Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.1
(Vers. 1.) Quapropter inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas.
PL 17, 63C(第1節)「それゆえ、裁くすべての人よ、汝は弁解の余地がない。他人を裁くことにおいて、汝は汝自身を罪に定めているからである。汝は、自分が裁くことと同じことを行っている」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.2
Quoniam facientem maligna, et consentientem facientibus, morte dignos ostendit; ne forte hic qui facit, et non consentit facientibus, excusare se posse putaret, docet hujusmodi inexcusabilem fore.
PL 17, 63D彼は、悪を行う者と、行う者たちに同意する者とを、死に値する者として示した。そこで、自分は行いはするが行う者たちに同意はしないこの者が、自分は弁解できると考えることのないように、このような者も弁解できない者となると教えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.3
Non enim justum est, ut huic impune concedatur; quia per hypocrisin ostendit se non talem, cum pejor esse deprehendatur. Fallit enim, ut dum puniendus sit, honore dignus appareat.
PL 17, 64Aこの者に罰を免れることを許すのは正しくない。彼は偽善によって自分がそのような者ではないかのように見せかけながら、いっそう悪い者であることが露見するからである。彼は、罰せられるべき者であるのに、名誉にふさわしい者と見えるよう人を欺くのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.4
(Vers. 2.) Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. Hoc est, non ignoramus Deum judicaturum de his in veritate, quando nos ipsi de his judicamus.
PL 17, 64A(第2節)「我々は知っている、神の裁きは、このようなことを行う者たちに対して、真理に従うものであることを」。すなわち、我々自身がこれらについて裁いているのだから、神がこれらについて真実に裁くであろうことを、我々は知らぬわけではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.5
Si enim nobis displicet, quanto magis Deo, qui magis justus est et opus suum zelatur! In veritate ergo cum dicit judicaturum Deum de his, terrorem incutit; ut quem hi perfidi incuriosum dicunt, iste malos secundum veritatem dicat judicaturum, hoc est, verissime reddere secundum mensuram uniuscujusque, et non parcere.
PL 17, 64A我々にとって不快なことが、より正しく、自らの業に熱心である神にとっては、なおさらそうである。ゆえに彼が、神はこれらについて「真理に」裁くと言うとき、恐れを抱かせているのである。背信のこれらの者たちは神を無頓着と呼ぶが、彼は、神が悪人たちを真理に従って裁くと言う。すなわち、最も真実に、各人の度量に応じて報い、容赦しないということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.6
(Vers. 3.) Existimas autem hoc, o homo, qui judicas de iis, qui talia agunt, et facis ea; quia tu effugies judicium Dei?
PL 17, 64A(第3節)「人よ、汝は、そのようなことを行う者たちについて裁きながら、自分でもそれを行っているのに、汝は神の裁きを逃れると思っているのか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.7
Hoc est, numquid quia tibi examen datum est potestatis judicandi de malis et stupris, cum eadem agas, et non est qui te ad praesens judicet, effugies judicium Dei?
PL 17, 64Bすなわち、悪事や淫らな行いについて裁く権能の審理が汝に与えられているからといって、また汝自身が同じことを行っていても、今のところ汝を裁く者がいないからといって、汝は神の裁きを逃れられるのか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.8
Non utique; quia si judicium Dei in mundo evasisti, quia omnis haec potestas et judicium ab eo est, in futurum non evades. Per se enim judicaturus est Deus, apud quem cessat adulatio et personarum acceptio.
PL 17, 64B決してそうではない。たとえこの世で神の裁きを免れたとしても——この世のあらゆる権力と裁きは神から出ているのだから——来たるべき時には免れない。神は自ら裁くのであり、神のもとでは、へつらいも人を偏り見ることも終わるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.9
Aut certe si justum alicui videtur, ut hujusmodi immunis a poena sit, dicat. Quod si justum est ut non evadat, credat Deum judicaturum; ut et quod justum esse judicat, verum sit, et impleatur, et Deum conditorem mundi providenter et curiose operis sui merita requirere fateatur.
PL 17, 64Bあるいは、少なくとも、このような者が刑罰を免れるのが正しいと誰かに思われるなら、そう言えばよい。しかし、免れないのが正しいのなら、神が裁くと信じるがよい。そうすれば、その者が正しいと判断することは真実となって成就し、世の創造主である神が、摂理をもって綿密に、自らの業の功罪を問いただすことを、認めるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.10
Si enim fecit et negligit, malus opifex dicitur; quia per id quod negligit, non bona se fecisse, quae fecit, ostendit; sed quia bona fecisse negari non potest (indignum est enim et improbabile bonum mala fecisse), curam eorum necesse est ut dicatur agere; quia contumelia ejus erit et accusatio, si bonorum a se factorum negligens inducatur: quippe cum ejus nutu ac providentia vita ipsa sustentetur ministerio elementorum, sicut ipse Dominus dicit: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45) .
PL 17, 64B実に、神が造りながら顧みないのなら、悪い造り手と言われることになる。顧みないことによって、造ったものが善いものでないことを示すからである。しかし、善いものを造ったことは否定できないのだから(善なる者が悪いものを造ったというのは、ふさわしくなく、受け入れがたい)、神がそれらを配慮していると言わざるをえない。自ら造った善いものを顧みない者とされるなら、それは神への侮辱であり、非難となるからである。実際、神の意志と摂理によって、元素のはたらきを通じて命そのものが支えられているのである。主自身がこう言っているとおりである。「彼は自らの太陽を、善人にも悪人にも昇らせ、義人にも不義の者にも雨を降らせる」(マタイ5:45)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.11
Qui ergo praestat curam, non agit conservare quod fecit, ut amantes se remuneret, spernentesque condemnet?
PL 17, 64Cならば、配慮を施す者が、自ら造ったものを保つために働かないことがあろうか。自らを愛する者に報い、自らを退ける者を罪に定めるために。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.12
(Vers. 4.) An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te provocat?
PL 17, 64C(第4節)「それとも、その善性と忍耐と寛容の富を軽んじているのか、神の善性が汝を悔い改めへと促すことを知らずに」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.13
Haec dicit, ut non jam se putet evasisse, si illum bonitas Dei patitur diu peccantem: nec patientiam ejus putet contemnendam, quasi non curantem res humanas: intelligat autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita judicium Dei promissum est futurum, ut in ventura vita poeniteat illum judicem Deum non credidisse: in poena enim positus sine fructu poenitentiae, poenitebit; quia non credidit judicium Dei, quod videt verum.
PL 17, 64D彼がこう言うのは、神の善性が、罪を犯し続ける者を長く耐え忍んでいるからといって、すでに逃れたと思うことのないように、また、あたかも人間のことを気にかけていないかのように、その忍耐を軽んじてよいと思うことのないようにするためである。むしろ、〔その罪が〕神によって見過ごされているのは、神の裁きがこの生において来ると約束されたのではないからだと悟るべきである〔a se は神を指すと取った〕。こうして彼は、来たるべき生で、裁き主である神を信じなかったことを悔いることになる。実に、悔い改めの実りなき刑罰の中に置かれて悔いるのである。真実だと目の当たりにする神の裁きを、信じなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.14
Necesse est enim ut acrius emendetur, immo poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas non emendavit. Severissime loquitur, sciens malignam mentem non posse nisi timore a vitiis facile revocari.
PL 17, 65A実に、忍耐の寛容によっても改まらなかった者は、いっそう厳しく矯正され、いや、絶えざる刑罰で苦しめられねばならない。彼は極めて厳しく語る。悪意ある心は、恐れによらなければ悪徳からたやすく呼び戻せないと知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.15
(Vers. 5, 6.) Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.
PL 17, 65A(第5・6節)「汝の頑なさと、悔い改めない心とに従って、汝は怒りの日、また神の正しい裁きの現れの日に、汝自身のために怒りを積み上げている。神は各人に、その業に従って報いる」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.16
Impunitatem sperans peccatorum, non solum durat inconvertibilis et intractabilis manens; sed adhuc acerbius peccat, securus quod non sit ultio futura, cor habens impoenitens, ignorans quia iram sibi congregat in die irae.
PL 17, 65A罪が罰せられないことを望む者は、回心することなく、手に負えないままに頑なになるだけでなく、報復は将来ないと安心して、いっそう苛烈に罪を犯す。彼は悔い改めない心を持ち、怒りの日に自分のために怒りを集めていることを知らない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.17
Necesse est enim saeviori poena ut plectatur, immo flammis perennibus torqueatur, qui longa Dei patientia non solum se emendare noluit, sed adhuc addens ad contemptum exaggeravit peccata.
PL 17, 65B実に、神の長い忍耐によっても自らを改めようとせず、かえって軽蔑に加えて罪を積み重ねた者は、いっそう厳しい刑罰で打たれ、いや、絶えざる炎で苦しめられねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.18
Dies irae est peccatoribus, quo punientur; ideo ipsis est ira, quia sentiunt poenam in die revelationis justi judicii Dei. Revelabitur enim, id est, agnoscetur, quod modo futurum negatur; ideoque cum ostenditur, quod non esse creditur, revelatur.
PL 17, 65B怒りの日とは、罪人たちが罰せられる日である。その日が彼らにとって怒りであるのは、神の正しい裁きの現れの日に、刑罰を感じるからである。「現れる」とは、いま将来のことでないと否定されているものが、認められるということである。それゆえ、存在しないと信じられていたものが示されるとき、それは現れると言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.19
His enim ostenditur, qui negant, quod credentibus manifestum est; ut confiteantur etiam inviti justum judicium Dei, cum unicuique reddet secundum opera sua. Numquid non haec fatebuntur juste fieri, cum viderint mala invicem facta ulcisci?
PL 17, 65Bこれは、信じる者たちには明らかなことが、否定する者たちに示されるのである。神が各人にその業に従って報いるとき、彼らが不本意ながらも神の正しい裁きを告白するためである。互いに行った悪が報復されるのを見るとき、彼らはこれが正しく行われていると認めないだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.20
(Vers. 7.) Iis qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam.
PL 17, 65B(第7節)「善い業における忍耐によって、栄光と誉れと不滅を求め、永遠の生命を求める者たちには」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.21
Quoniam judicium Dei justum praedicatum est, quale autem bonis futurum est, declaravit: hos dicit, qui patientiam Dei scientes, partim ad correptionem, partim ad majorem ultionem non se corrigentium protelari, priorum operum poenitentes bene versantur, freti fiducia fidei; ne diu hic positi damnum incurrant promissae vitae.
PL 17, 65C神の裁きが正しいと宣べたのち、それが善人たちに将来どのようなものとなるかを明らかにした。彼がここで言うのは、神の忍耐を知り、それがある者には矯正のため、ある者には矯正されない者へのいっそう大きな報復のために引き延ばされていると知って、以前の業を悔い、信仰の確信に支えられて善く生きている者たちである。この世に長くとどまって、約束された生を失う損失を招かないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.22
Dabit ergo eis gloriam et honorem. Et ne non hoc valde magnum ad comparationem praesentis vitae videretur, quia et hic gloriosi videntur et honorati, adjecit: Et incorruptionem; ut ex eo alia gloria et alter honor intelligeretur, quando incorruptio simul comitabitur.
PL 17, 65Cゆえに神は彼らに栄光と誉れを与える。しかし、これが現在の生に比べてそれほど大きなこととは見えないかもしれない。この世でも人は栄光を受け誉れを得ていると見えるからである。そこで彼は「そして不滅を」と付け加えた。不滅が同時に伴うとき、別の栄光、別の誉れが意味されるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.23
In praesenti enim honor vel gloria frequenter amittitur; quia corruptibilis est, qui dat, et quod dat, et qui accipit; in die enim judicii Dei incorruptibilis jam dabitur honor et gloria, ut sint tota aeterna: ipsa enim glorificabitur substantia, quadam immutatione meritorum. Hi ergo quaerunt vitam aeternam, qui non solum bonae professionis sunt, sed et vitae.
PL 17, 65C現在では、誉れも栄光もしばしば失われる。与える者も、与えられるものも、受ける者も、朽ちるものだからである。しかし神の裁きの日には、すでに朽ちない誉れと栄光が与えられ、それらはすべて永遠となる。実にその実体そのものが、功績に応じたある種の変化によって栄光を受けるのである。ゆえに、永遠の生命を求めているのは、言葉による表明が善いだけでなく、生き方も善い者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.24
(Vers. 8.) Iis vero qui ex contentione, et qui diffidunt veritati, obediunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia, hoc est iterata angustia.
PL 17, 66A(第8節)「しかし、争いから出て、真理を信用せず、不法に従う者たちには、怒りと憤り、艱難と窮迫がある」。すなわち、重ねられた窮迫である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.25
Diffidentes de futuro Dei judicio per Christum, ac per hoc et patientiam ejus contemnentes, contendunt evacuare illud, cum sit verum et stabile. Credunt autem iniquitati; iniquitas est enim negare quod Deus futurum praedixit.
PL 17, 66Aキリストを通して来たる神の将来の裁きを疑い、そのために神の忍耐をも軽んじる者たちは、真実で揺るがないその裁きを無きものにしようと争う。彼らは不法を信じる。神が前もって告げた将来のことを否定するのが、不法だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.26
Tria ergo alia posuit incredulitati condigna, dicens: Ira et indignatio, et angustia. Ira est enim non ei, qui judicat; sed illi, qui judicatur, dum fit reus. Irasci enim dicitur Deus, ut vindicaturus credatur; nam Dei natura ab his passionibus immunis est.
PL 17, 66Aゆえに彼は、不信仰にふさわしいほかの三つを置いて、こう言った。「怒りと憤り、窮迫」。怒りは、裁く者にではなく、裁かれる者にある。有罪となるときに生じるからである。神が怒ると言われるのは、報復すると信じさせるためである。神の本性はこうした情念を受けない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.27
Et ut non solum irasci, sed et vindicare credatur, adjecit: Et indignatio; indignatio est, quam addendo super iram, injuriam suam Deum vindicaturum significat. Angustiae vero sunt, quibus sententia constrictus, tribulabitur in poena.
PL 17, 66B神が怒るだけでなく報復するとも信じられるよう、彼は「そして憤り」と付け加えた。憤りとは、怒りに加えることで、神が自らへの侮辱を罰することを示すものである。窮迫とは、判決に縛られて、刑罰の中で苦しめられることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.28
(Vers. 9.) Super omnem animam hominis operantis malum. In hoc opere non solum facta significat, sed et perfidiae professionem.
PL 17, 66B(第9節)「悪を行う人間のすべての魂の上に」。この「行う」において、彼は行いだけでなく、背信の表明をも意味している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.29
De incredulo enim dicit; et ideo super animam dixit, ut spiritualem poenam intelligas, non corporalem; quia anima invisibilibus poenis arctabitur.
PL 17, 66B彼は不信仰者について言っているからである。「魂の上に」と言ったのは、あなたが霊的な刑罰を、体の刑罰ではなく解するためである。魂は目に見えない刑罰で苦しめられるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.30
Judaei primum, et Graeci. Semper Judaeum anteponit praerogativa Patrum, ut aut coronetur primus, aut damnetur; quia credens honorificentior est propter Abraham, diffidens autem pejus tractandus est; quia donum promissum Patribus refutavit.
PL 17, 66B「まずユダヤ人、またギリシア人にも」。彼は常に、父祖たちの特権のゆえにユダヤ人を先に置く。最初に冠を受けるか、最初に罪に定められるかするためである。信じる者はアブラハムのゆえにいっそう栄誉があり、疑う者は、父祖たちに約束された賜物を拒んだのだから、いっそう悪く扱われるべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.31
(Vers. 10.) Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco. Quomodo incredulis tria poenalia posuit, sic et fidelibus tria magnifica, ut honorem habeant geminum, quasi filii Dei; gloria sit pro immutatione; pax vero, eo quod bene viventes quieti erunt in futuro, nulla perturbatione commoti; quippe quia omnis homo a contrariis se abstinens, apud judicem habet pacem.
PL 17, 66C(第10節)「しかし栄光と誉れと平和が、善を行うすべての者に、まずユダヤ人に、またギリシア人にも」。不信仰者に刑罰の三つを置いたように、信仰ある者にも三つの壮大なものを置いた。神の子らとして二重の誉れを持つようにである。栄光は変化に対するものであり、平和は、善く生きる者たちが将来において静かでいて、いかなる動揺にも動かされないという理由による。あらゆる人間は、反対のものから身を慎めば、裁き主のもとで平和を得るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.32
(Vers. 11.) Non enim personarum acceptio est apud Deum. Quoniam ostendit Judaeum sive Graecum non despici a Deo, si tamen credat in Christum, sed accepto ferri ambobus justitiam fidei; sic iterum non credentes pariter reos esse, quia magis oberit circumcisio sine fide, et proderit praeputium per fidem: ac per hoc docet personarum acceptorem Deum non esse.
PL 17, 66C(第11節)「神のもとには、人を偏り見ることはない」。彼が示しているのは、ユダヤ人であれギリシア人であれ、キリストを信じるならば神に軽んじられず、信仰の正義が両者に帰せられて受け入れられること、同様に、信じない者たちは等しく責めを負うことである。信仰なき割礼はいっそう害をなし、信仰による無割礼は益となるからである。したがって彼は、神は人を偏り見る者ではないと教える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.33
Nec enim praerogativam generis sequitur, ut diffidentem suscipiat causa patrum, aut credentem abjiciat a se propter indignitatem parentum; sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.
PL 17, 67A神は家系の特権に従って、父祖のゆえに疑う者を受け入れたり、親にふさわしさが無いために信じる者を斥けたりするのではない。各人を、その固有の功績に応じて、報い、あるいは罪に定めるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.34
(Vers. 12.) Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt. Quomodo potest sine lege peccari, cum omnes simul subditi simus legi naturali?
PL 17, 67A(第12節)「律法なしに罪を犯した者は皆、律法なしに滅びる」。我々は皆等しく自然の法に服しているのに、どうして法なしに罪を犯すことができようか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.35
Sed de Moysis lege dicit, cui Judaei obnoxii sunt, dum non credunt: nec non et gentiles, sed jam dudum; quia adjungere se illi noluerunt.
PL 17, 67Aしかし彼が言っているのはモーセの律法のことであり、ユダヤ人は、信じないあいだはそれに服している。異邦人もまたそうである〔服している〕が、それはとうの昔からである〔nec non et gentiles, sed jam dudum の係りは定かでない。異邦人も律法に服する、と補って取った〕。彼らがそれに加わろうとしなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.36
Non credentes ergo gentiles duplici genere fiunt rei; quia neque legi datae per Moysen assenserunt, neque Christi gratiam receperunt; ideo dignum est ut pereant. Igitur sicut qui sine lege peccat, peribit; ita et qui sine lege legem servaverit, justificabitur.
PL 17, 67Aそれゆえ、信じない異邦人は、二重の仕方で咎を負う者となる。モーセを通して与えられた律法に賛同せず、キリストの恩寵も受け入れなかったからである。彼らが滅びるのはふさわしいことである。ゆえに、律法なしに罪を犯す者が滅びるように、律法なしに律法を守る者は義とされるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.37
Justitiam enim naturaliter servans, custos legis est. Si enim justo non est lex posita (I Tim. I, 9) , sed injustis; qui non peccat, amicus legis est.
PL 17, 67B実に、正義を自然のままに守る者は、律法の守り手である。もし「義人のために律法は定められておらず、不義の者たちのために定められている」(一テモテ1:9)のなら、罪を犯さない者は律法の友である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.38
Huic sola fides deest, per quam fiat perfectus; quia nihil illi proderit apud Deum abstinere a contrariis, nisi fidem in Deum acceperit, ut sit justus per utraque; quia illa temporis justitia est, haec aeternitatis.
PL 17, 67Bこの者に欠けているのは信仰だけであり、それによって完全になる。神のもとでは、反対のことから身を慎んでも、神への信仰を受けなければ何の益にもならないからである。それは、双方によって正しい者となるためである。前者は時の正義であり、後者は永遠の正義だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.39
Et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur. Quoniam Judaei legem habent, in qua salus illis promissa est; non credentes, vel non recipientes promissum, per legem judicabuntur, sub qua vixerunt.
PL 17, 67B「そして、律法のもとで罪を犯した者は皆、律法によって裁かれる」。ユダヤ人は、その中で救いが自分たちに約束された律法を持っている。信じない者、あるいは約束を受け入れない者は、自分たちがその下に生きた律法によって裁かれるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.40
Ipsa enim accusante, poenas exsolvent: nam prope gravior Judaeorum causa est apud eos ipsos, quam gentium.
PL 17, 67B律法自身が告発して、彼らは刑罰を支払うであろう。実際、ユダヤ人の事案は、彼ら自身のもとでは〔apud eos ipsos の意は定かでない。律法を持つ彼ら自身にとっては、と取った〕、異邦人の事案よりも重いと言ってよいほどだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.41
Sicut enim credentes praeferuntur; ita et cum diffidunt, pejores inveniuntur: plus enim displicet, qui quod habuit, amisit; quam qui quod non speravit, consequi non potuit. Iste enim non intravit in regiam, ille foras missus est.
PL 17, 67C実に、信じる者が優先されるように、疑うときには、より悪い者と見いだされる。持っていたものを失った者は、望まなかったものを得られなかった者よりも、いっそう不興を買うからである。後者は王宮に入らなかったにすぎないが、前者は外へ追い出されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.42
(Vers. 13.) Non enim auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur. Hoc dicit, quia non hi justi sunt qui audiunt Legem, sed qui credunt in Christum, quem eadem Lex promisit: et hoc est facere Legem.
PL 17, 67C(第13節)「律法を聞く者が神のもとで義人なのではなく、律法を行う者が義とされる」。これは、義人であるのは律法を聞く者ではなく、同じ律法が約束したキリストを信じる者であって、それが律法を行うことだ、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.43
Omnis autem non facit Legem, qui non credit Legi; dum non recipit, cui Lex testimonium perhibet. Qui autem in Lege non videtur esse; quia incircumcisus est carne, credit autem in Christum, hic fecisse Legem dicitur.
PL 17, 67C律法を信じない者は、誰であれ律法を行っていない。律法が証言する者を受け入れないからである。他方、肉において無割礼であるために律法の中にいるとは見えないが、キリストを信じる者は、律法を行ったと言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.44
Et ille qui se dicit in Lege esse, id est, Judaeus, auditor Legis fit, non factor; quia non credit in Christum scriptum in Lege, sicut dixit Philippus ad Nathanael: Quem in lege scripsit Moyses et prophetae, invenimus Jesum (Joan. I, 45) .
PL 17, 67Dまた、自分は律法の中にいると言う者、すなわちユダヤ人は、律法を聞く者にはなるが、行う者にはならない。律法に書かれたキリストを信じないからである。フィリポがナタナエルに言ったとおりである。「モーセが律法に書き、預言者たちも書いた者を、我々は見いだした。イエスである」(ヨハネ1:45)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.45
(Vers. 14.) Cum enim gentes quae Legem non habent, naturaliter quae Legis sunt, faciunt. Gentes christianos dicit alio loco: Vobis enim dico gentibus (Coloss. II, 16) ; quia incircumcisi neque neomenias, neque sabbatum, neque escarum legem servant, et duce natura credunt in Deum et Christum, id est, in Patrem et Filium; hoc est enim Legem servare, Deum Legis agnoscere.
PL 17, 67D(第14節)「実に、律法を持たない異邦人が、自然に、律法に属することを行うとき」。彼は別の箇所で異邦人をキリスト教徒の意味で用いている。「実に、私は異邦人である汝らに言う」(コロサイ2:16)〔引かれた句はローマ11:13〕。無割礼の者たちは、新月の祭りも安息日も食物の律法も守らず、自然を導き手として神とキリスト、すなわち父と子を信じるからである。実に、律法を守るとは、律法の神を認めることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.46
Prima enim sapientiae pars haec est, timere Deum Patrem, ex quo sunt omnia: et Dominum Jesum Filium ejus, per quem sunt omnia. Ipsa ergo natura proprio judicio creatorem suum agnoscit, non per legem, sed per rationem naturae; opus enim opificem cernit in se.
PL 17, 68A実に、知恵の第一の部分とはこれである。万物がそれから出る父なる神を畏れ、万物がそれによってある、その子である主イエスを畏れること。したがって、自然そのものが、自らの判断で創造主を認めるのであって、律法によるのではなく、自然の理性による。業は、自らのうちに造り主を見分けるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.47
(Vers. 15.) Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Idem sensus est; quia dum natura duce credunt, opus legis ostendunt non per litteram, sed per conscientiam.
PL 17, 68A(第15節)「律法を持たないこれらの者は、自ら自分にとっての律法であり、律法の業が自らの心に書かれていることを示している」。同じ意味である。自然を導き手として信じる者は、文字によってではなく、良心によって、律法の業を示すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.48
Opus autem legis est fides, quam cum dictis exhibet Deo, naturali judicio ostendit semetipsum legem sibi esse; quia quod mandat lex, ultro facit, ut credat in Christum.
PL 17, 68B律法の業とは信仰である。それを言葉とともに神にささげるとき、その者は、自然の判断によって、自らが自分にとっての律法であることを示す。律法が命じることを、自ら進んで行い、キリストを信じるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.49
Testimonium reddente ipsis conscientia ipsorum. Teste interiore conscientia sua credunt, quia conscii sibi sunt convenire sibi, quod credunt; congruum est enim creaturae credere et venerari suum conditorem: nec absurdum est, ut dominum servus agnoscat.
PL 17, 68B「彼らの良心が彼らに証しをなして」。内なる自らの良心を証人として、彼らは信じる。信じることが自分にふさわしいと、自ら自覚しているからである。被造物が自らの造り主を信じ、崇めるのはふさわしいことであり、奴隷が主人を認めるのも不条理ではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.50
(Vers. 16.) Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus in die, qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum Dominum nostrum.
PL 17, 68B(第16節)「そして彼らの思いが、互いに告発し、あるいは弁護しさえするとき、神が人々の隠れたことを、私の福音に従って、我々の主イエス・キリストを通して裁く日に」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.51
Quoniam Judaeos diffidentes per Legem dixit judicandos fore (Lex enim illos accusabit, quae Christum illis promisit, quem venientem recipere noluerunt), gentes autem, quae Legem utique non habent, per conscientiam judicabuntur, si credere noluerint.
PL 17, 68B彼は、疑うユダヤ人は律法によって裁かれると言った(律法が彼らを告発するからである。律法は彼らにキリストを約束したのに、来たそのキリストを、彼らは受け入れようとしなかった)。他方、律法を確かに持たない異邦人は、信じようとしなければ、良心によって裁かれる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.52
Primum quidem accusatores erunt gentiles credentes non credentium gentilium; sicut Judaeis non credentibus dicit Dominus de discipulis suis: Ipsi judices vestri erunt (Matth. XII, 27) ; quia perfidia Judaeorum judicabitur fide apostolorum, qui cum ex ipsis essent, illis diffidentibus, crediderunt.
PL 17, 68Cまず、信じる異邦人が、信じない異邦人の告発者となる。主が、信じないユダヤ人に自らの弟子たちについて言うとおりである。「彼ら自身が汝らの裁き人となる」(マタイ12:27)。ユダヤ人の背信は、使徒たちの信仰によって裁かれるからである。使徒たちは彼らの出身であったのに、彼らが疑うなかで信じた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.53
Deinde cogitationibus suis accusabuntur gentiles, si compuncti creatoris fidem et virtutem noluerint credere: aut si stupore quodam non considerant, ut credant verbis et gestis Dominicis, defendentes se conscientia in die judicii, quia non cogitavit se debere credere; et judicetur non quasi malevolus, sed quasi ignorans: non tamen sine poena futuros; quia id non licet ignorare.
PL 17, 68C次に、異邦人は自らの思いによって告発される。心を刺されながらも、創造主への信仰とその力とを信じようとしなかった場合、あるいは、ある種の麻痺のために、主の言葉と業を信じるべく考えをめぐらさなかった場合である。彼らは裁きの日に、良心によって自らを弁護し、自分は信じなければならないとは思わなかったと言い、悪意のある者としてではなく、無知の者として裁かれることを求めるかもしれない〔本文は defendentes … cogitavit … judicetur と数と法が移り、文が整わない。弁護の言い分として訳した〕。しかし彼らは、それでも刑罰を免れることはない。それを知らずにいることは許されないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.54
Gentes enim duplici genere significat, tam credentes quam infidos; superius enim de gentibus credentibus dicit: post autem subjecit etiam de eis gentibus, quae non credunt; ut sicut per conscientiam suam laudantur credentes, ita et per conscientiam suam accusentur diffidentes.
PL 17, 68D実に彼は、異邦人を二通りの意味で用いている。信じる者にも、信じない者にもである。上では信じる異邦人について語り、続いて、信じない異邦人についても述べた。信じる者が自らの良心によって称賛されるように、疑う者もまた自らの良心によって告発されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.55
Quamvis enim sibi videatur minime reus, qui non credidit; quia apud se tractare istud non potuit, ratione tamen convincitur; quia non sibi suasit verum hoc esse, quod et virtutum testimoniis viderat confirmari, et multos sequi.
PL 17, 69A信じなかった者は、自分にはまったく咎が無いと思えるかもしれない。自分のうちでそれを考え抜くことができなかったからである。しかし、理性によって咎ありと論証される。力ある業の証言によって確かめられ、多くの人が従うのをも見ていたこの真実を、自分に納得させようとしなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.56
Puto etiam sic posse intelligi, si tota quaestio de gentibus credentibus dixisse credatur, quia ait: Quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V, 12) ? Et, Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est (Joan. III, 18) .
PL 17, 69A私は、問い全体が信じる異邦人について語られたものと取るなら、このようにも解しうると思う。彼がこう言うからである。「外にいる者たちについて裁くことが、私に何の関わりがあろうか」(一コリント5:12)。また、「信じなかった者は、すでに裁かれている」(ヨハネ3:18)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.57
Et, Quia non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5) . Sine lege enim peccantes, sine lege et peribunt; ac per hoc ante tribunal Christi stare non poterunt, et reddere causas; quia resurgentes ducentur ad gehennam.
PL 17, 69Aまた、「不敬虔な者は裁きにおいて復活しない」(詩篇1:5)。律法なしに罪を犯す者は、律法なしに滅びる。したがって彼らは、キリストの法廷の前に立つことも、弁明することもできない。復活して、ゲヘナへ連れて行かれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.58
Illi enim quos dicit invicem cogitationibus suis accusari aut defendi in die judicii Dei, christiani sunt ii, qui discordant a catholica veritate, diversa sentientes de Christo, aut de sensu legis in traditione Ecclesiae, sive Cataphrygae, sive Novatiani, sive Donatiani, aut caeteri haeretici.
PL 17, 69A実に、彼が、神の裁きの日に互いの思いによって告発され、あるいは弁護されると言う者たちは、公同の真理から食い違い、キリストについて、あるいは教会の伝承における律法の意味について、異なる考えを抱いているキリスト教徒たちである。カタフリュギア派であれ、ノウァティアヌス派であれ、ドナトゥス派であれ、そのほかの異端者であれ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.59
Horum cogitationes invicem se accusabunt in die judicii; si intellexit quis veram esse catholicam doctrinam, et ne videretur emendatus, sequi noluit, erubescens ab eo quod diu tenuit recedere, in die judicii cogitatione sua accusabitur.
PL 17, 69B彼らの思いは、裁きの日に互いを告発する。公同の教えが真であると悟りながら、改めたと見られまいとして従おうとせず、長く保ってきたものから離れることを恥じた者は、裁きの日に、自分の思いによって告発される。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.60
Duae enim cogitationes in homine invicem se accusabunt, bona et mala. Bona accusat malam, quia contradixit veritati: mala iterum accusat bonam, quia non secuta est, ut sensit: et per hoc constituitur reus, qui cogitavit, sentiens bonam et veram esse Ecclesiam catholicam, et permansit in haeresi vel schismate.
PL 17, 69B実に、人間の中の二つの思い、善い思いと悪い思いが、互いを告発する。善い思いは悪い思いを、真理に逆らったとして告発する。悪い思いは今度は善い思いを、悟ったとおりに従わなかったと告発する。こうして、公同の教会が善く真実であると感じてそう考えながら、異端あるいは分派にとどまった者は、有罪とされる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.61
Ejus autem cogitationes se invicem defendent, qui semper hoc cogitavit, putans utile quod secutus est. Dicturus est enim: Semper in cogitationibus meis hoc putavi utile, quod secutus sum: haec fuit fides mea.
PL 17, 69Cしかし、自分の従ったものを有益と考えて、常にそう考えてきた者の思いは、互いを弁護する。その者はこう言うであろうからである。「私は自分の思いのうちで、常に、私の従ったものは有益だと考えていた。これが私の信仰であった」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.62
Hic leviorem habebit causam, quamvis emendandum sit; quia a conscientia sua non accusabitur in die judicii. Hoc modo judicabuntur occulta hominum in die judicii Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
PL 17, 69Cこの者は、矯正されるべきではあるが、より軽い事案となる。裁きの日に、自らの良心によって告発されることがないからである。このようにして、人々の隠れたことは、神の裁きの日に、我々の主イエス・キリストを通して裁かれる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.63
(Vers. 17.) Si autem tu Judaeus cognominaris. Cognomen Judaei est, quia ex praerogativa parentum est, ut dicantur Israelitae. Et tamen si totum velimus quod ad causam pertinet, comprehendere, cognomen Judaeis tripartito genere significatum debemus advertere.
PL 17, 69C(第17節)「しかし汝がユダヤ人と呼ばれるなら」。ユダヤ人というのは添え名である。親たちの特権によって、彼らはイスラエル人と呼ばれるからである。それでも、この論点に関わることをすべて包括しようとするなら、ユダヤ人の添え名が三通りの仕方で意味されていることに注意せねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.64
Primum quia filii sunt Abrahae, qui per fidei suae meritum pater positus est cunctarum gentium. Deinde propter Jacob, qui augmentandae fidei gratia Israel appellatus est; coepta enim patris dignitas nobilitatur in filiis.
PL 17, 69C第一に、彼らがアブラハムの子だからである。アブラハムは、自らの信仰の功績によって、すべての国民の父に立てられた。次に、ヤコブのゆえである。ヤコブは、信仰を増すために、イスラエルと呼ばれた。父の始めた尊厳は、子らのうちで高貴なものとなるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.65
Tertio non magis propter Judam, sed propter Christum; quia ex Juda ortus est secundum carnem, Judaei cognominantur; quia in Juda hoc significatum est, quod futurum erat in Christo.
PL 17, 69D第三に、ユダのゆえというより、むしろキリストのゆえである。キリストが肉によればユダから生まれたので、人々はユダヤ人と呼ばれる。ユダにおいては、将来キリストにおいてあることが象徴されていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.66
Dictum est enim: Judas erit dux vester (Judic. XX, 18) ; et, Juda, te collaudant fratres tui (Gen. XLIX, 8) . Quae laus data Judae non probatur, sed Christo, quem omnes quotidie collaudant ii, quos fratres suos dignatus est appellare.
PL 17, 69D実に、こう言われている。「ユダが汝らの指導者となる」(士師記20:18)。また、「ユダよ、汝の兄弟たちが汝を賞賛する」(創世記49:8)。ユダに与えられたこの賞賛は、ユダに当てはまるものとは認められず、キリストに当てはまる。日々キリストを賞賛しているのは、キリストが兄弟と呼ぶにふさわしいとした者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.67
Ipse enim dixit mulieribus: Ite, et dicite fratribus meis, quia praecedo vos in Galilaeam (Matth. XXVIII, 7) . Quis enim non laudet eum, cujus beneficio vivit?
PL 17, 70Aキリスト自身が女たちに言ったからである。「行って、私の兄弟たちに告げよ。私は汝らに先立ってガリラヤへ行く、と」(マタイ28:7)。自分がその恩恵によって生きている者を、誰が賞賛しないであろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.68
Apostolus ergo sub hac significatione, quae posterior numero, sed perfectior merito est, totum voluit comprehendi: quod Judaei non intelligentes, nomen sibi carnalis Judae defendunt.
PL 17, 70Aゆえに使徒は、この意味、すなわち数の上では後だが功績の上ではより完全な意味のもとに、すべてが包括されることを望んだ。ユダヤ人はそれを理解せず、肉的なユダの名を自分たちのものとして守っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.69
(Vers. 18.) Et requiescis in Lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per Legem.
PL 17, 70A(第18節)「そして汝は律法に安らぎ、神を誇り、その意志を知り、より有益なものを是認している。律法によって教えられているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.70
Non magnum valde videri vult, si Judaeus credat; quippe cum sit instructus per Legem: periculosum autem valde si non credat; ducem enim habet Legem. Sed ut praeponatur credens, meritum facit Patrum; quia quamvis aliquis per se floreat, erubescit tamen in suis.
PL 17, 70A彼は、ユダヤ人が信じる場合に、それが大したことに見えるのを望まない。彼は律法によって教えられているからである。しかし、信じないなら極めて危険だと言う。彼は律法を導き手として持っているからである。ただ、信じる者が先に置かれるのは、父祖たちの功績によってである。人は自分ひとりで栄えていても、自分の身内のことでは恥じ入るものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.71
(Vers. 19, 20.) Confidisque te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in Lege.
PL 17, 70B(第19・20節)「汝は、汝自身が盲人たちの導き手、闇の中にいる者たちの光、愚かな者たちの教育者、幼子たちの教師であり、律法の中に知識と真理の形を持つ者であると確信している」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.72
Vera sunt haec; quia Legis documentum hoc est, erudire imperitos, et Deo subjicere profanos: vel ab idololatriae cultura impios promissione, quae facta est per Legem, ad melioris spei fiduciam provocare.
PL 17, 70Bこれらは真実である。律法の教えとは、無知な者を教育し、不敬な者を神に服させること、あるいは偶像礼拝から不敬虔な者たちを、律法を通して与えられた約束により、より善い希望への信頼へと呼び起こすことだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.73
Recte ergo gloriatur in his legis doctor, quia formam tradit veritatis. Si autem non recipit eum quem Lex promisit, frustra gloriatur de Lege, cui injuriam facit, dum Christum spernit promissum in Lege; et nec jam eruditor erit insipientium, nec magister infantium, nec lumen eorum, qui in tenebris sunt; sed dux omnium horum ad perditionem.
PL 17, 70Bしたがって、律法の教師がこれらのことを誇るのは正しい。真理の形を伝えるからである。しかし、律法が約束した者を受け入れないなら、彼は律法について誇っても空しい。律法において約束されたキリストを退けるとき、律法に侮辱を加えているからである。そうなれば彼はもはや愚かな者たちの教育者でも、幼子たちの教師でも、闇の中にいる者たちの光でもなく、これらすべての者を滅びへと導く者となる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.74
(Vers. 21.) Qui ergo alium doces, te ipsum non doces. Hoc est, tu qui gentiles arguis quod sine Lege et Deo sint, te ipsum non arguis: diffidens enim de Christo in Lege promisso, in iisdem quae arguis, inveniris.
PL 17, 70C(第21節)「それゆえ、他人を教える汝が、汝自身を教えないのか」。これは、汝は異邦人が律法も神も持たないと咎めるが、汝自身を咎めていない、ということである。律法において約束されたキリストを疑う汝は、咎める当のことの中に見いだされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.75
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris; facis enim quod praedicas fieri non debere. Dum enim fidem Christi per malam interpretationem subripis, negas Christum nostrum in Lege promissum.
PL 17, 70C(第22節)「盗むなと説く汝が、盗む」。なされるべきでないと汝が説くことを、汝は行っているからである。悪しき解釈によってキリストへの信仰を盗み取るとき、汝は律法において約束された我々のキリストを否定している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.76
Qui dicis non moechandum, moecharis (II Cor. II, 17) . Adulteras autem Legem, quando veritatem Christi tollis, et mendacium ponis. Unde alio loco dicit: Adulteratores verbi Dei.
PL 17, 70C「姦淫するなと言う汝が、姦淫する」(二コリント2:17)〔引かれた句はローマ2:22。この引照は後の「神の言葉を偽る者たち」の句のもの〕。汝は、キリストの真理を取り去って偽りを据えるとき、律法を姦淫する〔adulterare は「姦淫する」と「混ぜ物をして偽る」の両義を持つ〕。それゆえ別の箇所で彼は言う。「神の言葉を偽る者たち」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.77
Qui exsecraris idola, sacrilegium facis: Sacrilegus es, quando Christum, quem Lex et propheticus sermo Deum significant, negas; dicit enim Esaias: Quia in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 17, 70C「偶像を忌み嫌う汝が、神殿を冒瀆する」。汝は神殿冒瀆者である。律法と預言者の言葉が神と示すキリストを否定するときに。イザヤは言う。「汝のうちに神がいる。汝のほかに神はいない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.78
Tu es enim Deus, et nesciebamus: Deus Israel salvator (Esai. XLV, 14) . Numquid Judaei de Deo Patre dicebant: Tu enim es Deus, et nesciebamus; cum tota Lex Dei Patris auctoritatem praedicet, ex quo sunt omnia?
PL 17, 70D「実に汝は神である。我々は知らなかった。イスラエルの神は救い主である」(イザヤ45:14)。ユダヤ人が父なる神について、「実に汝は神である。我々は知らなかった」と言っただろうか。律法全体は、万物がそこから出る父なる神の権威を宣べ伝えているのに。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.79
Sed quia Filius Dei semper quidem apparuit, latebat autem quis esset; cum post resurrectionem cognoscitur, dicitur ei in confessione: Tu enim es Deus, et nesciebamus.
PL 17, 70Dしかし、神の子はいつも現れていたが、誰であるかは隠れていたので、復活の後に認識されたとき、告白の中で彼に言われる。「実に汝は神である。我々は知らなかった」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.80
Et qui putabatur in Lege tantum Angelus, et dux exercitus Domini: at cum intelligitur Filius esse Dei, dicitur ei cum gratiarum actione: Tu enim es Deus, et nesciebamus.
PL 17, 71A律法においては使いにすぎず、主の軍の将と思われていた者が、神の子であると理解されたとき、感謝とともに彼に言われる。「実に汝は神である。我々は知らなかった」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.81
Per hoc ergo significat quia ipse esset; qui apparuerat quidem patriarchis in Deum, et post incarnatus est, sed non fuerat intellectus ab omnibus.
PL 17, 71Aしたがって、これによって彼が示しているのは、その者こそ、族長たちに神として現れていたが、のちに受肉した者であり、すべての人には理解されていなかった、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.82
(Vers. 23.) Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Praevaricator Legis es, quando sensum Legis, qui de incarnatione et divinitate Christi est, praeteris: et Deum inhonoras, dum testimonium ejus, quod dedit de Filio suo, non recipis. Ipse enim dixit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17) .
PL 17, 71A(第23節)「律法を誇る汝が、律法の背反によって神を辱める」。汝は律法の背反者である。受肉とキリストの神性に関する律法の意味を看過するときに。そして汝は神を辱める。神が自らの子について与えた証しを受け入れないときに。神自身がこう言ったのである。「これは私の愛する子である」(マタイ3:17)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.83
(Vers. 24.) Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est (Esai, LII, 5).
PL 17, 71A(第24節)「実に、神の名は汝らのゆえに異邦人の間で冒瀆されている。書かれているとおりである」(イザヤ52:5)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.84
Hoc dixit Esaias propheta, quia Dei nomen blasphematur inter gentes; quando Judaeos pro noxis suis traditos sibi non advertebant: sed idolis suis dabant glorias, quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis.
PL 17, 71B預言者イザヤがこう言ったのは、神の名が異邦人の間で冒瀆されているからである。異邦人は、ユダヤ人が自分たちの罪科のゆえに自分たちに引き渡されたことに気づかず、かえって自分たちの偶像に栄光を帰し、あたかもユダヤ人の神をユダヤ人において打ち負かしたかのようにした。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.85
Ita et tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in Christo; quia Judaei Christum Deum negando, blasphemabant et Patrem, sicut dicit Dominus: Qui me recipit, non me recipit, sed eum qui me misit (Luc. IX, 48) .
PL 17, 71B同じように使徒たちの時代にも、神の名はキリストにおいて冒瀆された。ユダヤ人がキリストを神ではないと否定して、父をも冒瀆したからである。主が言うとおりである。「私を受け入れる者は、私ではなく、私を遣わした者を受け入れる」(ルカ9:48)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.86
Et ideo inter gentes blasphemabatur, quia credentibus gentibus Judaei suadere nitebantur Christum Deum non credendum; ut blasphemium gentium a Judaeis vel Photini auctoribus sit profectum.
PL 17, 71Bそして異邦人の間で冒瀆されたというのは、信じる異邦人たちに、キリストは神として信じるべきでないと、ユダヤ人が説得しようと努めたからである。異邦人の冒瀆は、ユダヤ人から、あるいはフォティヌスの元祖たちから出たものとなる〔Photini auctoribus の意は定かでない。フォティヌスの説の元となった者たちと取った。vel を「すなわち」と取れば、ユダヤ人をフォティヌスの元祖と言うことになる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.87
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes. Potest dici e contra: Si prodest circumcisio, cur praetermittitur? Sed tunc prodest si Legem observes. Tenenda ergo circumcisio est; et ut possit prodesse, servanda est Lex.
PL 17, 71B(第25節)「割礼は確かに益がある、もし汝が律法を守るならば」。これに対しては、こう言える。割礼が益になるなら、なぜ捨てられたのか。しかし、益になるのは「もし汝が律法を守るならば」である。したがって、割礼は保たねばならず、それが益になりうるために、律法を守らねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.88
Quid ergo prohibuit quod prodesse, si Lex servetur, ostendit? Videtur ergo male prohibitum, quod non per se displicet, sed per alterius negligentiam frustrari dicitur.
PL 17, 71Cでは、律法が守られるなら益になると示したものを、なぜ禁じたのか。それ自体が不快なのではなく、他者の怠慢によって空しくされると言われるものを禁じたのは、悪く禁じたように見える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.89
Si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Hoc est quod dicit, quia si Lex servata non fuerit, Judaeus gentilis efficitur.
PL 17, 71C「しかし、もし汝が律法の背反者であるなら、汝の割礼は無割礼となった」。これは、律法が守られなかったなら、ユダヤ人は異邦人になる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.90
Sed circumcisionem pro genere posuit Abrahae; quia ex Abraham circumcisio: nec enim poterat aedificare, quae destruxerat.
PL 17, 71Cしかし彼は、割礼をアブラハムの血筋の代わりに置いた。割礼はアブラハムに由来するからである。彼は、自分が壊したものを建てることはできなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.91
Hoc enim ait, ut doceat tunc prodesse ex genere Abrahae esse, si Lex servetur, id est, si in Christum credatur, qui promissus est Abrahae; quia et suum meritum habent justificati per fidem, et honore Patrum sublimantur. Omnis enim salus in Lege de Christo est.
PL 17, 71Cこれを彼が言うのは、アブラハムの血筋であることが益になるのは、律法が守られるとき、すなわち、アブラハムに約束されたキリストが信じられるときだ、と教えるためである。信仰によって義とされた者たちは、自分の功績を持ち、父祖たちの栄誉によって高められるからである。実に、律法におけるすべての救いは、キリストについてのものである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.92
Hic ergo servat Legem, qui credit in Christo: si autem non credit, transgressor est Legis; quia non recipit Christum, quem Lex ad justificationem venturum cecinit, quam ipsa dare non potuit: et nihil illi proderit dici filium Abrahae; quia hic secundum meritum filius est Abrahae, qui fidem sequitur, per quam dignus Deo exstitit Abraham.
PL 17, 71Dそれゆえ、律法を守るのは、キリストを信じる者である。信じないなら、律法の違反者である。律法が義とされることのために来ると歌った者を、受け入れないからである。律法自身はそれを与えることができなかった。そして、アブラハムの子と呼ばれることは、彼には何の益にもならない。功績に即してアブラハムの子であるのは、信仰に従う者であり、アブラハムはその信仰によって神にふさわしい者となったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.93
Unde ait: Circumcisio tua praeputium facta est, id est, gentili similis factus es, non credens in eum, qui in signo circumcisionis filius promissus est Abrahae.
PL 17, 71Dだから彼は言う。「汝の割礼は無割礼となった」。すなわち、汝は異邦人に似た者となった。割礼のしるしにおいてアブラハムに約束された子を信じないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.94
(Vers. 26.) Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium illis in circumcisionem reputabitur? Justitia Legis fides est christiana, sicut alio loco dicit: Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .
PL 17, 72A(第26節)「それゆえ、もし無割礼の者が律法の正義を守るなら、その無割礼は彼らにとって割礼と認められないだろうか」。律法の正義とは、キリスト教の信仰である。別の箇所で彼が言うとおりである。「律法の終わりはキリストであり、信じる者すべてにとって正義となる」(ローマ10:4)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.95
Ideo manifestum est quia si gentilis credat in Christum, fit filius Abrahae, qui pater est fidei.
PL 17, 72Aしたがって明らかである。異邦人がキリストを信じるなら、信仰の父であるアブラハムの子となる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.96
(Vers. 27.) Et judicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es Legis. Credens gentilis, duce natura, in Christum, condemnat Judaeum, cui Lex promiserat Christum, et advenienti ei credere noluit.
PL 17, 72A(第27節)「そして、自然のままの無割礼の者は、律法を全うして、文字と割礼によって律法の背反者である汝を裁く」。自然を導き手としてキリストを信じる異邦人は、ユダヤ人を断罪する。律法がキリストを約束していたのに、そのキリストが来たとき、彼を信じようとしなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.97
Quanta ergo gentilis dignus est gloria, qui per solam naturam intellexit auctorem, sicut dicit Petrus apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis (Actor. III, 15) ; tanto magis Judaeus puniendus est, qui neque per naturam, neque per Legem Christum agnovit auctorem.
PL 17, 72Bしたがって、自然だけによって創始者を悟った異邦人は、どれほど大きな栄光にふさわしいことか。使徒ペトロはこう言っている。「汝らは命の創始者を殺した」(使徒言行録3:15)。それゆえ、自然によっても律法によってもキリストを創始者と認めなかったユダヤ人は、それだけいっそう罰せられねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.98
(Vers. 28, 29.) Non enim qui in manifesto, Judaeus est; neque quae palam in carne, est circumcisio: sed qui in occulto, Judaeus est; et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
PL 17, 72B(第28・29節)「実に、外に現れている者がユダヤ人なのではなく、肉において外に〔現れた〕ものが割礼なのでもない。隠れたところにいる者がユダヤ人であり、文字ではなく霊における心の割礼が〔割礼である〕。その誉れは人からではなく、神から来る」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.99
Non est obscurum quia circumcisionem carnis negat laudem habere apud Deum (nec enim Abraham ideo justificatus est, quia circumcisus: sed quia credidit, justificatus est, postea autem circumcisus est), cordis autem circumcisionem laudabilem apud Deum esse.
PL 17, 72B明らかである。彼は、肉の割礼が神のもとで誉れを持つことを否定し、心の割礼が神のもとで誉れあるものであると言っている(アブラハムも、割礼を受けたから義とされたのではなく、信じたから義とされたのであり、割礼を受けたのはその後である)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.100
Circumcidere enim cor, amputato errore, agnoscere est Creatorem. Et quia circumcisio cordis futura erat, primus Moyses dixit: Circumcidetis duritiam cordis vestri (Deut. X, 16) . Et Hieremias similiter: Circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 4) .
PL 17, 72C心に割礼を施すとは、誤りを切り取って、創造主を認めることである。そして、心の割礼が将来のものであったから、モーセが最初に言った。「汝らは汝らの心の頑なさに割礼を施すであろう」(申命記10:16)。エレミヤも同様に言う。「汝らの心の無割礼に割礼を施せ」(エレミヤ4:4)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.101
Hoc dixit Judaeis idola sequentibus; velamen est enim circa cor, quod conversus ad Deum circumcidit: quia fides aufert nebulam erroris, et tribuit perfectam Dei cognitionem in mysterio Trinitatis, quod incognitum erat a saeculis.
PL 17, 72Cこれは偶像に従うユダヤ人に言われた。心の周りには覆いがあり、神に立ち帰った者がそれを切り取るからである。信仰は誤りの霧を取り去り、世々のあいだ知られていなかった三位一体の奥義において、神についての完全な認識を与える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.102
Hujus ergo circumcisionis laus ex Deo est, occulta hominibus; cordis enim meritum est, quod aspicit Deus, non carnis. Nam Judaeorum laus ex hominibus est; gloriantur enim in carnis circumcisione, quod ex Patribus sit.
PL 17, 72Cしたがって、この割礼の誉れは神から来るのであり、人々には隠れている。それは心の功績であり、神が見るのは肉ではなく心だからである。他方、ユダヤ人の誉れは人から来る。彼らは肉の割礼を誇り、それが父祖たちに由来すると言うからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.103
Unde inter caetera ait: Et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) ; hoc est, qui circumcisionem carnis gloriam putant.
PL 17, 72Cそれゆえ、他のことの中で彼は言う。「彼らの栄光は恥部にあり、彼らは地上のことを思う」(フィリピ3:19)。これは、肉の割礼を栄光と考える者たちのことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 2.104
Terrena enim sapit, qui in carne gloriatur: qui vero in spiritu gloriatur, hujus laus ex Deo est; spiritu enim non carne creditur.
PL 17, 72D肉において誇る者は地上のことを思う。しかし霊において誇る者の誉れは、神から来る。信じられるのは霊によってであり、肉によってではないからである。