Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.1
(Vers. 1, 2.) Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est ministra Ecclesiae apud Cenchres; ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis illi, in quibuscumque desideraverit vestri; etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi.
PL 17, 178B(第1・2節)「私は汝らに、我々の姉妹フェベを推薦する。彼女はケンクレアイの教会の奉仕者である。汝らが彼女を主において聖なる者たちにふさわしく受け入れ、彼女が汝らに求めるどんなことにおいても助けるように。彼女自身も、多くの人々を、また私をも助けたのである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.2
Phoeben venientem commendat sororem communem, id est, de Lege: quam ut merito commendet, ait hanc ministram esse Ecclesiae Cenchris; et quia multis adjutorio fuit, digne ipsam dicit adjuvandam peregrinationis causa.
PL 17, 178B使徒は、来るフェベを、共通の姉妹、すなわち律法に由来する者として推薦する。彼女を正当に推薦するために、彼女がケンクレアイの教会の奉仕者であると言い、また多くの人の助けとなったので、旅のゆえに彼女は助けられるにふさわしいと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.3
Ut autem sine intermissione excipiendam illam et assistendum illi in necessitate, si pervenisset, suaderet, etiam sibi illam adfuisse testatur; ut quanto sublimior persona ejus caeteris sit, tanto magis reddi huic debitum obsequium per charitatem ostenderet.
PL 17, 178B彼女を絶え間なく迎え、彼女が着いたなら必要のときに助けるよう勧めるために、彼は、彼女が自分にも助力したと証言する。彼女の立場がほかの人々より高いほど、いっそう愛による当然の奉仕を彼女に返すべきだと示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.4
(Vers. 3-6.) Salutate Aquilam et Priscillam adjutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium, et domesticam eorum Ecclesiam.
PL 17, 178C(第3–6節)「キリスト・イエスにおける私の協力者、アキラとプリスカ〔ラテン語では Priscilla〕に挨拶せよ。彼らは私の魂のために自分の首を差し出した。私だけでなく、異邦人のすべての教会も彼らに感謝している。また、彼らの家の教会にも〔挨拶せよ〕」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.5
Hi ex Judaeis fuerunt, qui credentes facti sunt socii laboris Apostoli; qui ita recte crediderant, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem rectam.
PL 17, 178Cこの人たちはユダヤ人の出で、信じて使徒の労苦の仲間となった。彼らは正しく信じていたので、ほかの者をも正しい信仰へと励ましたほどである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.6
Denique Apollo quamvis fuerit exercitatus in Scripturis, ab his tamen viam Domini diligentius instructus est: ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo Jesu; cooperarii enim ejus fuerunt in Evangelio Dei.
PL 17, 178C実に、アポロは聖書に通じた人であったが、それでもこの人たちから主の道をいっそう詳しく教えられた。ゆえに使徒は彼らを自分の労苦の仲間と言うが、それはキリスト・イエスにおいてである。彼らは神の福音において彼の協力者だったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.7
Aquila vir Pricillae est, quos non otiose Romam venisse manifestum est; propensiores enim erant in Dei devotione: nam ad confirmationem Romanorum ii omnes, quos salutat, ex his fuisse intelliguntur.
PL 17, 178Cアキラはプリスカ〔底本は Pricillae。Priscillae と読む。ミーニュの脚注が「誤り」として挙げる写本の異読 Aquila viri et Priscilla sunt も、Priscilla と綴る〕の夫であり、彼らが無為にローマへ来たのではないことは明らかである。彼らは神への献身にいっそう傾いていたからである。実に、ローマ人を堅固にするために、彼が挨拶するこれらの者たちはみな、彼らの仲間であったと理解される。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.8
Unde dicit non solum se, sed et omnes gentium Ecclesias gratias his referre, tangens et Romanos, ut his obediant, quos ad profectum gentium audiunt laborare ad exhortandam fidem in Christo.
PL 17, 178Dそれゆえ彼は、自分だけでなく、異邦人のすべての教会が彼らに感謝していると言う。ローマ人にも触れ、キリストにおける信仰を励ますために異邦人の進歩のために労していると聞く彼らに従うようにと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.9
Quos in tantum laudat, ut pericula pati pro eo non abnuerent; inimicitias enim et Judaeorum et falsorum fratrum subire non aspernati sunt, dummodo Apostolum obsequiis et charitate juvarent.
PL 17, 178D彼らをこれほど称賛するのは、彼らが彼のために危険を忍ぶことを拒まなかったからである。彼らは、ユダヤ人と偽兄弟たち双方の敵意を、使徒を奉仕と愛で助けるかぎり、退けず引き受けた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.10
Falsi fratres ii erant, qui credentes in Christum; Legem tamen servandam dicebant, non sufficere ad plenum salutis effectum Christum putantes: quod Apostolus destruebat, quare et persecutiones ab his perpetiebatur.
PL 17, 178D偽兄弟とは、キリストを信じていながら、律法を守らねばならないと言い、救いが完全に成就するにはキリストでは足りないと考える者たちであった。使徒はこれを論破しており、そのため彼らから迫害を受けていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.11
Horum etiam domesticos et vernaculos salutat, quos Ecclesiam appellat; quia sanctorum virorum erant discipuli circa fidem.
PL 17, 179A彼は彼らの家の者たちと家で生まれた奴隷たちにも挨拶し、彼らを教会と呼ぶ。信仰については、聖なる人々の弟子であったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.12
Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. Hujus Epaeneti etiam praesentem dignitatem non tacet, ut ostendat et dignitatis viros credere, et invitet primos Romanorum ad fidem, aut certe ut humiles crescerent.
PL 17, 179A「私の愛するエパイネトに挨拶せよ。彼はキリストにおけるアジアの初穂である」。彼は、このエパイネトの現在の地位をも黙さない。それは、地位ある人々も信じていることを示し、ローマ人の第一人者たちを信仰へと招き、あるいはせめて低い者たちが成長するようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.13
Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Commonet hos nomine Mariae, quam intelligimus ad exhortationem illorum impensius laborasse, ut gratias illi agant.
PL 17, 179A「汝らのために多く労したマリアに挨拶せよ」。彼はマリアの名によって彼らに促す。我々は、マリアが彼らを励ますためにいっそう労したと理解するのであり、彼らが彼女に感謝するようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.14
(Vers. 7.) Salutate Andronicum et Juliam cognatos et concaptivos meos, qui sunt insignes in apostolis, qui ante me fuerunt in Christo Jesu.
PL 17, 179A(第7節)「私の親族であり、ともに捕らわれた者である、アンドロニコとユニアス〔ラテン語では Julia〕に挨拶せよ。彼らは使徒たちのなかで著名であり、私より先にキリスト・イエスにあった」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.15
Hos cognatos et juxta carnem et secundum spiritum, quomodo et Angelus dixit ad Mariam: Ecce Elizabeth cognata tua, etc. (Luc. I, 36) , quos etiam apostolis prioribus obsecutos cum testimonio sui declarat, et secum parem captivitatem passos fidei causa; ideoque istos plenius honorandos.
PL 17, 179B彼は、彼らを、肉においても霊においても親族と呼ぶ。天使がマリアに、「見よ、汝の親族エリサベトは」云々と言ったのと同じである(ルカ1:36)。また彼は、自らの証言をもって、彼らが先の使徒たちにも従ったこと、また信仰のゆえに自分と同じ捕囚を受けたことを明らかにし、それゆえこの人たちがいっそう十分に敬われるべきであると〔示す〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.16
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo. Hunc quasi amicum salutat, sed in Domino amicum; non tamen qui interfuerit labori ejus aut captivitati.
PL 17, 179B(第8節)「キリストにおける私の愛するアンプリアトに挨拶せよ」。彼は彼を友として挨拶するが、それは主における友としてである。ただし、自分の労苦や捕囚をともにした者ではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.17
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Non solum istum suum adjutorem dicit, sed et caeterorum fuisse socium in exhortatione credulitatis. Stachyn quoque dilectum meum.
PL 17, 179B(第9節)「キリストにおける私の協力者ウルバノに挨拶せよ」。彼は、この人を自分の協力者と言うだけでなく、信じることの励ましにおいて、ほかの者たちの仲間でもあったと言う。「また、私の愛するスタキスにも〔挨拶せよ〕」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.18
Hunc Stachyn quamvis dilectum vocet, tamen subjicit illum Urbano participi operis evangelici.
PL 17, 179C彼はこのスタキスを愛する者と呼ぶが、福音の業の仲間であるウルバノの下に置いている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.19
(Vers. 10.) Salutate Appellem probatum in Christo. Hunc Appellem non quasi amicum suum, aut participem operis salutat: sed propter quod tentationibus probatus est, et in Christo fidelis inventus.
PL 17, 179C(第10節)「キリストにおいて試されたアペレに挨拶せよ」。彼はこのアペレを、自分の友として、あるいは業の仲間として挨拶するのではなく、試練によって試され、キリストにおいて忠実と認められたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.20
(Vers. 11.) Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli domo. Aristobulus iste congregator fuisse intelligitur fratrum in Christo: cujus factum sic probat, ut eos quos congregabat, dignos salutatione sua designet.
PL 17, 179C(第11節)「アリストブロの家の者たちに挨拶せよ」。このアリストブロは、キリストにおける兄弟たちを集める者であったと理解される。その行いを彼は、集めていた者たちを自分の挨拶にふさわしい者として名指すほどに是認している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.21
Salutate Herodionem cognatum nostrum. Hunc quem cognatum tantum vocat, ostendit devotum in charitate renascibilitatis; non tamen vigilantiam illius designavit.
PL 17, 179C「我々の親族ヘロディオンに挨拶せよ」。彼は彼を親族とだけ呼んでいるが、これは、彼が再び生まれる者としての愛〔renascibilitas は稀な語で、再生にあずかる身分を言うと解した〕において献身していることを示す。ただし、その勤勉さは示さなかった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.22
Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse, sicut legitur in aliis codicibus. Et quia praesens non erat, videtis qua causa eos in Domino salutet ut sanctos, qui ex ejus erant domo.
PL 17, 179D「ナルキソの家の者で、主にある者たちに挨拶せよ」。このナルキソは、ほかの写本に読まれるとおり、当時、司祭であったと言われる。そして彼がその場にいなかったので、ナルキソの家に属した者たちを、いかなる理由で主において聖なる者として挨拶するのかを、諸君は見るのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.23
Hic autem Narcissus presbyter officio peregrini fungebatur, exhortationibus firmans credentes; et quoniam non sciebat Apostolus merita illorum, qui cum illo fuerant, sic dixit: Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo in Domino; hoc est, quos scitis esse dignos ex his salutatione mea, qui in Domino posuerunt spem suam, illos salutate nomine meo.
PL 17, 179Dこのナルキソ司祭は、旅人〔peregrini の意は定かでない。他所から来た者と取った〕の務めを果たし、勧めによって信じる者たちを堅固にしていた。使徒は、彼とともにいた者たちの功を知らなかったので、こう言った。「ナルキソの家の者で、主にある者たちに挨拶せよ」。すなわち、彼らのうちで主に望みを置いた者たち、私の挨拶にふさわしいと諸君が知っている者たちに、私の名で挨拶せよ、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.24
(Vers. 12.) Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Has uno honore dignas declarat in Christo.
PL 17, 180A(第12節)「主において労しているトリファイナとトリフォサに挨拶せよ」。彼は、この二人がキリストにおいて同じ栄誉に値すると宣言している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.25
Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. Ista anteposita videtur supradictis; quia multum laboravit in Domino.
PL 17, 180A「主において多く労した、最愛のペルシスに挨拶せよ」。この女性は、主において多く労したので、上に挙げた者たちより上に置かれたと見える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.26
Labor hic in exhortatione est, et in ministerio sanctorum, et in pressura, et in egestate propter Christum; quia domos suas relinquebant fugati, et opprobrio erant infidis.
PL 17, 180Aここでの労苦とは、勧めにおいて、聖なる者たちへの奉仕において、圧迫において、またキリストのゆえの貧窮において労することである。彼らは追われて自分の家を離れ、不信の者たちにとって侮辱の的だったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.27
(Vers. 13.) Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam. Ideo istum Rufum praeposuit matri propter electionem administrationis gratiae Dei, in qua mulier locum non habet; electus enim erat, id est, promotus a Domino ad res ejus agendas. Matrem tamen tam sanctam habuit, ut Apostolus suam quoque matrem hanc vocaret.
PL 17, 180B(第13節)「主において選ばれたルフォスと、その母であり私の母でもある人に挨拶せよ」。彼がこのルフォスを母より先に挙げたのは、神の恩寵の管理への選びのためであり、その務めに女は場を持たないからである。ルフォスは選ばれていた、すなわち主の事柄を行うために主によって引き上げられていたからである。ただし、彼は非常に聖なる母を持っていたので、使徒は彼女を自分の母とも呼んだのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.28
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Hos simul salutat; quia sciebat eos esse concordes in Christo, hoc est, junctos in amicitiam Christianam. Salutat simul et fratres, qui erant cum eis, quorum nomina praetermisit.
PL 17, 180B(第14節)「アシンクリト〔ラテン語では Asyncletus〕、フレゴン、ヘルマス、パトロバ、ヘルメス、またその人たちとともにいる兄弟たちに挨拶せよ」。彼は彼らにまとめて挨拶する。彼らがキリストにおいて一致していることを知っていたからである。すなわち、キリスト教的な友情に結ばれていた。また彼は、彼らとともにいる兄弟たちにも合わせて挨拶するが、その名は省いた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.29
(Vers. 15.) Salutate Philologum, et Juliam, et Nereum, et sororem ejus Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
PL 17, 180B(第15節)「フィロロゴ、ユリア、ネレウス、その姉妹オリンパ〔ラテン語では Olympias〕、またその人たちとともにいるすべての聖なる者たちに挨拶せよ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.30
Hi omnes unanimes intelliguntur fuisse, quos hac causa simul salutat, quorum meritum ex iis, qui simul cum eis erant, dignoscitur; sanctos enim nuncupat eos, ut merito illos salutare videatur.
PL 17, 180Bこれらの者はみな心を一つにしていたと理解され、その理由で彼は彼らにまとめて挨拶する。その功は、彼らとともにいた者たちからも見分けられる。彼が彼らを聖なる者と呼ぶのは、彼らに挨拶することが正当に見えるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.31
(Vers. 16.) Salutate invicem in osculo sancto. Omnes quibus scribit, et quos nominat, jubet salutare se invicem in osculo sancto, id est, in pace Christi, non in desiderio carnis, sed in Spiritu sancto; ut religiosa sint oscula, non carnalia.
PL 17, 180B(第16節)「聖なる口づけをもって互いに挨拶せよ」。彼は、自分が書き送るすべての者、また名を挙げた者に、聖なる口づけをもって、すなわちキリストの平和において、肉の欲望によってではなく聖なる霊において、互いに挨拶するよう命じる。口づけが、肉的ではなく敬虔なものとなるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.32
Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. Per hoc intelligitur dici Ecclesiam, quae non sit Christi. Unde et David conspirationem iniquorum Ecclesiam malignantium vocat (Psal. XXV, 5) . Omnium ergo locorum illorum Ecclesias dicit eos salutare, ut crescant in fide.
PL 17, 180B「キリストのすべての教会が汝らに挨拶している」。このことによって、キリストのものではない教会も〔教会と〕言われることが理解される。それゆえダビデも、不法な者たちの結託を、悪意ある者たちの教会と呼ぶ(詩篇25:5)。したがって彼は、それらすべての地方の教会が挨拶していると言い、彼らが信仰において成長するようにするのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.33
Hoc ergo ad superiorem sensum retulit; ut ostendat Christum esse, in quo salus est, et hunc esse cujus populus fidelis est, et cujus nutu vivit cuncta creatura.
PL 17, 180Dだから彼は、これをより高い意味に結びつけた。救いがその内にあるのはキリストであり、信仰の民はキリストの民であり、すべての被造物はキリストの意向によって生きることを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.34
Auctor enim vitae hic est, sicut dicit Petrus apostolus (Actor. III, 15) , non Lex in qua quidam illorum putabant sperare debere.
PL 17, 180Dキリストこそ命の創始者だからである――使徒ペトロが言うとおりである(使徒言行録3:15)――。彼らのうちのある者たちが望みを置くべきだと考えていた律法ではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.35
(Vers. 17-19) . Oro autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter disciplinam, quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis.
PL 17, 181A(第17–19節)「兄弟たちよ、私は汝らに願う。汝らが学んだ教えに反して分裂とつまずきを起こす者たちに注意し、彼らから遠ざかれ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.36
Hi enim tales Christo Domino Jesu non serviunt, sed suo ventri: et per illecebras ac blandimenta sermonum depravant corda innocentium. Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est.
PL 17, 181A「そのような者たちは、主キリスト・イエスに仕えず、自分の腹に仕え、言葉の誘惑と甘言によって、無垢な者たちの心を堕落させる。汝らの従順は、あらゆる場所に知れ渡っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.37
Hoc loco de personis prorupit pseudoapostolorum, quos in tota epistola cavendos monuit, sicut et nunc: sed sine manifestatione traditionem illorum compressit.
PL 17, 181Aこの箇所で彼は偽使徒たちの人物について語り出した。手紙全体で彼らを警戒すべきだと戒めてきたが、今もそうしている。ただし、その伝承は明示せずに抑えた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.38
Hi enim cogebant credentes Judaizare, ut Dei beneficium circa se inanirent, sicut supra memoravi; compositis enim genealogiae verbis, tractatus sibi coaptabant ad commendationem traditionis suae, per quos simplicium corda deciperent.
PL 17, 181A彼らは、信じる者たちにユダヤ人のように生きることを強い、神が自分たちに与えた恩恵を空しくさせたからである。先に述べたとおりである。系図の言葉を組み立て、自分たちの伝承を推奨するための論を自ら作り上げ、それによって素朴な者たちの心を欺いたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.39
Vestra enim obedientia, inquit, in omnem locum divulgata est. Hoc est quod in primordio epistolae dicit (Rom. I, 8) , quia fides vestra praedicatur in universo mundo, hoc significat, quod securus sit de obedientia eorum.
PL 17, 181A「汝らの従順は、あらゆる場所に知れ渡っている」と彼は言う。これは手紙の冒頭で彼が言うこと(ローマ1:8)、すなわち「汝らの信仰は全世界で告げ知らされている」ということであり、彼が彼らの従順について確信していることを示す。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.40
Erat enim incredulum quod se subjicerent post cognitam veritatem rei stultae quasi prudentes.
PL 17, 181B実際、真理を知ったのちに、賢い者である彼らが愚かな事柄に服するとは、信じがたかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.41
Gaudeo igitur in vobis. Et hic sensus de superiore parte epistolae est; gaudet enim quia Romani, qui regnum habere videntur, subjecerunt se fidei christianae.
PL 17, 181B「それゆえ私は汝らのことを喜ぶ」。この意味も手紙の上の部分に由来する。支配権を持つと見えるローマ人が、キリスト教の信仰に服したので、彼は喜ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.42
Volo vos proficere, ut eruditi sitis in bonum, rudes vero in malum. Eruditus in bono hic est, qui bona operatur: rudes autem in malo ii sunt, qui ignorant opera mala, id est, usum malitiae nesciunt.
PL 17, 181B「私は、汝らが進歩して、善に向けては練達し、悪に向けては未熟であることを望む」。ここで善に練達した者とは、善を行う者であり、悪に未熟な者とは、悪い業を知らない者、すなわち悪意の使い方を知らない者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.43
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter; id est brevi.
PL 17, 181B(第20節)「平和の神は、サタンを汝らの足の下に速やかに砕く」。すなわち、まもなく、である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.44
Hoc de adventu suo dicit, quia adventus ejus opprimeret diabolum ob hoc, quod isti spiritalem gratiam accepturi erant; cui rei invidet satanas, quia vult homines permanere in errore; caetera ut discrepent, cum sint unius professionis.
PL 17, 181Cこれは自分の到来について言う。自分の到来が悪魔を抑えつけるからである。彼らが霊的な恩寵を受けようとしていたからであり、サタンはそのことを妬む。人々が誤りにとどまり、そのほかの点では〔caetera の係りは定かでない。「そのほかの点で」と取った〕、同じ一つの告白に立っているのに互いに食い違うことを望むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.45
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Gratiam quam promisit illis in adventu suo, jam optat esse cum illis; si enim merentur accipere, jam cum illis est in spe.
PL 17, 181C「我々の主イエス・キリストの恩寵が汝らとともにあるように」。自分の到来において彼らに約束した恩寵が、すでに彼らとともにあるよう願う。受けるにふさわしいなら、その恩寵はすでに希望のうちに彼らとともにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.46
(Vers. 21.) Salutat vos Timotheus consors laborum meorum, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
PL 17, 181C(第21節)「私の労苦をともにするテモテと、ルキオ、ヤソン、ソシパトロ、私の親族たちが、汝らに挨拶している」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.47
Timotheus consors laborum ejus est quasi coepiscopus, qui cum magna sollicitudine Ecclesiam gubernabat, positus in invidiam Judaeorum usque adeo, ut inter initia circumcideretur propter scandalum Judaeorum; ut quia matre Judaea erat, doctor esse non posset incircumcisus. Illos vero cognatos dicit, partim generis, partim fidei causa.
PL 17, 181C労苦をともにするテモテは、いわば同僚の司教であり、大きな配慮をもって教会を治め、ユダヤ人の憎しみにさらされて、初めのうちはユダヤ人のつまずきのために割礼を受けたほどであった。母がユダヤ人であったので、無割礼のままでは教師になれなかったからである。ほかの者たち〔ルキオ、ヤソン、ソシパトロ〕を彼が親族と言うのは、一部は血筋のため、一部は信仰のためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.48
(Vers. 22.) Saluto vos ego Tertius, qui hanc epistolam scripsi in Domino. Tertius nomine, non numero: hic est scriba epistolae, cui concessit suo nomine salutare plebem Romanam, ad quam scribit; ut caeteros salutent, quos nominat. Adhuc enim rectores Ecclesiis paucis erant in locis.
PL 17, 181D(第22節)「この手紙を主において書いた私テルティオが、汝らに挨拶する」。テルティオは名であって数ではない。彼は手紙の書記であり、使徒は彼に、自分の名で、書き送るローマの民に挨拶することを許した。それは、彼らが、名を挙げられたほかの者たちに挨拶するためである。当時、教会の指導者は、まだ少数の場所にしかいなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.49
(Vers. 23) . Salutat vos Caius hospes meus; et universae Ecclesiae. Hic est Caius, ut arbitror, ad quem scribit Joannes apostolus (III Joan. 1) , exsultans in charitate ejus, quam exhibebat fraternitati, praebens sumptus illis necessarios.
PL 17, 181D(第23節)「私をもてなすガイオと、すべての教会が、汝らに挨拶している」。このガイオは、私の考えでは、使徒ヨハネが書き送った相手であり(三ヨハネ1)、ヨハネは、ガイオが兄弟たちに示していた愛を喜んでいる。ガイオは彼らに必要な費用を提供していたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.50
Et cum superius dicat: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi; nunc iterat dicens: Salutant vos universae Ecclesiae, quod non puto otiose iteratum; nihil enim tantus vir et tam tractabilis superfluum ponebat.
PL 17, 182A彼が上で「キリストのすべての教会が汝らに挨拶している」と言いながら、今また「すべての教会が汝らに挨拶している」と繰り返すのは、無意味に繰り返されたとは私は思わない。これほどの人物で、これほど思慮深い〔tractabilis の意は定かでない。「事を扱うのに巧みな」と解した〕人が、余計なことを置くことはなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.51
Sed quia salutant vos, inquit, omnes Ecclesiae Christi, id est, omnes sancti, sicut alio loco dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Gal. V, 24) ; nunc subjecit etiam hos salutare, qui sequentes sunt; ut benedictum populum significet Ecclesiae, quia in omni Ecclesia duo sunt populi.
PL 17, 182Aしかし、「キリストのすべての教会が汝らに挨拶している」と彼は言った。すなわち、すべての聖なる者たちである。別の箇所で彼が「キリストに属する者は、自分の肉を十字架につけた」と言うとおりである(ガラテヤ5:24)。今は、後に続く者たちもまた挨拶していると付け加えた。それは、教会の祝福された民を示すためである。あらゆる教会には二つの民があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.52
Potest et duarum provinciarum nominasse Ecclesias, ut primum unius, deinde alterius loci dixisset omnes Ecclesias, aut certe Judaeorum et gentilium.
PL 17, 182Aまた、二つの地方の教会を挙げた可能性もある。まず一方の場所の、次に他方の場所のすべての教会と言ったのである。あるいは、ユダヤ人と異邦人の〔教会〕を言ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.53
(Vers. 24.) Salutat vos Erastus dispensator civitatis, et Quartus frater. Dispensator civitatis est quasi curator, qui, dictante justitia, gubernabat civitatem, maxime in pretiis moderandis.
PL 17, 182B(第24節)「町の管理者エラストと、兄弟クアルトが、汝らに挨拶している」。町の管理者とは、いわば管理官であり、正義の命ずるところに従って町を治め、特に物価の調整にあたる者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.54
Hos omnes ideo nominatim enumerat in salutatione Romanorum, ut scirent quales et quanti congauderent bono coepto illorum.
PL 17, 182B使徒がこれらの者をみな、ローマ人への挨拶において名を挙げて数え上げたのは、彼らの良い始まりをともに喜んでいる者たちが、どのような人々であり、どれほどの数かを、彼らが知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.55
(Vers. 25-27.) Ei autem qui potest vos stabilire secundum Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii, quod temporibus aeternis in silentio fuit, manifestum est autem nunc per scripturas propheticas secundum imperium aeterni Dei ad obedientiam fidei in omnes gentes, cognitum soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum.
PL 17, 182B(第25–27節)「汝らを堅固にすることのできる者に――私の福音とイエス・キリストの宣教に従い、奥義の啓示に従って。その奥義は、永遠の時代には沈黙のうちにあったが、今や預言の書によって、永遠の神の命令に従い、信仰への従順のためにすべての異邦人に明らかにされた。ただ知恵ある神にのみ、イエス・キリストを通して知られている――その者に、栄光が世々限りなくあるように」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.56
Amen. Deo Patri ex quo sunt omnia, dat gloriam; ut coeptum Romanorum, quia potens est, dignetur implere, confirmando in fide animos eorum ad profectum Evangelii, et revelationem mysterii absconditi a saeculis, manifestati autem per Christum, vel in Christo (Ephes. III, 9) .
PL 17, 182C「アーメン」。彼は、万物がそこから出る父なる神に栄光を帰す。神が、力があるのだから、ローマ人の始めたことを完成させてくれるように、というのである。すなわち、福音の進歩と、世々の初めから隠されていたが、キリストによって、あるいはキリストにおいて明らかにされた奥義の啓示とに向けて、彼らの心を信仰において堅固にすることによって〔完成させるように〕(エフェソ3:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.57
Sacramentum enim quod latuit semper in Deo, temporibus Christi declaratum est; quia non singularis est Deus, quia est apud illum ex aeternis et Paraclitus, in qua veritate omnem creaturam decrevit salvam fieri per agnitionem.
PL 17, 182C実に、神のうちに常に隠れていた秘義は、キリストの時代に明らかにされた。神は単独ではなく、永遠の昔から神のもとにパラクレートスもいるからである。この真理〔in qua veritate の係りは定かでない。直前に述べた、神が単独でないという真理と取った〕のうちに神は、すべての被造物が認識によって救われることを定めた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.58
Cujus quidem sacramenti veritas per prophetas fuerat designata figuris quibusdam, soli Deo cognitum sapienti: cujus gratiae participes voluit esse gentes, quod latuit genus hominum.
PL 17, 182Cこの秘義の真理は、預言者たちによってある象りをもって示されており、知恵ある唯一の神にのみ知られていた。神は、異邦人をその恩寵にあずかる者とすることを望んだが、このことは人類に隠されていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.59
Solus ergo est sapiens; quia ab ipso est omnis sapientia, sicut dicit Salomon: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper (Eccles. I, 1) .
PL 17, 182Cゆえに、神だけが知恵ある者である。すべての知恵は彼から出るからである。ソロモンが言うとおりである。「すべての知恵は主なる神から出て、常に彼とともにあった」(コヘレトの言葉1:1)〔引かれた句は集会の書1:1〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.60
Sapientia ista Christus est, quia de ipso est, et cum illo erat semper, per quem ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 182Dこの知恵とはキリストである。キリストは神から出、神とともに常にあったからである。キリストを通して、神に栄光が世々限りなくあるように。アーメン。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.61
Ideo nihil sine Christo plenum; quia per ipsum omnia: qui cum agnoscitur, datur Deo Patri laus per ipsum; quia intelligitur per Christum, quasi per sapientiam suam, in qua salvos fecit credentes.
PL 17, 182Dゆえに、キリストなしには何も完全でない。万物は彼を通して存在するからである。彼が認められるとき、彼を通して父なる神に賛美が捧げられる。神は、キリストを通して、いわば自らの知恵を通して理解されるからであり、その知恵のうちに、信じる者たちを救ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.62
Gloria ergo Patri per Filium, hoc est, ambobus gloria in Spiritu sancto; quia uterque in una gloria est.
PL 17, 182Dゆえに、栄光は子を通して父に、すなわち聖なる霊において両者にある。両者は一つの栄光のうちにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 16.63
(Vers. 28.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. In conclusione Christum ponit, per quem facti, et iterum reformati sumus gratia ejus, ut mentibus nostris haereat; quia si beneficiorum ejus memores simus, semper nos tuebitur, sicut dixit: Et ecce, inquit (Matth. XXVIII, 20) , ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Amen.
PL 17, 182D(第28節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らすべてとともにあるように」。結びにおいて彼はキリストを置く。我々は、キリストによって造られ、またその恩寵によって再び作り直されたからである。それは、キリストが我々の精神にとどまるためである。その恩恵を覚えているなら、キリストは常に我々を守るからである。彼がこう言ったとおりである。「そして見よ」と彼は言う(マタイ28:20)、「私はすべての日々、世の終わりまで汝らとともにいる」。アーメン。