アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Romanos

Caput V 第V章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Romanos · PL 17, 88C · 134 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.1

1

(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Pacem cum Deo habere fides facit, non lex: haec enim nos Deo reconciliat, sublatis peccatis, quae nos Deo fecerant inimicos.

PL 17, 88C

(第1節)「信仰によって義とされた我々は、我々の主イエス・キリストによって、神に対して平和を保とう」。神との平和を持たせるのは信仰であって、律法ではない。信仰が、我々を神の敵としていた罪を除いて、我々を神と和解させるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.2

2

Et quia Dominus Jesus hujus gratiae minister est, per ipsum pacificati sumus Deo: major enim fides, quam lex est; lex enim nostra causa est, fides Dei: et lex ad praesentem disciplinam pertinet, fides vero ad salutem perpetuam.

PL 17, 88D

そして、主イエスはこの恩寵の仲介者であるから、彼によって我々は神と和らいだ。信仰は律法よりも大いなるものだからである。律法は我々に関わる事柄であり、信仰は神に関わる事柄であって、律法は現在の訓育に属し、信仰は永遠の救いに属する。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.3

3

Sed qui de Christo non ita sentit, ut debet, ad fidei praemia non poterit pervenire; quia fidei non tenet veritatem.

PL 17, 88D

しかし、キリストについてしかるべく考えない者は、信仰の報いに至ることができない。信仰の真理を保っていないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.4

4

(Vers. 2.) Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam; in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.

PL 17, 89A

(第2節)「彼によって我々は、信仰を通して、この恩寵への近づきを得ており、この恩寵のうちに立ち、神の子らの栄光の希望において誇る」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.5

5

Manifestum est per Christum nos aditum habere ad gratiam Dei; ipse enim est arbiter Dei et hominum, qui nos doctrina sua erigens, sperare fecit donum gratiae Dei, stantes in fide ejus.

PL 17, 89A

明らかである、キリストによって我々は神の恩寵への道を得ている。彼こそ神と人との裁定者であり、自らの教えによって我々を立ち上がらせ、彼への信仰に立つ我々に、神の恩寵の賜物を望ませたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.6

6

Ideo stantes, quia prius jacuimus: credentes autem erecti sumus, gloriantes in spe claritatis, quam promisit Deus nobis.

PL 17, 89A

立っていると言うのは、以前は倒れていたからである。信じる者となって我々は立ち上がらされ、神が我々に約束した栄光〔claritas〕の希望のうちに誇っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.7

7

(Vers. 3.) Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus nostris. Quoniam per tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21) , ideo et in his gloriandum docet.

PL 17, 89A

(第3節)「それだけでなく、我々の苦難のうちにも誇る」。「我々は苦難を経て神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)のであるから、使徒はこれらの苦難のうちにも誇るべきだと教えている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.8

8

Spei autem addita tribulatio augmentum facit praemii; index enim fixae spei tribulatio est, quae testimonium perhibet ad coronam. Unde Dominus ait: Beati eritis, cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam Dei.

PL 17, 89B

希望に苦難が加わると、報いが増す。苦難は確かな希望の証拠であり、冠に至る証しを立てるからである。それゆえ主は言う。「人々が汝らを迫害し、神の正義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。」

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.9

9

Gaudete et exsultate; ecce enim copiosa est merces vestra in coelo (Matth. V, 11) . Contemnere enim praesentia, et quae oblectamento sunt, et in pressura non cedere spe futurorum magni meriti est apud Deum.

PL 17, 89B

「喜び、躍り上がれ。見よ、天における汝らの報いは豊かである」(マタイ5:11)。現在のものや、楽しみとなるものを軽んじ、圧迫のもとでも将来のものへの希望によって屈しないことは、神のもとで大きな功績だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.10

10

Ideoque in tribulationibus gloriandum est; quia tanto plus accepturum se credit, quanto in tribulatione se viderit fortiorem.

PL 17, 89B

それゆえ苦難のうちに誇るべきである。苦難のうちにあって自分がより強いと見るほど、それだけ多くを受けると信じるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.11

11

Scientes quod tribulatio patientiam operatur. Hoc est tribulationem patientiam operari, si tribulatio ipsa motum non patiatur infirmitatis aut dubitationis.

PL 17, 89B

「苦難は忍耐を生むと知って」。苦難が忍耐を生むとは、その苦難そのものが、弱さや疑いの動揺を受けないということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.12

12

(Vers. 4.) Patientia autem probationem. Manifestum est quia patientia, si talis fuerit qualem diximus, firma videbitur probatio.

PL 17, 89C

(第4節)「忍耐は練達を」。明らかである、忍耐が我々の述べたようなものであれば、それは確かな練達と見えるだろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.13

13

Probatio autem spem. Spes in eo qui probatus videtur, non immerito dicitur; dignus enim scietur, accepturus remunerationem in regno Dei.

PL 17, 89C

「練達は希望を」。希望が、練達したと見える者において言われるのは当然である。神の国で報いを受ける者として、ふさわしいと知られるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.14

14

(Vers. 5.) Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

PL 17, 89C

(第5節)「希望は失望させない。神の愛が、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれているからである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.15

15

Spes non confundit, dum stulti et hebetes a perfidis judicamur, credentes quae mundana carent ratione; pignus enim charitatis Dei habemus in nobis Spiritum sanctum datum nobis.

PL 17, 89C

世の理を欠くことを信じる我々が、背信の者たちから愚かで鈍いと判断されるときにも、希望は失望させない。我々に与えられた聖なる霊を、我々は我々のうちに、神の愛の担保としてもっているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.16

16

Fidele enim esse promissum Dei probat Spiritus sanctus datus apostolis, et nobis, qui praestitit; ut diversis linguis imperiti loquerentur cum interpretationibus ad confirmandam spem, ut et charitatem Dei commendaret in nobis (Actor. II, 4) ; ut quia charos falli impossibile est, securos nos faceret de promissione: quia et Deus est, qui promisit; et iis quos charos habere vult promisit; quia enim fidei nostrae rationem humana verba asserere non valent nisi virtutum testimonio, quae cum tacent, clamant, rationabilis approbatur ad confusionem prudentium mundi: qui audacia verborum terrenis armis contra coelestia dimicant, et carnalibus adversus spiritalia; et prudentes se dicere non erubescunt.

PL 17, 89C

神の約束が真実であることを、使徒たちにも我々にも与えられた聖なる霊が、約束を果たした者として証しする〔qui praestitit の qui は聖なる霊とも神とも取れる。霊と取った〕。この霊は、学のない者たちが解釈を伴って様々な言語で語るようにし、それによって希望を固め、また我々のうちに神の愛を示した(使徒言行録2:4)。愛される者たちが欺かれることはありえないのだから、約束について我々を安心させるためである。約束したのは神であり、愛する者としようと望む人々に約束したからである。我々の信仰の理を、人間の言葉は、諸々の力の証しによるのでなければ立証できない。その力は、黙しているときにも叫ぶ。かくして〔信仰は〕理にかなうものと是認され、世の賢者たちは恥じ入る。彼らは言葉の大胆さと地上の武器で天上のものに、肉的なもので霊的なものに戦いを挑み、しかも自らを賢者と称して恥じない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.17

17

Nam sicut peregrini hominis improbabilis origo in terra aliena est; ita et fidei nostrae veritas peregrinatur in terris: et quia natura ejus verbis explicari non potest, virtutis, quae major res est, testimonio commendatur.

PL 17, 90A

異国の地では、旅人の素性が確かめられないものである。それと同じく、我々の信仰の真理も地上で旅をしている。その本性は言葉では説明できないので、より大いなる事である力の証しによって保証される。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.18

18

(Vers. 6 et 7.) Ut quid enim Christus, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori?

PL 17, 90A

(第6・7節)「いったい何のために、キリストは、我々がなお罪人であったとき、時に従って不敬虔な者たちのために死んだのか。正しい者のためにさえ、死ぬ人はまずいない。善い者のためなら、あるいは死ぬ勇気のある人がいるかもしれないが」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.19

19

Si pro incredulis ac Deo inimicis Christus ad tempus morti se dedit, ad tempus enim mortuus est, quia tertia die resurrexit; quanto magis cum in illum credimus, auxiliis suis muniet nos? Ad hoc enim pro nobis mortuus est, ut et vitam et gloriam nobis acquireret.

PL 17, 90A

信じない者、神の敵のために、キリストが一時だけ死に身を渡したのなら——一時だけ死んだというのは、三日目に復活したからである——、我々が彼を信じるとき、彼は自らの助けでなおさら我々を守るのではないか。彼が我々のために死んだのは、我々に生命と栄光を得させるためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.20

20

Itaque si pro inimicis mortuus est, quantum praestet amicis, debet intelligi. Apud homines ergo, id est, secundum tempus mori visus est; ille enim apud inferos pro salute animarum irreverentes et nequam spiritus judicabat.

PL 17, 90B

したがって、敵のために死んだのなら、友にどれほどのものを与えるかは、悟られねばならない。それゆえ人々のもとで、すなわち時に従って、死んだと見えたのである。彼は冥界で、諸霊魂の救いのために、不敬な邪悪な霊たちを裁いていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.21

21

Tempora in mundo sunt, ubi oritur et occidit sol, et luna incrementum et detrimentum facit, et dies et nox in statu suo non perseverant; res enim quae tempori et aetati subjecta est, mutabilis semper est.

PL 17, 90B

時は、太陽が昇り沈み、月が満ち欠けし、昼と夜が定まった状態に留まらない世界にある。時と歳月に服するものは、常に変わりやすいからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.22

22

Huic ergo tempori Christus mortuus est, dum excessit e corpore. Ubi autem tempus non est et aetas, ibi non solum vivus, sed et victor repertus est.

PL 17, 90B

こうして、キリストはこの時に対して死んだ、体から去ったときに。しかし時も歳月もないところでは、生きているだけでなく、勝利者として見出された。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.23

23

Hinc voluit affectum Salvatoris erga nos commendare, cum dicit: Vix pro justo quis moritur: Christus autem pro impiis mortuus est. Si enim pro justo vix aliquis moritur, pro impiis quomodo potest fieri ut quis moriatur?

PL 17, 90B

ここで彼は、救い主の我々に対する愛情を示そうとして言う。「正しい者のためにさえ、死ぬ人はまずいない。しかしキリストは不敬虔な者たちのために死んだ」。正しい者のためにさえ死ぬ人がまれであるなら、不敬虔な者たちのために人が死ぬことが、どうしてありえようか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.24

24

Et si pro bono uno forte audeat quis mori, aut forte non audeat, quia utrumque difficile esse significat; quemadmodum videri potest, ut audeat aliquis pro multorum impietatibus mori.

PL 17, 90C

また、一人の善い者のためなら、死ぬ勇気のある人がいるかもしれず、いないかもしれない——どちらも難しいことを示すのである——とすれば、多くの人々の不敬虔のために死ぬ勇気のある人がいるなどと、どうして考えられようか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.25

25

Etenim si quis pro justo aut bono audeat forte mori miseratione quadam illectus, aut affectu bonorum operum ejus: pro impiis vero non solum, quod suadeat mori, deest; sed et quod in lacrymas provocet.

PL 17, 90C

というのも、正しい者や善い者のためなら、ある憐れみに惹かれ、あるいはその者の善い業への愛情に惹かれて、死ぬ人がいるかもしれない。しかし不敬虔な者たちのためには、死ぬよう説得するものが欠けているばかりか、涙を誘うものさえない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.26

26

Christus autem mortuus est pro impietatibus populi, et adhuc non sui; ut omnia quae mundus diffidit, faceret credibilia.

PL 17, 90C

しかしキリストは、民の不敬虔のために、しかもまだ自分のものではない〔民の〕ために死んだ。世が信じなかったあらゆることを、信じうるものとするためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.27

27

Duos ergo gradus fecit, justi, et boni: quamvis enim et justus bonus dicendus sit; tamen genera ipsa posuit, justum exercitio significans, bonum vero natura, qui simplicitate innocens dicatur.

PL 17, 90C

こうして彼は二つの段階を設けた、正しい者と善い者である。正しい者も善い者と言うべきではあるが、それでも種類そのものを分けて置いた。正しい者は鍛錬によって示し、善い者は本性によって示している。後者は素朴さにおいて無垢な者と呼ばれる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.28

28

Unde quamvis melioris meriti sit, quantum ad locum istum pertinet, justus quam bonus; tamen pro bono, inquit, forte aliquis audeat mori; ut quia miserabilior causa innocentiae est, ad hoc cogi forte aliquem posse significat. benique optant parentes pro bonis filiis mori, non dicam uxores pro bonis maritis.

PL 17, 90D

それゆえ、この箇所に関するかぎり、善い者より正しい者のほうが功績は上であるにせよ、彼は「善い者のためなら、あるいは死ぬ勇気のある人がいるかもしれない」と言う。無垢の事情のほうがいっそう憐れむべきなので、それによってなら人が死へと駆り立てられうることを示すのである。実に〔底本は benique。denique と読む〕、親は善い子らのために死ぬことを望む。妻が善い夫のためにそうすることは、言うまでもない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.29

29

Nam si velimus de bono et justo proponere, aliquando meliorem justum deprehendimus, aliquando praeponendum bonum.

PL 17, 90D

善い者と正しい者について論じようとするなら、ときには正しい者のほうがすぐれていると認め、ときには善い者を上に置くべきだと認めるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.30

30

Si enim juxta Dei legem qui justus est, melior bono est; sed illo qui necdum secum laboravit, ut amplificaret se bonis; exercitio enim bonum naturae suae justus meliorabit.

PL 17, 91A

神の法に従って正しい者は、善い者よりすぐれている。ただしそれは、善いものによって自分を増し加えようと、いまだ自分自身と苦闘していない善い者に対してである。正しい者は鍛錬によって、自分の本性の善をよりよくするからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.31

31

Si autem juxta mundum fuerit justus, praeponitur illi bonus propter innocentiam, quia hujusmodi non est sine severitate justitia.

PL 17, 91A

だが、世に従って正しい者であるなら、無垢のゆえに善い者のほうが優先される。この種の正義は、厳しさなしにはないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.32

32

Itaque omnis natura bona est, justitia autem legis Dei fructus est competens naturae; ideoque justitia bonitas est, unde justi semper appellantur et boni.

PL 17, 91A

こうして、あらゆる本性は善であり、神の法の正義は、本性にふさわしい実である。それゆえ正義は善性であり、そこから、正しい者はいつも善い者とも呼ばれる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.33

33

Non tamen semper boni justi, quia non propter opera vocantur boni, sed propter innocentiam: justitia enim perfecta est bonitas dum explet opere naturae suae bona.

PL 17, 91A

だが、善い者がいつも正しいわけではない。業のゆえにではなく、無垢のゆえに善いと呼ばれるからである。正義は、本性の善を業によって果たすとき、完全な善性だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.34

34

(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Sic commendat suam charitatem, dum adhuc inimicis suis benevolus est, et mittit qui salvet eos; cum utique non mereantur.

PL 17, 91A

(第8節)「しかし神は、我々において自らの愛を示す」。神がこのように自らの愛を示すのは、なお自分の敵に好意を持ち、彼らを救う者を遣わすときである。彼らにはまったく功績がないのに。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.35

35

(Vers. 9.) Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.

PL 17, 91B

(第9節)「それゆえ、我々がなお罪人であったときにキリストが我々のために死んだのなら、今その血において義とされた我々は、なおさら彼によって怒りから救われるだろう」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.36

36

Hoc dicit, quia si pro peccatoribus Filium suum Deus occidi permisit, quid faciet pro justificatis, nisi servet eos ab ira, id est, tutos illos praestet ab illusione diaboli; ut securi sint in die judicii, cum coeperit perfidos ultio devastare?

PL 17, 91B

これは、神が罪人たちのために自分の子が殺されるのを許したのなら、義とされた者たちのためには何をするだろうか、怒りから彼らを救うこと、すなわち悪魔の欺きから彼らを安全にすること以外にない——裁きの日に、報復が背信の者たちを荒らし始めるとき、彼らが安らかであるように——ということを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.37

37

Quoniam enim bonitas Dei nullum perire vult, mortem dignissimam dedit; ut intelligentibus Dei gratiam circa se, adderet dignitatem et gloriam, ingratis cumularet poenam.

PL 17, 91B

神の善性は誰も滅びることを望まないので、最もふさわしい死を与えた〔子の死を指すと取った。誰にとって「ふさわしい」かは定かでない〕。自分に対する神の恩寵を悟る者たちには品位と栄光を加え、恩知らずな者たちには刑罰を積み上げるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.38

38

Ingrati ii sunt qui, Deo vocante, dissentiunt, Dei gratiam abnuentes, ut in proposito erroris et malignitatis permaneant.

PL 17, 91B

恩知らずな者とは、神が召しているのに逆らい、神の恩寵を拒んで、誤りと悪意の計画に留まる者たちである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.39

39

(Vers. 10.) Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.

PL 17, 91C

(第10節)「というのも、我々が敵であったときに、その子の死によって神と和解させられたのなら、和解させられた我々は、なおさら彼の生命によって救われるだろう」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.40

40

Manifestum est, quia si, ut reconciliaret nos sibi, Deus Filium suum morti tradidit, quanto magis reconciliatos salvos faciet in vita ipsius? Non enim poterit minime diligere amicos, qui prodest inimicis.

PL 17, 91C

明らかである、神が我々を自らと和解させるために、その子を死に渡したのなら、和解させられた者たちをその生命によって救わないことなど、どうしてあろうか。敵に益をもたらした者が、友を愛さないことはありえないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.41

41

Si enim mors Salvatoris profuit nobis adhuc impiis, quanto magis justificatis vita ipsius, cum resurgit a mortuis? Quia sicut mors ejus a diabolo nos eruit, ita et vita ejus de die judicii Dei nos liberabit.

PL 17, 91C

救い主の死が、なお不敬虔であった我々に益をもたらしたのなら、死者の中から復活した彼の生命は、義とされた者たちにどれほど益をもたらすことか。彼の死が悪魔から我々を救い出したように、彼の生命は神の裁きの日から我々を解放するだろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.42

42

(Vers. 11.) Non solum autem hoc, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

PL 17, 91C

(第11節)「それだけでなく、我々は神において、我々の主イエス・キリストによって誇る。彼によって今、我々は和解を受けた」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.43

43

Non tantum pro accepta salute et securitate Deo gratias agendas docet, sed et gloriandum per Christum Jesum in Deo, qui dignatus est ex impiis et inimicis dici nos suos amicos; ut omnia beneficia per Christum consecutos nos gaudeamus: ut quia per ipsum cognovimus Deum, gloriantes in eo, reddamus ei honorificentiam parem Deo Patri, ipso sibi idoneo teste praedicante; Ut honorificent, inquit, Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23) .

PL 17, 91D

使徒は、受けた救いと安全のゆえに神に感謝すべきことを教えるだけでなく、キリスト・イエスを通して神において誇るべきことをも教える。神は、不敬虔な者・敵であった我々が自分の友と呼ばれることをよしとしたのである。我々がキリストを通してあらゆる恩恵を得たことを喜ぶためであり、また、彼を通して神を知った我々が、彼において誇りつつ、父なる神に等しい尊崇を彼に返すためである。このことは、彼自身が自らにふさわしい証人として宣言している。「彼らが父を敬うように、子を敬うためである」と彼は言う(ヨハネ5:23)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.44

44

Post Dei ergo Patris providentiam, et donum quod dedit per Christum, ut personam Filii nobis gratam faceret, quia per unum Christum redempti sumus ab uno Deo Patre, adjecit:

PL 17, 92A

それゆえ、父なる神の摂理と、彼がキリストを通して与えた賜物とを述べたあと、使徒は、子のペルソナを我々に好ましいものとするために〔ut … faceret の主語は定かでない。使徒と取った〕——我々は唯一の父なる神から、唯一のキリストによって贖われたのだから——付け加えた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.45

45

(Vers. 12.) Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; sic in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

PL 17, 92A

(第12節)「それゆえ、一人の人によって罪がこの世界に入り、罪によって死が入ったように、死はすべての人に及んだ。彼において皆が罪を犯した」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.46

46

Quoniam superius Dei gratiam per Christum datam ostendit secundum ordinem veritatis; nunc ipsum ordinem unius Dei Patris, per unum Christum Filium ejus declarat; ut quia Adam, unus, id est, Eva, et ipsa enim Adam est, peccavit in omnibus; ita unus Christus Filius Dei peccatum vicit in omnibus.

PL 17, 92A

先に、真理の順序に従って、キリストを通して与えられた神の恩寵を示したので、今や彼は、唯一の神なる父が、その子である唯一のキリストを通して行う、その同じ順序を明らかにする。唯一のアダム——すなわちエバである。彼女もまたアダムだからである〔アダムの名がエバをも含むという意に取った〕——がすべての人において罪を犯したように、神の子である唯一のキリストが、すべての人において罪に勝ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.47

47

Et quia propositum gratiae Dei erga genus humanum ostendit; ut ipsa primordia peccati ostenderet, ab Adam coepit, qui primum peccavit; ut providentiam unius Dei per unum reformasse doceret, quod per unum fuerat lapsum et tractum in mortem.

PL 17, 92B

また、人類に対する神の恩寵の計画を示しているので、罪の始まりそのものを示すために、最初に罪を犯したアダムから説き起こした。一人によって堕落し、死へと引き込まれたものを、唯一の神の摂理が一人によって立て直したことを教えるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.48

48

Hic ergo unus est per quem salvati, hanc illi reverentiam, quam Deo Patri debemus, ipso volente. Dicit enim idem alio loco: Qui in his servit Christo, placet Deo (Rom. XIV, 18) ; cum scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 17, 92B

したがって、我々が救われたのはこの唯一の者によってであり〔底本はこの句に動詞を欠く。「救われた」「負う」と補った〕、父なる神に負う尊崇を、彼にも負う。父自身がそう望んでいるからである。同じ使徒は別の箇所で言うのだから。「このことにおいてキリストに仕える者は、神に喜ばれる」(ローマ14:18)。それは、「汝の神なる主を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)と書かれているのに、である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.49

49

Si ergo soli Deo serviendum dicit, et Christo servire praecepit, in unitate Dei est Christus, nec dispar aut alter Deus; quando cum soli Deo serviendum lex dicat, communiter utique Christo serviens Deo placere praedicatur.

PL 17, 92B

それゆえ、神にのみ仕えるべきだと言いながら、キリストに仕えるよう命じているのなら、キリストは神の一体性のうちにあり、異なる神でも別の神でもない。律法が神にのみ仕えるべきだと言っているのに、キリストに仕える者が、同じく神に喜ばれると宣言されているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.50

50

Igitur sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita et per unum Christum damnatio et mors peccati, praestans vitam aeternam, quod inferius declarat.

PL 17, 92C

それゆえ、一人の人によって罪がこの世界に入り、罪によって死が入ったように、一人のキリストによって罪の断罪と罪の死がもたらされ〔底本は動詞を欠く。peccati を両方にかけ、「がもたらされ」と補った〕、それが永遠の生命を与える。このことを使徒は後に明らかにする。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.51

51

In quo, id est, in Adam, omnes peccaverunt. Ideo dixit, in quo, cum de muliere loquatur, quia non ad speciem retulit, sed ad genus.

PL 17, 92C

「彼において」、すなわちアダムにおいて、「皆が罪を犯した」。女について語っているのに「彼において」と言ったのは、個別の者にではなく、類に関わらせたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.52

52

Manifestum itaque est in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipsa enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt sub peccato.

PL 17, 92C

したがって明らかである、皆がアダムにおいて、いわば塊においてのように罪を犯した。彼自身〔底本は ipsa。ipse と読む〕が罪によって堕落し、彼の生んだ者たちは皆、罪の下に生まれたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.53

53

Ex eo igitur cuncti peccatores, quia ex eo ipso sumus omnes; hic enim beneficium Dei perdidit, dum praevaricavit, indignus factus edere de arbore vitae, ut moreretur. Mors autem dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur.

PL 17, 92C

それゆえ、すべての人が彼から罪人であるのは、我々が皆、まさに彼から出たからである。彼は背反したとき、神の恩恵を失い、生命の木から食べるにふさわしくない者となって、死ぬことになった。死とは体の解体であり、魂が体から離れることである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.54

54

Est et alia mors, quae secunda dicitur in gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed ejus occasione propriis peccatis acquiritur: a qua boni immunes sunt, tantum quod in inferno erant, sed superiori, quasi in libera, qui ad coelos ascendere non poterant; sententia enim tenebantur data in Adam, quod chirographum in decretis morte Christi deletum est (Coloss. II, 14) .

PL 17, 92D

ゲヘナにおける第二の死と呼ばれる、もう一つの死もある。これは、アダムの罪によって我々が被るのではなく、それを機会として各人の罪によって招かれる。善人たちはこれを免れているが、彼らは冥界にいた。ただしそれは上の冥界であり、いわば自由な〔拘置〕のうちにいたのである〔in libera は custodia(拘置)を補い、「自由な拘置」の意に取った〕。彼らは天に昇ることのできない者たちであった。アダムにおいて下された判決に捕らえられていたのであり、その証書は、法令の中でキリストの死によって抹消された(コロサイ2:14)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.55

55

Sententia autem decreti fuit, ut unius hominis corpus solveretur super terram: anima vero vinculis inferni detenta exitia pateretur.

PL 17, 93A

判決の内容は、一人の人の体が地上で解体され、魂は冥界の鎖に捕らえられて滅びを被る、というものであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.56

56

(Vers. 13.) Usque ad legem enim peccatum erat in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.

PL 17, 93A

(第13節)「律法まで、罪はこの世界にあった。だが律法がないときは、罪は算入されなかった」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.57

57

In Adam omnes dicit peccasse, sicut supra memoravi, et usque ad legem datam non imputatum esse peccatum; putabant enim se homines apud Deum impune peccare, sed non apud homines.

PL 17, 93A

アダムにおいて皆が罪を犯したと、先に述べたとおり彼は言い、また律法が与えられるまで罪は算入されなかったと言う。人々は、神のもとでは罪を犯しても罰せられないが、人々のもとではそうではないと考えていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.58

58

Nec enim lex naturalis penitus obtorpuerat; quia non ignorabant quia quod pati nolebant, aliis facere non debebant.

PL 17, 93A

というのも、自然の法は、すっかり鈍っていたわけではなかった。自分が被りたくないことを他人にしてはならないと、彼らは知らなくなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.59

59

Nam usque adeo non ignotum fuit peccatum inter homines, ut Jacob cum idola sua apud illum quaereret socer ejus Laban, in quo inventum fuisset furtum (Gen. XXXI, 30 et seq.) , morte dignum judicaret: et Joseph quamvis per calumniam, tamen quasi reus clausus in carcere est (Gen. XXXIX, 20) : et pistor, et pincerna Pharaonis ob delictum similiter passi sunt (Ibid. XL, 3) : et Moyses, occiso Aegyptio, atterritus lege est (Exod. II, 12) .

PL 17, 93A

実際、人々のあいだで罪はこれほどまでに知られていなくはなかった。ヤコブは、舅のラバンが自分の偶像を彼のもとで探したとき、盗みの見つかった者は死に値すると判断した(創世記31:30以下)。ヨセフは、中傷によってではあるが、いわば罪人として牢に閉じ込められた(創世記39:20)。ファラオのパン焼き人と献酌官は、罪〔delictum〕のゆえに同じ目に遭った(創世記40:3)。モーセはエジプト人を殺して、法に怯えた(出エジプト記2:12)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.60

60

Quomodo ergo non imputabatur peccatum, cum lex non esset? aut quomodo vindicabatur, nisi lex sciretur?

PL 17, 93B

それでは、律法がないとき、罪はどうして算入されなかったのか。あるいは、律法が知られていなければ、どうして罰せられたのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.61

61

Lex naturalis semper est, nec ignorabatur aliquando; sed putabatur ad tempus tantum auctoritatem habere, non et apud Deum reos facere.

PL 17, 93B

自然の法はつねにあり、知られなかったときはない。ただ、それは当座だけ権威を持つと考えられ、神のもとでも人を咎あるものとするとは考えられなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.62

62

Ignorabatur enim quia judicaturus esset Deus genus humanum, ac per hoc non imputabatur peccatum, quasi peccatum non cognitum esset apud Deum, incuriosum Deum asserentes.

PL 17, 93B

神が人類を裁くことが知られていなかった。したがって罪は算入されなかったが、それは、罪が神のもとで認められていないかのように、神は無頓着だと主張してのことであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.63

63

At ubi autem lex data est per Moysen, manifestatum est curare Deum res humanas, et non impune iis futurum qui malefacientes, quacumque ex causa in praesenti evadunt.

PL 17, 93C

しかし律法がモーセを通して与えられると、神が人間の事柄に心を配ること、そして悪事を行いながら、何らかの理由で今は逃れている者たちも、罰を免れないことが明らかになった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.64

64

Nam utique si inter se, magistra justitia vel natura, peccata non inulta censebant; quanto magis Deum, quem mundi sciebant opificem, haec requisiturum non debuerant ignorare?

PL 17, 93C

実際、人々が互いのあいだで、正義あるいは本性を師として、罪は報いなく済まされてはならないと判断していたのなら、世界の造り主と知っていた神がこれらを問いただすであろうことを、なおさら知らずにいてはならなかったはずである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.65

65

Quippe cum Sodoma et Gomorrha per ignem adjudicatae sint deperire (Gen. XIX, 24) , quod oblivio quidem texerat; Moyses autem ut firmaret Deum judicem fore, scribendo manifestavit.

PL 17, 93C

ソドムとゴモラが火によって滅びると判決されたこと(創世記19:24)は、忘却が覆い隠していたが、モーセは神が裁き主となることを確かにするため、書き記して明らかにした。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.66

66

Sed cum praetermisso Deo, figmenta coeperunt in honorem Dei recipere, depravati mente, partem legis naturalis, quae prima est, calcaverunt.

PL 17, 93C

しかし彼らは、神を顧みず、作り物を神への崇敬のうちに受け入れ始めたとき、精神が歪められて、自然の法の第一の部分を踏みにじった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.67

67

Quia lex naturalis tres habet partes, cujus prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec ejus claritas et majestas alicui de creaturis deputetur: secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante; congruit enim homini habenti notitiam Creatoris vitam suam lege refraenare, ne frustretur agnitio: tertia vero pars est docibilis, ut notitia creatoris Dei, et exemplum morum caeteris tradatur; ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur. Haec est vera et Christiana prudentia.

PL 17, 93D

自然の法には三つの部分がある。その第一は、創造主が知られて崇められ、その栄光〔claritas〕と威光がいかなる被造物にも帰せられないことである。第二の部分は道徳に関わるもので、すなわち節度に導かれてよく生きることである。創造主を知る人にとって、その認識が空しくならぬよう、自分の生を法によって制することはふさわしいからである。第三の部分は教えに関わるもので、創造主たる神の認識と習俗の手本が他の人々に伝えられ、彼らが創造主のもとでの功績がどのように定められるかを学ぶことである。これが真の、キリスト教的な賢慮である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.68

68

(Vers. 14.) Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Quoniam non imputabatur peccatum, antequam lex daretur per Moysen, sicut dixi; ipsa usurpationis impunitate regnabat mors, sciens sibi illos devotos.

PL 17, 94A

(第14節)「しかし死は、アダムからモーセまで支配した」。先に述べたとおり、律法がモーセを通して与えられる前は罪は算入されなかったので、不法な占有が罰を受けないことそのものによって、死は支配した。死は、彼らが自分に献げられた者たちだと知っていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.69

69

Regnabat ergo mors securitate dominationis suae tam in hos, qui ad tempus evadebant, quam in illos qui etiam hic poenas dabant pro malis suis operibus.

PL 17, 94A

こうして死は、自らの支配の安泰のゆえに、一時は逃れていた者たちにも、この世でもすでに自分の悪い業の刑罰を受けていた者たちにも、同じように支配していた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.70

70

Omnes enim suos esse videbat; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34): impune enim cedere putantes, magis delinquebant: circa haec tamen peccata promptiores, quae mundus quasi licita nutriebat.

PL 17, 94A

死は皆を自分のものと見ていた。「罪を犯す者は罪の僕である」(ヨハネ8:34)からである。罰されずに済むと考えて、人々はいっそう罪を犯した。とりわけ、世界が許されたものであるかのように養っていた罪に傾きやすかった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.71

71

Quo facto gaudebat Satanas, securus quod causa Adae relictum a Deo hominem in possessionem habebat.

PL 17, 94B

このことにサタンは喜んだ。アダムのゆえに神に見捨てられた人間を自分の所有としていたので、安心していたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.72

72

Regnabat ergo mors in eos, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri: quod in subjectis monstrabimus.

PL 17, 94B

こうして死は、「アダムの背反に似て」罪を犯した者たちを支配していた。アダムは「来たるべき者の型」である。このことは後で示す。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.73

73

Itaque non in omnes mortem regnasse manifestum est, quia non peccaverunt omnes in similitudinem praevaricationis Adae, id est, non omnes, contempto Deo, peccaverunt.

PL 17, 94B

したがって、死がすべての人を支配したのではないことは明らかである。すべての人が「アダムの背反に似て」罪を犯したのではない、すなわち、すべての人が神を侮って罪を犯したのではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.74

74

Qui autem sunt qui, contempto Deo, peccaverunt; nisi qui neglecto Creatore servierunt creaturae, deos sibi constituentes quos colerent, ad injuriam Dei? Idcirco laetabatur in istis diabolus, quia videbat illos imitatores suos effectos.

PL 17, 94B

では、神を侮って罪を犯した者とは誰か。創造主を顧みず被造物に仕え、神への侮辱として、崇める神々を自分たちで立てた者たちにほかならない。それゆえ悪魔は彼らを喜んだ。彼らが自分の模倣者となったのを見たからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.75

75

Nam et Thare pater Abrahae, et Nachor et Laban proprios Deos sibi vindicabant. Et peccatum Adae non longe est ab idololatria; praevaricavit enim, putans se hominem futurum Deum.

PL 17, 94C

実際、アブラハムの父テラも、ナホルも、ラバンも、自分たちの神々を自分のものとしていた。そしてアダムの罪も、偶像崇拝から遠くない。人である自分が神になるだろうと考えて、背反したからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.76

76

Aestimavit enim hoc magis profuturum, quod diabolus suasit, quam quod Deus jussit, in loco Dei diabolum statuens; unde et subjectus est diabolo.

PL 17, 94C

彼は、神の命じたことよりも悪魔のそそのかしたことのほうが益になると考え、神の座に悪魔を据えたのである。それゆえ悪魔に服する者となった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.77

77

Similiter et hi, transgresso Deo, dum creaturae serviunt, peccant simili modo, non eodem; quia similitudo solet habere aliquid dissimile.

PL 17, 94C

同じく、この者たちも、神に背いて被造物に仕えるとき、似た仕方で罪を犯すが、同じ仕方ではない。似ているものは、どこか似ない点を持つのが常だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.78

78

Nec enim potest dici quia et hi qui praeceptum acceperunt non edendi de arbore sicut Adam fuerunt (Gen. II, 16) , qui peccaverunt, non praevaricato Deo, sed in lege naturali.

PL 17, 94C

木から食べるなという戒めを受けたアダムのようであったとは(創世記2:16)、神に背反せず、自然の法において罪を犯した者たちについても言えない〔「qui peccaverunt」の係りは定かでない。この者たちを指すと取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.79

79

Qui enim intellexit, sive ex traduce, sive indicio naturali, et veneratus est Deum, nulli honorificentiam nominis ac majestatis ejus impertiens; si peccavit, quia impossibile est non peccare, sub Deo peccavit, non in Deum, quem judicem sensit: ideoque in hujusmodi mors non regnavit.

PL 17, 94C

伝えによって〔「ex traduce」は意味が定かでない〕であれ、自然の指標によってであれ、悟って神を崇め、その名と威光への崇敬を誰にも分け与えなかった者は、もし罪を犯したとしても——罪を犯さないことは不可能だからである——神の下で罪を犯したのであって、神に向かって罪を犯したのではない。彼は神を裁き主と感じ取ったのである。それゆえ、このような者を死は支配しなかった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.80

80

In hos autem, sicut dixi, regnavit, qui sub specie idolorum servierunt diabolo. Propterea quod lex in auctoritate non erat promulgata, judicem Deum praesentire nequiverunt.

PL 17, 94D

だが死は、先に述べたとおり、偶像の姿のもとで悪魔に仕えた者たちを支配した。律法が権威をもって公布されていなかったために、彼らは神が裁き主であることを予感できなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.81

81

Maxima enim pars mundi Deum fore judicem ignorabat: perpauci autem in quos non regnavit mors; in quos autem regnavit, post istam mortem, quae prima dicitur, a secunda excepti sunt ad poenam et perditionem futuram.

PL 17, 95A

世界の最大の部分は、神が裁き主となることを知らなかった。死が支配しなかった者はごく少数であり、死が支配した者たちは、第一の死と呼ばれるこの死のあと、第二の死によって、来たるべき刑罰と滅びへと引き取られた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.82

82

In quos autem non regnavit, quia non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sub spe reservati sunt adventui Salvatoris in libera: sicut legitur de Abraham, quia quamvis apud inferos fuerit; discretus tamen longo intervallo est; ita ut chaos esset ingens inter justos et peccatores (Luc. XVI, 26) .

PL 17, 95A

だが死が支配しなかった者たち、すなわちアダムの背反に似て罪を犯さなかった者たちは、希望のうちに、救い主の到来まで、自由な〔拘置〕に取り置かれた。アブラハムについて読まれるとおり、彼は冥界にいたとはいえ、長い隔たりによって分けられ、義人たちと罪人たちのあいだには大きな淵があったのである(ルカ16:26)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.83

83

Si inter justos et peccatores chaos ingens erat, quanto magis inter impios, ut justis esset refrigerium, et peccatoribus aestus, impiis vero ardor; ut ante judicium quid unusquisque dignus esset, non lateret?

PL 17, 95A

義人たちと罪人たちのあいだに大きな淵があったのなら、不敬虔な者たちとのあいだにはなおさらである。義人たちには安らぎ、罪人たちには暑熱、不敬虔な者たちには灼熱があり、裁きの前から、各人が何にふさわしいかが隠れないようになっていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.84

84

Ac per hoc regnabat in eos mors, quia videbat opera subtilitatis suae profecisse eis ad poenam quasi inimicis. Non enim latuit illum ad hoc factum hominem in mundo, ut imperium unius Dei praedicaret, quod praevaricatus est Satanas.

PL 17, 95B

したがって死は彼らを支配していた。自分の巧妙さの業が、敵に対するかのように、彼らにとって刑罰へと進んだのを見たからである。というのも、サタンが背反した唯一の神の支配を告げ知らせるために、人間が世界に造られたことは、彼〔サタン〕には隠れていなかったからである〔illum は死を指すとも読める〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.85

85

Ac si in Graeco non ita cautum dicatur; sic enim dicitur scriptum, etiam in eos mortem regnasse, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae.

PL 17, 95B

もっとも、ギリシア語では、そう慎重には〔書かれて〕いないと言われる。実際、アダムの背反に似て罪を犯さなかった者たちにも死が支配した、と書かれていると言われるのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.86

86

Totum enim hic complexus videtur, ut quia mors, id est, dissolutio, per invidiam facta est diaboli, etiam in eos qui non peccaverunt, regnasse mortem dicat, moriuntur enim, quod voti est Satanae.

PL 17, 95B

〔その読みでは〕ここで使徒はすべてを包括していると見える。すなわち、死、つまり体の解体は悪魔の妬みによって生じたので、罪を犯さなかった者たちにも死が支配したと言うのだ、というのも彼らも死ぬのであり、それがサタンの望みだからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.87

87

Quod si verum esset, non oportuit dici: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen; si ab initio usque ad finem regnat in omnes.

PL 17, 95B

もしそれが真実なら、「死はアダムからモーセまで支配した」と言うべきではなかった。初めから終わりまですべての人を支配するのなら。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.88

88

Aut forte gradus fecit, ut ab Adam usque ad Moysen regnaverit, et a Moyse usque ad Christum, a Christo vero usque ad finem; ut ad quam utilitatem haec locutio proficeret, cum nec sic locutus probetur.

PL 17, 95C

あるいはおそらく、彼は段階を設けて、アダムからモーセまで、モーセからキリストまで、キリストから終わりまで支配した、と言ったのか。だが、そう語ったとは証明されないのに、この語り方がどんな益に進むというのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.89

89

Dixit enim: Ab Adam regnavit mors usque ad Moysen, propter quod Lex non erat manifestata, ut data Lege, sub auctoritate ejus viverent, scientes quid caverent, ne regnaret in eos mors.

PL 17, 95C

彼は、「死はアダムからモーセまで支配した」と言ったのである。それは、律法がまだ示されていなかったからで、律法が与えられたのち、人々がその権威のもとに生き、何を避けるべきかを知って、死が彼らを支配しないようにするためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.90

90

Igitur qui ante Legem hoc servavit, natura duce, quod postea Lex mandavit, numquid potest dici quia mors regnavit in eum?

PL 17, 95C

では、律法より前に、のちに律法が命じたことを、本性を導き手として守った者について、死が彼を支配したと言えるだろうか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.91

91

Nam vide quid de eo scriptum sit: Peccatum, inquit, non imputabatur, cum Lex non esset; et adjecit: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen; eo utique tempore, quo Lex non erat: et convenit ut quia antequam Lex daretur, mors regnavit, in eos regnasse dicatur, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravimus.

PL 17, 95C

これについて何と書かれているか見よ。「律法がないときは、罪は算入されなかった」と彼は言い、さらに「しかし死はアダムからモーセまで支配した」と加えた。確かに律法のなかった時代のことである。そして、律法が与えられる前に死が支配したのだから、先に述べたとおり、「アダムの背反に似て罪を犯した」者たちを支配したと言われるのが適切である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.92

92

Sicut enim post Legem datam qui idolis aut fornicationi servierunt, contemnentes legislatorem, regnavit in eos mors; ita et ante Legem qui sensum Legis praesenserunt, honorificantes auctorem ejus, non utique regnavit in eos mors: propterea enim regnasse dicitur, quia cognitio unius Dei evanuerat in terris.

PL 17, 95D

律法が与えられたのちに、立法者を侮って偶像や淫行に仕えた者たちを死が支配したように、律法の前にも、律法の意味を予感し、その作者を敬った者たちを、死は決して支配しなかった。死が支配したと言われるのは、唯一の神の認識が地上で消え失せていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.93

93

Denique sic coepit data Lex: Ego sum, inquit, Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Aegypto, de domo servitutis: non erunt tibi dii alii praeter me; et non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem (Exod. XX, 2) .

PL 17, 96A

実に、与えられた律法はこう始まった。「私は汝の神なる主、汝をエジプトから、奴隷の家から導き出した者である。私のほかに汝に他の神々があってはならない。汝は自分のために偶像も、いかなる似姿も作ってはならない」(出エジプト記20:2)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.94

94

Data igitur Lex est, ne mors regnaret; ut abolitis peccatis prioribus, uni Deo obsecundaret genus humanum. Unde alio loco dicit idem Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei (Rom. VI, 12) .

PL 17, 96A

律法が与えられたのは、死が支配しないためであり、先の罪が除かれて、人類が唯一の神に従うためであった。それゆえ同じ使徒は別の箇所で言う。「罪が汝らの死ぬべき体において支配して、汝らがそれに従うことがあってはならない」(ローマ6:12)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.95

95

Quo dicto ostendit etiam nunc regnare mortem, si Lex contemnatur. Quod enim regnum mortis est, nisi cum fit voluntas ejus, dum imperat, ad perniciem obedientis, cujus imperii voluntas caput est idololatriae?

PL 17, 96A

この言葉によって彼は、律法が侮られるなら今もなお死が支配することを示している。死の支配とは、死が命じながらその意志が行われ、従う者を滅びに至らせることにほかならないからである。その支配の意志こそ、偶像崇拝の頭である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.96

96

Et tamen sic praescribitur nobis de Graecis codicibus, quasi non ipsi ab invicem discrepent; quod facit studium contentionis.

PL 17, 96A

それなのに、ギリシア語の写本を持ち出して、このように我々に抗弁されるのは、あたかも〔それらの写本〕自身が互いに食い違っていないかのようである。それは争いを好む熱心がなすことである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.97

97

Quia enim propria quis auctoritate uti non potest ad victoriam, verba legis adulterat; ut sensum suum quasi verba legis asserat, ut non ratio, sed auctoritas praescribere videatur.

PL 17, 96B

実際、自分自身の権威で勝つことのできない者は、律法の言葉を偽る。自分の思いをあたかも律法の言葉であるかのように主張し、理ではなく権威が抗弁していると見えるようにするのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.98

98

Constat autem porro olim quosdam Latinos de veteribus graecis translatos codicibus, quos incorruptos simplicitas temporum servavit et probat: postquam autem a concordia animis discedentibus, et haereticis perturbantibus torqueri quaestionibus coeperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum; ut hoc contineretur in litteris, quod homini videretur: unde etiam ipsi Graeci diversos codices habent.

PL 17, 96B

さらに、かつていくつかのラテン語写本が、古いギリシア語写本から翻訳されたことは確かである。時代の素朴さがそれらを損なわずに保ち、またそれを証している。しかし、人々の心が一致から離れ、異端者たちが乱すなかで、それらが問題に悩まされるようになってからは、多くのものが人間の思いに合わせて改められた。人に思われることが文字に収められるようにである。それゆえ、ギリシア人自身も異なる写本を持っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.99

99

Hoc autem verum arbitror, quando et ratio et historia et auctoritas observatur: nam hodieque in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, Tertulliano, Victorino et Cypriano.

PL 17, 96B

私は、理と歴史と権威が守られるとき、これが真であると考える。実際、今日でもラテン語の写本で、古い人々、すなわちテルトゥリアヌス、ウィクトリヌス、キプリアヌスによってそのように置かれたものが見出されるが、非難される〔文の係りは定かでない。見出されるものが非難される、と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.100

100

Primum igitur in Judaea coepit destrui regnum mortis, quia notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) ; nunc autem in omnibus gentibus quotidie destruitur, dum magna ex parte ex filiis diaboli fiunt filii Dei.

PL 17, 96C

死の支配はまずユダヤで壊され始めた。「ユダヤにおいて神は知られている」(詩篇75:2)からである。今やあらゆる異邦人のうちで日々壊されている。大部分の者が、悪魔の子らから神の子らとなるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.101

101

Itaque non in omnes regnavit mors, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravi.

PL 17, 96C

こうして死は、すべての人を支配したのではなく、先に述べたとおり、「アダムの背反に似て」罪を犯した者たちを支配した。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.102

102

Adam autem ideo forma futuri est, quia jam tum in mysterio decrevit Deus per unum Christum emendare, quod per unum Adam peccatum erat, sicut dicitur in Apocalypsi Joannis apostoli: Agnus, inquit, qui occisus est a constitutione mundi (Apoc. XIII, 8) . Denique subjecit:

PL 17, 96C

アダムが「来たるべき者の型」であるのは、すでにそのとき神が奥義のうちに、一人のアダムによって罪が生じたことを、一人のキリストによって正すと定めていたからである。使徒ヨハネの黙示録にこう言われるとおりである。「世の初めから屠られた子羊」と彼は言う(黙示録13:8)。実に彼は続けた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.103

103

(Vers. 15.) Sed non sicut delictum, ita et donum. Propter quod enim formam esse dixit unius Christi unum Adam; ne et causam Adae talem significasse putaretur, qualis et Christi est; ideo ait: Sed non sicut delictum, ita et donum; quia in eo tantum forma Adam Christi est, quia quod unus peccavit, unus emendavit.

PL 17, 96D

(第15節)「しかし、罪〔delictum〕と同じく賜物もそうである、というのではない」。彼が一人のアダムを一人のキリストの型と言ったのは、アダムの事柄がキリストの事柄と同じ種類のものだと思われないためである。そこで彼は言う。「しかし、罪と同じく賜物もそうである、というのではない」。アダムがキリストの型であるのは、一人が罪を犯したことを一人が正した、という点においてのみだからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.104

104

Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit: hoc est, si unius delicto multi mortui sunt, imitantes praevaricationem ejus; magis gratia Dei et donum in plures abundavit confugientes ad se.

PL 17, 97A

「もし一人の罪によって多くの者が死んだのなら、神の恩寵と、一人の人イエス・キリストの恩寵における賜物は、まして、より多くの者に満ち溢れた」。すなわち、一人の罪によって多くの者がその背反に倣って死んだのなら、神の恩寵と賜物は、まして、自分のもとに逃れて来るより多くの者に満ち溢れた、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.105

105

Plures enim gratiam consequuntur, quam mortui sunt delicto Adae. Unde manifestum est non de hac morte, quae omnibus communis est, significasse; quia omnes omnino moriuntur, et non tamen omnes gratiam consequuntur: neque mortem in omnes regnasse, sed in eos qui delicto Adae mortui sunt, significatur, quos in similitudinem praevaricationis Adae dicit peccasse.

PL 17, 97A

というのも、アダムの罪によって死んだ者よりも、恩寵を得る者のほうが多いからである。ここから明らかなように、〔使徒は〕万人に共通のこの死について述べたのではない。すべての者が例外なく死ぬが、すべての者が恩寵を得るわけではないからである。また死がすべての者を支配した、と述べたのでもなく、アダムの罪によって死んだ者たちを支配した、と示されている。彼はその者たちが、アダムの背反に似て罪を犯したと言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.106

106

Ii sunt quos dicit in unius delicto multos mortuos, gratiam autem Dei in plures abundare; quia et in iis qui delicto Adae mortui dicuntur, similiter peccantes, et in iis qui non peccaverunt in hac Adae praevaricationis similitudine, Dei gratia abundavit: paterno autem peccato ex Dei sententia erant apud inferos, gratia Dei abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam, cum triumpho sublatis eis in coelum.

PL 17, 97A

彼が、一人の罪〔delictum〕において多くの者が死んだと言い、神の恩寵はより多くの者に満ち溢れると言うのは、この者たちのことである。アダムの罪〔delictum〕によって死んだと言われる者たち、すなわち同じように罪を犯す者たちにも、このようにアダムの背反に似ては罪を犯さなかった者たちにも、神の恩寵は満ち溢れたからである。後者は〔この文は省略的で、主語を後者と取った〕父祖の罪のゆえに、神の判決によって冥界にいたが、神の恩寵は救い主の降下において満ち溢れ、すべての者に赦しを与え、彼らを凱旋式とともに天へと引き上げたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.107

107

(Vers. 16.) Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, donum autem ex multis delictis in justificationem.

PL 17, 97B

(第16節)「また、一つの罪〔peccatum〕による場合と同じく賜物もそうである、というのではない。裁きは確かに一つから出て断罪に至るが、賜物は多くの罪〔delictum〕から出て義とされることに至る」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.108

108

Manifeste diversum est, quia uno Adae peccato condemnati sunt, qui in similitudinem praevaricationis ejus peccaverunt: gratia vero Dei per Christum non ex uno delicto, sed ex multis justificavit homines, dando illis remissionem peccatorum.

PL 17, 97B

明らかな違いがある。アダムの一つの罪〔peccatum〕によって、その背反に似て罪を犯した者たちが断罪されたが、キリストを通した神の恩寵は、一つの罪〔delictum〕からではなく多くの罪から人々を義とし、彼らに罪の赦しを与えたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.109

109

Hoc ad magnificentiam pietatis Dei et Christi loquitur; ut cum delicto Adae multi tenentur a morte secunda in inferno inferiori; donum tamen gratiae Dei, cum justum esset plecti illos, non solum ignoscit illis, sed justificat.

PL 17, 97C

彼がこのことを語るのは、神とキリストの慈しみの壮大さを示すためである。すなわち、アダムの罪によって多くの者が、下の冥界で第二の死に捕らえられているのに、神の恩寵の賜物は、彼らが罰せられるのが正しかったにもかかわらず、彼らをただ赦すだけでなく、義とするのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.110

110

(Vers. 17.) Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.

PL 17, 97C

(第17節)「もし一人の罪によって、死が一人を通して支配したのなら、まして、恩寵と賜物と正義の豊かさを受ける者たちは、一人イエス・キリストを通して、命において支配するであろう」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.111

111

Contuendum est unum esse sensum, et in nullo differre: mortem enim dicit regnasse, non regnare; quia qui intellexerunt per Legem judicium Dei, sublati sunt de ejus imperio. Regnavit autem, quia sine manifestatione legis timor Dei in terris non erat.

PL 17, 97C

見るべきは、意味が一つであって何ら異ならないことである。彼は死が「支配した」と言うのであって、「支配している」とは言わない。律法を通して神の裁きを悟った者たちは、死の支配から取り去られたからである。死が支配したのは、律法が明らかにされる以前には、地上に神への畏れがなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.112

112

Superior ergo sensus est, ut quia mors regnavit ab Adam usque ad Moysen in eos, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; multo magis gratia regnet abundantia doni Dei in vitam per unum Jesum Christum.

PL 17, 97C

そこで、先の意味はこうである。死はアダムからモーセまで、アダムの背反に似て罪を犯した者たちの上に支配した。それゆえ、まして恩寵は、神の賜物の豊かさによって、一人イエス・キリストを通して命へと支配すべきである、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.113

113

Si enim mors regnavit, quare non magis gratia regnet, quae multo plures justificat, quam hi sunt in quos regnavit mors: quanto magis gratia regnare credenda est, quae confert vitam per Christum?

PL 17, 97D

死が支配したのなら、その死が支配した者たちよりもはるかに多くの者を義とする恩寵が、なぜまして支配しないことがあろうか。キリストを通して命を授ける恩寵が支配すると、どれほどまして信じるべきであろうか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.114

114

(Vers. 18.) Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae: hoc est, sicut per unius delictum omnes condemnationem meruerunt similiter peccantes, ita et in justitia unius omnes justificabuntur credentes.

PL 17, 97D

(第18節)「そこで、一人の罪によってすべての人が断罪に至ったように、そのように一人の正義によってすべての人が、命の義とされることに至る」。すなわち、一人の罪によって、同じように罪を犯す者がみな断罪に値したように、そのように一人の正義において、信じる者がみな義とされるであろう、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.115

115

Si qui autem condemnationem hanc generalem esse putant, simili modo et justificationem generalem accipient. Sed non est verum, quia non omnes credunt.

PL 17, 98A

もしこの断罪が万人に及ぶと考える者がいるなら、同じ仕方で義とされることも万人に及ぶと受け取ることになろう。だが、それは真実ではない。すべての者が信じるわけではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.116

116

(Vers. 19.) Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plures: ita et per unius obedientiam justi constituentur multi.

PL 17, 98A

(第19節)「一人の人の不従順によって、多数の者が罪人とされたように、そのように一人の従順によって、多くの者が義人とされるであろう」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.117

117

Quos supra omnes dixit, hic plures et multos significat; plures enim delictum Adae secuti sunt praevaricando, non omnes: et multi justi constituentur per fidem Christi, non omnes.

PL 17, 98A

上では「すべての者」と言った者たちを、ここでは「多数の者」「多くの者」と示している。多数の者がアダムの罪に従って背反したのであって、すべての者ではない。また多くの者がキリストへの信仰によって義人とされるのであって、すべての者ではない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.118

118

Non ergo in eos regnavit mors, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae.

PL 17, 98A

したがって、死は、アダムの背反に似て罪を犯さなかった者たちの上には、支配しなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.119

119

(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Potest dici e contra: Non ergo oportuit dari Legem, ne peccata increscerent; si enim ante Legem minus peccatum est, non opus fuit lege.

PL 17, 98A

(第20節)「律法は、罪〔delictum〕が満ち溢れるために入り込んだ」。反論して、こう言うことができる。「それなら、罪が増さぬように、律法が与えられるべきではなかった。律法の前に罪が少なかったのなら、律法は必要なかったはずだ」と。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.120

120

Plane necessaria fuit Lex, ut ostenderet imputari apud Deum peccata, quae impune fieri credebantur; ut de caetero scirent quid evitare deberent.

PL 17, 98B

律法は確かに必要であった。罰を受けずになされうると信じられていた罪が、神のもとで帰せられることを示し、これ以後は何を避けるべきかを人々が知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.121

121

Unde Esaias propheta: Lex, inquit, in adjutorium data est (Esai. VIII, 20) : ut quia ipsi naturae quodammodo inserta sunt justitiae semina, addita Lex est, cujus auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum justitiae faciendum.

PL 17, 98B

それゆえ預言者イザヤは言う。「律法は助けとして与えられた」(イザヤ8:20)。自然そのものに、いわば正義の種が植え込まれているので、律法が加えられた。その権威と教えによって、自然の素質が、正義の実を結ぶほうへと進むためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.122

122

Sicut enim nativitas interit, nisi nutrimenta habeat, quibus fota adolescat; ita et naturale justitiae ingenium, nisi habeat quod respiciat et veneretur, non facile proficit, sed aegrotat, et supervenientibus cedit peccatis.

PL 17, 98B

というのも、生まれたものは、養われて成長するための栄養がなければ滅びる。そのように、正義への自然の素質も、目を向けて敬うべきものがなければ、容易には進まず、病み、後から来る罪に屈するからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.123

123

Consuetudine enim delinquendi premitur, ne crescat in fructum, et per hoc exstinguitur. Providenter ergo data est Lex in adjutorium, sicut testatur propheta: sed populus veterem consuetudinem sequens multiplicavit peccata.

PL 17, 98C

というのも、罪を犯す習慣に押さえつけられて、実を結ぶまでに育たず、そのために消されるからである。それゆえ律法は周到に、助けとして与えられた。預言者が証するとおりである。ところが民は古い習慣に従って、罪を増し加えた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.124

124

Ipso enim usu plus coepit peccare, quam antea peccaverat: et sic factum est, ut data Lege non minuerentur, sed abundarent peccata: Apostolus enim ostendit quid provenerit data Lege, non quid Lex fecerit.

PL 17, 98C

というのも、民は習慣そのものによって、以前に罪を犯していたよりも多く罪を犯し始めたからである。こうして、律法が与えられても罪は減らず、満ち溢れる結果になった。使徒は、律法が与えられて何が起こったかを示しているのであって、律法が何をしたかを示しているのではない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.125

125

Quomodo autem Legis vitio crescebant peccata, quae comminabatur, ne peccetur: sed subintrasse dicitur ut abundaret peccatum?

PL 17, 98C

では、どうして罪は律法の欠陥によって増したのか。律法は、罪を犯さぬようにと威嚇していたのに。それなのに、罪が満ち溢れるために入り込んだと言われるのはなぜか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.126

126

Verum est, quia quasi profutura intravit, et cum humilitate: postea autem coepit dominari eis, quibus praeceperat ne peccarent, et peccabant. Ostendere enim coepit lex abundantiam peccatorum; cum quae interdixerat, plus fiebant quam facta erant.

PL 17, 98C

それは真実である。律法は益をもたらすはずのものとして、またへりくだって入り込んだのだから。だがのちに、罪を犯すなと命じた相手を支配し始め、それでも彼らは罪を犯した。律法は罪の豊かさを示し始めたのである。禁じたことが、それまでなされていたよりも多くなされたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.127

127

Igitur hoc modo ut abundaret delictum, data est lex; commendans enim Apostolus fidem, per quam utique peccata delentur, legem dixit fecisse, ut abundaret peccatum, sicut supra dixi; quia non data est, ut abolerentur peccata, sed ut abundarent: dum et ante legem peccatores ostendit, et post legem reos omnes tenuit.

PL 17, 98D

こうして、罪〔delictum〕が満ち溢れるという仕方で、律法は与えられた。使徒は、信仰——それによって罪は確かに消し去られる——を推奨しつつ、先に述べたとおり、律法は罪が満ち溢れるようにしたと言った。律法は罪が除かれるためでなく、満ち溢れるために与えられたのであり、律法の前にも人々を罪人と示し、律法の後にもすべての者を有罪として押さえたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.128

128

Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia. Manifestum est, quia cum abundaret peccatum, superabundavit gratia: dum donum Dei venit ex promissione, et omnium peccata contexit; ut diaboli invidia nihil se profecisse doleat.

PL 17, 98D

「しかし、罪が満ち溢れたところに、恩寵は余りあるほどに満ち溢れた」。明らかである。罪が満ち溢れたとき、恩寵は余りあるほどに満ち溢れた。神の賜物が約束から来て、すべての者の罪を覆い、悪魔の妬みが、自分は何も成し遂げなかったと嘆くようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.129

129

Quia enim cum data esset lex ad utilitatem humanam, id egit diabolus, ut suadendo illicita, inverteret; ut quod profuturum datum erat, in contrarium proficeret, dum mandata contempta sunt, ut non utilitas ex Lege, sed judicium ad vindictam procederet: tunc justus atque misericors Deus, ut gloriam diaboli quam de triumphato homine quaesierat, exinaniret, Filium suum venturum decrevit, qui omnia peccata donaret; ut major fieret laetitia ex dono gratiae, quam fuerat luctus ex peccato.

PL 17, 99A

なぜなら、律法が人間の益のために与えられたとき、悪魔は禁じられたことを勧めて、それを転倒させようとしたからである。益をもたらすはずのものが逆の結果に至るように、戒めが軽んじられ、律法から益ではなく、報復のための裁きが生じるようにしたのである。そのとき、正しく慈しみ深い神は、悪魔が打ち負かした人間から得ようとした栄光を空しくするために、自らの子が来ることを定めた。この子がすべての罪を赦すのである。こうして、賜物である恩寵からの喜びが、罪からの悲嘆よりも大きくなるようにした。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.130

130

Gaudium enim doni Dei etiam his proficit, de quibus triumphare non potuit Satanas; idcirco superabundavit gratia super peccatum, quod suasit Satanas.

PL 17, 99A

というのも、神の賜物の喜びは、サタンが勝利できなかった者たちにも益となるからである。それゆえ、サタンが勧めた罪の上に、恩寵は余りあるほどに満ち溢れた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.131

131

(Vers. 21.) Ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum.

PL 17, 99A

(第21節)「罪が死に至るまで支配したように、そのように恩寵も、正義を通して、我々の主イエス・キリストを通して、永遠の生命に至るまで支配するように」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.132

132

Peccatum regnavit videndo opus suum peccantibus in mortem proficere, in qua gloriabatur simili modo ut et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum; ut sicut per Adam coeptum peccatum regnavit, ita et per Christum gratia.

PL 17, 99B

罪は、罪を犯す者たちにとって自分の業が死——罪はそれを誇りとしていた——に至るのを見て、支配した。恩寵も同じように、正義を通して、我々の主イエス・キリストを通して、永遠の生命へと支配するためである。アダムによって始まった罪が支配したように、キリストを通して恩寵も支配する、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.133

133

Sic autem regnat gratia per justitiam, si accepta remissione peccatorum, justitiam sequimur; ut videns gratia fructum se habere in bonis, quos redemit, regnet in vitam aeternam, sciens nos futuros aeternos.

PL 17, 99B

恩寵がこのように正義を通して支配するのは、罪の赦しを受けて、我々が正義に従うときである。そうすれば恩寵は、自分が贖った善い者たちのうちに自分の実があるのを見て、我々が永遠の者となることを知りつつ、永遠の生命へと支配するからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 5.134

134

Superabundat ergo gratia, quia peccatum ad tempus regnavit, gratia autem in aeternum. Dei enim regnum est, gratia regnante, sicut diaboli regnum erat, peccato regnante. Totum tamen ad Christum refert, ut omnis gratia Dei a Christo discatur. Ad superiorem igitur sensum respondet dicens:

PL 17, 99B

こうして恩寵は余りあるほどに満ち溢れる。罪は一時支配したが、恩寵は永遠に支配するからである。恩寵が支配するとき、それは神の王国であり、それは罪が支配するとき悪魔の王国であったのと同じである。それでも彼はすべてをキリストに帰し、神の恩寵がすべてキリストから学ばれるようにしている。そこで、先の意味に答えて、こう言う。