidentiam nostram motu suo operiat; et illa nobis a Deo petat, quae prosint nobis.
PL 17, 127B実際、誰も自分の同国人と別の言葉で語りはしない。我々に与えられた霊は、我々の祈りの上に自らを注ぎ、我々の未熟さと先見のなさを自らの動きで覆い、我々の益となることを神に求めるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.129
(Vers. 27.) Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
PL 17, 127B(第27節)「しかし、心を探る者は、霊が何を望むのかを知っている。霊は神に従って聖なる者たちのために願うからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.130
Manifestum est quia Deo, cui nihil tacitum est et occultum, nota est precatio omnium spirituum; quanto magis Spiritus sancti, qui ejusdem utique substantiae est, et loquitur non impulsu aeris, neque ut angeli, aut sicut caetera ex creaturis, sed sicut competit ejus divinitati!
PL 17, 127B神にとって、何一つ黙されず隠されていないのだから、あらゆる霊の祈りが知られていることは明らかである。まして、同じ実体に属する聖なる霊の祈りは、なおさらである。この霊は、空気の衝撃によってではなく、天使のようにでも、その他の被造物のようにでもなく、その神性にふさわしい仕方で語る。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.131
Deo ergo loquitur, cum nobis tacere videtur; quia et videt, cum non videatur, et haec petit, quae scit Deo placere, et nobis prodesse. Tunc sane pro nobis interponit se idem Spiritus, cum scit nos per ignorantiam, non per jactantiam contraria postulare.
PL 17, 127Cそれゆえ霊は、我々には黙っているように見えるときに、神に語っている。見られていないときにも見ており、神に喜ばれ、我々の益となることを願うからである。この同じ霊が我々のためにとりなすのは、我々が無知のゆえに、高ぶりからではなく、自分に不利なことを願っていると知っているときである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.132
(Vers. 28.) Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
PL 17, 127C(第28節)「我々は知っている、神を愛する者たちには、すべてのことが益となって進むことを。計画に従って召された聖なる者たちには」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.133
Hoc dicit, quia diligentes Deum etsi imperite precati fuerint, non illis oberit; quia propositum cordis illorum sciens Deus et ignaviam, non illis imputat, quae adversa postulant; sed ea annuit, quae danda sunt Deum amantibus.
PL 17, 127Cこれは、神を愛する者たちが、たとえ未熟に祈ったとしても、害を受けないということである。神は彼らの心の計画とその不手際とを知っているので、彼らが逆のことを願っても、それを彼らに負わせず、神を愛する者たちに与えられるべきものを認めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.134
Unde et Dominus ait: Scit autem, inquit, Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 32) . Ili ergo secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit Deus futuros sibi idoneos; ut antequam crederent, scirentur.
PL 17, 127Cそこで主も言っている。「汝らの父は、汝らが父に願う前に、汝らに何が必要かを知っている」(マタイ6:32)。それゆえ、〔底本は Ili。illi と読む〕計画に従って召されるのは、神が、信じる者となって自分にふさわしい者になると予知した人々であり、彼らは信じる前から知られていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.135
(Vers. 29.) Nam quos praescivit. Istos quos praescivit futuros sibi devotos, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda; ut hi qui credere videntur, et non permanent in fide coepta, a Deo electi negentur; quia quos Deus elegit, apud se permanent.
PL 17, 127D(第29節)「というのも、予知した者たちを」。自分に献身する者となると予知した人々、まさに彼らを、神は約束された報いを受けるために選んだ。それゆえ、信じているように見えても、始めた信仰にとどまらない者は、神に選ばれたことを否定される。神が選んだ者は、神のもとにとどまるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.136
Est enim qui ad tempus eligitur, sicut Saul et Judas; non de praescientia, sed de praesenti justitia.
PL 17, 128A時のあいだだけ選ばれる者もいる。サウルやユダがそうである。それは予知によるのではなく、現在の正義によるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.137
Conformes fieri imaginis Filii sui. Hoc dicit quia ideo praedestinantur in futurum saeculum, ut similes fiant Filio Dei, quod jam supra memoravi.
PL 17, 128A「自らの子の像と同じ形になるように」。これは、来たるべき世へと予定されているのは、神の子に似た者となるためであるという意味で、私はすでに先に述べた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.138
Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Recte primogenitus, qui ante omnem creaturam non factus, sed natus est: ad cujus exemplum Deus homines in filios sibi adoptare dignatus est. Est et primogenitus in regeneratione Christus.
PL 17, 128A「彼が多くの兄弟たちの中で長子であるために」。あらゆる被造物に先立って、造られたのではなく生まれた者が長子と呼ばれるのは正しい。その模範にならって、神は人々を自らの子とすることをよしとした。キリストは再生においても長子である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.139
Est et primogenitus ex mortuis cujus natura ignoratur. Et primogenitus post victoriam ascendens in coelos.
PL 17, 128A彼は、死者の中からの長子でもあり、その本性は知られていない〔cujus の係りは定かでない。長子の本性と取った〕。また、勝利ののち天に昇る長子でもある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.140
Primogenitus igitur in omnibus frater noster dicitur; quia homo dignatus est nasci: Dominus vero est; quia Deus noster est, sicut dicit propheta Hieremias: Hic est Deus noster, nec reputatur alius absque eo (Baruc. III, 36) .
PL 17, 128Bしたがって彼は、あらゆる点で長子として、我々の兄弟と言われる。人として生まれることをよしとしたからである。しかし、彼は主である。我々の神だからであり、預言者エレミヤが言うとおりである。「これが我々の神である。彼のほかに別の者は数えられない」(バルク3:36)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.141
(Vers. 30.) Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Vocare est cogitantem de fide adjuvare, aut compungere eum, quem sciat audire. Et quos vocavit, ipsos et justificavit: quos autem justificavit, hos et magnificavit.
PL 17, 128B(第30節)「予定した者たちを、彼は召しもした」。召すとは、信仰について思案している者を助けること、あるいは、聞くとわかっている者の心を刺すことである。「そして召した者たちを、義ともし、義とした者たちを、高めもした」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.142
Hoc dicit quod supra, quia quos praescivit Deus aptos sibi, hi credentes permanent, quia aliter fieri non potest, nisi quos praescivit Deus, ipsos et justificavit: ac per hoc et magnificavit illos, ut similes fiant Filio Dei.
PL 17, 128Bこれは先に述べたことと同じである。すなわち、神が自分にふさわしいと予知した者たちは、信じてとどまる。ほかの仕方ではありえず、神が予知した者たちを、神は義ともしたのである。したがって彼らを高めもした。神の子に似た者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.143
De caeteris quos non praescivit Deus, non est illi cura in hac gratia, quia non praescivit illos futuros idoneos.
PL 17, 128C神が予知しなかったほかの者たちについては、神はこの恩寵において配慮しない。彼らがふさわしい者となると予知しなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.144
At si credant, aut eligantur ad tempus; quia videntur boni, ne justitia contempta videatur, non permanent ut magnificentur, sicut et Judas Iscariotes, aut illi septuaginta duo, qui electi, post scandalum passi recesserunt a Salvatore (Joan. VI, 71) .
PL 17, 128Cだが、彼らが信じたり、時のあいだだけ選ばれたりする場合、それは彼らが善い者に見えるからであり、正義が軽んじられたと見えないためである〔ne 以下の係りは定かでない。選びが一時的であるのは、正義が軽んじられたと見えないためと取った〕。彼らは、高められるまでとどまらない。イスカリオテのユダや、選ばれながら、躓きを経験したのち救い主から離れた七十二人のようにである(ヨハネ6:71)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.145
(Vers. 31.) Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestum est, quia Deo nobis testimonium perhibente, quis est qui audeat accusare nos, quando ipse qui judex est, ante praescivit nos, et idoneos judicavit?
PL 17, 128C(第31節)「では、これらのことについて何と言おうか。神が我々の味方なら、誰が我々に敵対するのか」。神が我々に証しをしているのに、我々を訴えようとする者が誰かいるだろうか。裁き主である神自身が、あらかじめ我々を予知し、ふさわしい者と判定したのだから、それは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.146
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Sic securos nos debere esse fidei causa hortatur; ut Deum, quasi praescium, antequam ex impiis fideles essemus, Filium suum pro nobis morti tradidisse ostendat.
PL 17, 128C(第32節)「自分の固有の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した者は」。このように彼は、信仰のゆえに我々が安心するべきだと勧める。神が、いわば予知する者として、我々が不敬虔な者から信仰ある者になる前に、自らの子を我々のために死に引き渡したことを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.147
Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Deum olim decrevisse dicit remunerandos credentes in Christum.
PL 17, 128D「どうして、彼とともにすべてのものを我々に与えなかったことがあろうか」。彼は、神がはるか以前に、キリストを信じる者たちに報いると決めていたと言っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.148
Si enim quod majus et praecipuum est, praestitit nobis, ut Filium suum verum et charissimum traderet propter nos adhuc impios; quare non quod minus est facturus credatur pro nobis credentibus sibi?
PL 17, 128Dより大きく、より優れたこと、すなわち、まだ不敬虔であった我々のために、自らの真の、最愛の子を引き渡すことを、神が我々のためになしたのなら、より小さなことを、自分を信じる我々のために神が行うはずがないと、どうして考えられようか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.149
Jam enim parata sunt credentibus praemia; minus est enim nobis omnia cum illo donare, quam illum nostri causa morti tradere.
PL 17, 129A信じる者たちのために、報いはすでに備えられている。彼とともにすべてのものを与えるほうが、我々のために彼を死に引き渡すよりも小さいことだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.150
(Vers. 33.) Quis accusabit adversus electos Dei? Neminem audere nec posse judicium et praescientiam Dei in nobis retractare apertum est. Quis est enim qui possit haec, quae Deus probat, improbare; cum nemo aequalis sit Deo?
PL 17, 129A(第33節)「神に選ばれた者たちを、誰が訴えるのか」。我々における神の裁きと予知を、あえて覆そうとする者も、覆しうる者も、誰もいないことは明らかである。神が是認することを否認できる者が誰かいるだろうか。誰も神に等しくないのに。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.151
Deus qui justificat (Esai. L, 8) . Hoc in Esaia propheta est, quod hic quasi suum ponit; quia nemo est alius qui, quod probat Deus, arguat. Aut ne forte ipse nos Deus accuset: sed non potest quod justificat, accusare.
PL 17, 129A「義とするのは神である」(イザヤ50:8)。これは預言者イザヤにある句で、ここでは自分のものとして置いている。神が是認することを非難する者は、ほかに誰もいないからである。あるいは、神自身が我々を訴えるのかもしれない。しかし、神は自分が義とする者を訴えることはできない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.152
(Vers. 34.) Et quis erit, qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, et est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
PL 17, 129B(第34節)「そして、断罪する者は誰か。死んだキリスト、いや、よみがえり、神の右におり、我々のためにとりなしさえする者〔がいる〕」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.153
Deum, quia nos justificat, accusare nos negat: Christum autem damnare nos non posse; quia eo affectu diligit nos, ut moreretur pro nobis, et resurgens, semper causas nostras agat apud Patrem.
PL 17, 129B彼は、神が我々を義とする以上、我々を訴えることはないと言い、キリストも我々を断罪できないと言う。キリストは、我々のために死ぬほどの思いで我々を愛し、よみがえって、父のもとで常に我々の訴えを弁護するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.154
Cujus postulatio contemni non potest; quia in dextera Dei est, hoc est, in honore quod Deus est; ut de Deo Patre securi, et Christo Filio ejus qui judicaturus est, in fide ejus laetemur.
PL 17, 129B彼の願いは軽んじられえない。神の右にいる、すなわち神であるという栄誉のうちにいるからである。こうして我々は、父なる神について安心し、裁くことになる子キリストについても、彼への信仰のうちに喜ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.155
Hinc est illud, quod dicit Petro apostolo: Ecce exspostulavit Satanas, ut vos ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32) .
PL 17, 129Bここから、彼が使徒ペトロに言う、あの言葉が出ている。「見よ、サタンは、汝らを小麦のようにふるいにかけることを要求した〔底本は exspostulavit。expostulavit と読む〕。しかし私は、汝の信仰が絶えないよう、汝のために願った」(ルカ22:31–32)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.156
Hoc ergo modo interpellat pro nobis Salvator; sciens enim impudentiam et altitudinem adversarii nostri, cum se commovet adversum nos, si non ei assentiamus, Salvator interpellat pro nobis; ne aliquid violenter praesumat circa nos, ut arceatur insolentia ejus.
PL 17, 129Bこのように、救い主は我々のためにとりなす。我々の敵対者の恥知らずと高慢を知っているので、敵が我々に対して動き出し、我々が同意しないときに、救い主は我々のためにとりなすのである。それは、敵が我々に対して暴力的に何かを企てないように、その横暴が退けられるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.157
Hac causa tamen dicitur Filius interpellare, cum ipse agat totum, et aequalis sit Deo Patri; et quia unus dicitur Deus, ne Pater et Filius singularis, vel unio putaretur, ad personarum distinctionem sic loquitur Scriptura; ut et Filium non disparem tradat: et Patrem, quia Pater est, et quia ab ipso sunt omnia, praeferat.
PL 17, 129Cそれでも子が「とりなす」と言われるのは、子自身がすべてを行い、父なる神と等しいにもかかわらずである。神は一つと言われるので、父と子が単独の者である、あるいは合一していると考えられないように、ペルソナの区別のために聖書はこのように語る。子が父と異ならないことを伝え、また父については、父であること、そしてすべてのものが父から出ていることのゆえに、父を上に置くためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.158
(Vers. 35.) Quis nos separabit a charitate Christi? Hoc est, quis nos avertere poterit a dilectione Christi, qui nobis tam magna et innumera praestitit beneficia? Tribulatio? Sed non facit, quia dilectionem firmi christiani nulla vincunt tormenta.
PL 17, 129C(第35節)「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか」。すなわち、我々にこれほど大きく数知れない恩恵を与えたキリストの愛から、誰が我々を背かせうるか、ということである。「苦難か」。しかし、苦難はそうはしない。確固としたキリスト教徒の愛を、どんな拷問も打ち負かさないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.159
Amantis enim plus incitatur charitas, si eum cujus sensit beneficia, prohibeatur amare; dum enim putant se in merita ejus seminare, suscitant memorata beneficia.
PL 17, 129C愛する者の愛は、恩恵を受けた相手を愛することを禁じられると、いっそう掻き立てられる。〔迫害する者たちは〕彼の功績に種を蒔いているつもりで〔in merita ejus seminare の意は定かでない。迫害が殉教者の功績を増すことを言うと取った〕、実際には思い起こされた恩恵を呼び覚ますのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.160
(Vers. 36, 37.) An angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus velut oves occisionis)? Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos.
PL 17, 129D(第36・37節)「窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か(書かれているように、『汝のゆえに我々は一日中死に処され、屠られる羊のように見なされた』)。しかし、これらすべてのことにおいて、我々は我々を愛した者のゆえに勝つ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.161
Hoc scriptum est in psalmo quadragesimo tertio. Manifestum est ergo haec omnia, quae enumerat, exitia, tribulationes, pressuras, et mortem, non posse conferri vel comparari charitati Christi, quam seminavit in nobis.
PL 17, 130Aこれは第四十三篇の詩篇に書かれている。したがって、彼が数え上げたこれらすべて、破滅、苦難、圧迫、死は、キリストが我々のうちに蒔いた愛と並べることも、比べることもできないことは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.162
Multo enim majora ejus beneficia habemus, quam haec sunt omnia, quae videntur adversa. Si enim morimur pro illo, quod gravius videtur in his, et ille mortuus est pro nobis: sed ille ut prodesset nobis; nostra autem mors non illi proficit, sed nobis.
PL 17, 130A我々は、これらすべての見かけ上の災いよりもはるかに大きな彼の恩恵を持っている。我々が彼のために死ぬなら、これらの中で最も重いと見えるそのことを、彼も我々のために死んだのである。しかも彼は我々の益となるために死んだ。我々の死は、彼の益にならず、我々の益になる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.163
Temporalem enim vitam perdimus, ut nobis rependatur aeterna. Et quid mirum si servi moriantur pro bono Domino; quando Dominus mortuus est pro servis, et malis? Vincunt ergo beneficia, et exhortantur animum ad perseverandum propter eum, qui dilexit nos.
PL 17, 130A我々は一時の生命を失うが、永遠の生命が我々に報いられるためである。僕たちが善き主のために死ぬことに、何の不思議があろうか。主が、僕たちのために、しかも悪い僕たちのために死んだのだから。それゆえ恩恵が勝り、心を励まして、我々を愛した者のゆえに堅く耐えさせるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.164
(Vers. 38, 39.) Confido enim quia neque mors. Confidentia haec de sponsione Christi est, qua promisit in tribulatione adjuvare sibi dicatam fidem.
PL 17, 130B(第38・39節)「というのも、私は確信している、死も」。この確信はキリストの約束に基づく。彼は、自分に献げられた信仰を苦難の中で助けると約束したのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.165
Neque vita, neque angelus, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
PL 17, 130B「生命も、天使も、力も、高さも、深さも、現在のものも、将来のものも、ほかのどんな被造物も、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことはできない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.166
Haec sunt omnia, quae ad abductionem nostram a diabolo inferuntur, quae idcirco memorat, ut muniat nos; ut si advenerint, confidentes de spe, et auxiliis Christi, armati fide adversus haec repugnemus.
PL 17, 130Bこれらはすべて、悪魔によって我々を連れ去るために差し向けられるものである。彼がこれらを挙げるのは、我々を守るためである。それらが襲うときに、我々が望みとキリストの助けを確信し、信仰で武装してこれらに抗するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.167
Quid enim si mors illata fuerit, nonne lucrum est maximum occasionem invenire, qua citius eatur in regnum promissum?
PL 17, 130B死が加えられたとして、約束された国へより早く行く機会を見出すのは、最大の利得ではないか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.168
Neque si praesens vita promissa nobis fuerit dignitate munita, debet nos avertere ab spe beneficii Christi, quem scimus, quia non solum in futuro, sed et in praesenti proderit nobis.
PL 17, 130Bまた、現在の生命が、威厳に固められたものとして我々に約束されたとしても、それはキリストの恩恵への望みから我々を引き離してはならない。我々は、彼が将来においてだけでなく、現在においても我々に益をもたらすと知っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.169
Nec quidem si se angelus nobis ostendat ad seducendos nos, subornatus fallaciis patris sui diaboli, praevalere debebit adversum nos; cum sciamus Christo, ut magni consilii Angelo, nihil praeponendum (Esai. IX, 6) .
PL 17, 130Cまた、天使が、自分の父である悪魔の欺きに唆されて、我々を惑わそうと現れたとしても、我々に打ち勝つことがあってはならない。我々は、キリストが「大いなる計画の天使」であるから、何ものもキリストに優先させてはならないと知っているからである(イザヤ9:6)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.170
Neque si virtus ab aliquo facta fuerit, sicut dicitur facta a Simone mago, qui dicitur in aere sursum, ut populum Christi scandalizaret, volasse, fidem nostram debebit minuere, scientium Salvatorem nube famulante susceptum ascendisse supra omnes coelos (Act. I, 9) .
PL 17, 130Cまた、誰かによって力ある業が行われても、たとえば魔術師シモンが、キリストの民を躓かせるために空中高く飛んだと言われているようなことがあっても、それは我々の信仰を損なってはならない。我々は、救い主が仕える雲に迎えられて、すべての天の上に昇ったと知っているからである(使徒言行録1:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.171
Neque si in altitudinem se nobis ostendat, de qua dicit Joannes apostolus: An ignoratis altitudinem Satanae (Apoc. II, 24) ? a devotione nos Domini Jesu debebit auferre, quem scimus descendisse de coelo, ut terrena spiritalibus sociaret.
PL 17, 130Cまた、〔悪魔が〕高さにおいて我々に現れたとしても、それは主イエスへの献身から我々を引き離してはならない。使徒ヨハネは、この高さについて言う。「汝らはサタンの高さを知らないのか」(黙示録2:24)。我々は、主イエスが地上のものを霊的なものと結びつけるために、天から降ったと知っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.172
Neque si per phantasiam, qua seducere meditatur, profundum nobis ostendat horrore mirandum, qua territi forte succumbamus illi: nec sic dignum est, ut Christo fidem frangamus, quem scimus nostri causa in profundum terrae descendisse et morte pressa genus humanum liberasse.
PL 17, 130Dまた、〔悪魔が〕人を惑わそうと企む幻影によって、驚くべき恐ろしさをもつ深みを我々に示し、それに怯えて我々がその者に屈するとしても、そのようにしてキリストへの信仰を破ることはふさわしくない。我々は、キリストが我々のゆえに地の深みに降り、死を抑えて人類を解放したと知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.173
Neque si futura nobis spondeat, quae promisit Evae (Gen. III, 4) , assensum dabimus illi, discreti a Christo, quem virtute et natura Deum credimus et scimus.
PL 17, 130Dまた、〔悪魔が〕エバに約束したようなこと(創世記3:4)を、将来のこととして我々に請け合っても、我々は彼に同意しない。我々は、力においても本性においても、キリストを神と信じ、知っているのであり、キリストから引き離されはしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.174
Nec si arte et subtilitate astutiae suae aliam creaturam fingat ad horam, sicut finxerunt Jamnes et Mambres coram Pharaone; inconveniens est, ut per haec a Deo creatore vero nos revocet, quem non ignoramus per Christum Filium suum creaturam condidisse in aeternum existentem (II Tim. III, 8) .
PL 17, 131Aまた、〔悪魔が〕自らの狡猾さの術と巧みさによって、ヤンネとヤンブレ〔ラテン語では Jamnes と Mambres〕がファラオの前で作り出したように、別の被造物を一時的に作り出したとしても、それらによって我々を真の創造主なる神から呼び戻すのはふさわしくない。我々は、神が自らの子キリストを通して、永遠に存在する被造物を造ったと知っているからである(二テモテ3:8)〔existentem は creaturam とも Christum とも取れるが、悪魔が「一時的に」(ad horam)作る被造物との対から、被造物に係ると取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.175
Quibusdam videtur aliam creaturam dixisse de idolis; sed non est verum, quia hanc debuit significare, quam sub admiratione seductionis videtur fingere Satanas. Nam quis seducatur fidelium ad haec, a quibus recessit manifestato errore?
PL 17, 131A「別の被造物」とは偶像について言われたのだと考える人々もいるが、それは真実ではない。使徒が指すべきだったのは、サタンが驚嘆させて惑わすために作り出すように見えるものだからである。誤りが明らかになって離れたもののほうへ、信仰ある者のうち誰が惑わされようか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 8.176
Sed haec meditatur et fingit, per quae etiam electos possit seducere. Nulla ergo sunt, quae nos possint a charitate Dei separare, quae est in Christo Jesu: Deus enim charitatem suam in Christo nobis ostendit, dum tradit illum pro nobis.
PL 17, 131Aサタンはこれらを企み、作り出すが、それによって選ばれた者たちさえ惑わしうるのである。したがって、キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離しうるものは、何もない。神は、自らの愛を、キリストにおいて、彼を我々のために引き渡すことによって我々に示したからである。