Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.1
(Vers. 1-3.) Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
PL 17, 156A(第1–3節)「兄弟たちよ、それゆえ私は神の慈しみによって汝らに願う。汝らの体を、生ける、聖なる、神に喜ばれるいけにえとして献げよ。それが汝らの理にかなった奉仕である」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.2
Et nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus vestri; ut probetis quae sit voluntas Dei, quod bonum, et placitum, et perfectum est. Per misericordiam Dei illos adhortatur per quam salvatur humanum genus.
PL 17, 156A「そして、この世に倣ってはならない。むしろ、汝らの思いが新しくされることによって造り変えられよ。それは、神の意志が何であるか、何が善く、喜ばしく、完全であるかを、汝らが見極めるためである」。彼が神の慈しみによって彼らを励ますのは、人類がその慈しみによって救われるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.3
Post tractatum enim Legis et fidei populi naturam Judaici et gentilis ad bonam vitam agendam hortatur; per hanc enim spes fidei obtinetur.
PL 17, 156A実に、律法と信仰についての論述のあとで、ユダヤ人と異邦人の民の本性〔populi naturam Judaici et gentilis の係りは取りにくい。「ユダヤ人の、また異邦人の民の本性」と取り、二つの民をともに励ます意に解した〕に対し、善い生を送るよう励ますのである。この〔善い生〕によって信仰の希望が得られるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.4
Commonitio est ergo haec, ut memores sint quia misericordiam acceperunt: et vigilent circa obsequium ejus, a quo illis data est, per quem ex impiis gratis justificati sunt, scientes hanc esse hostiam vivam, sanctam, et Deo acceptabilem, si corpora nostra incontaminata servemus, dissimiles a saecularibus, qui voluptatibus student.
PL 17, 156Bこれは、彼らが、慈しみを受けたことを心に留め、その慈しみを与えた者への奉仕に目を覚ましているようにとの勧告である。その者によって、彼らは不敬虔な者から無償で義とされたのである。そして彼らは、我々が自分の体を汚れなく保ち、快楽に熱中する世俗の人々と異なる者であるなら、これこそが生けるいけにえ、聖なる、神に受け入れられるものであると知るべきである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.5
Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra (I Thess. IV, 3) . Nam corpora subjecta peccatis non viva habentur, sed mortua; sub desperatione enim promissae vitae sunt.
PL 17, 156B「これが神の意志、すなわち汝らの聖化である」(一テサロニケ4:3)。実に、罪に服している体は生きているとは見なされず、死んだものである。約束された生命への望みを失った状態にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.6
Ad hoc enim peccatis dono Dei abluimur; ut de caetero mundam vitam agentes, Dei amorem in nos provocemus, non irritum facientes opus gratiae ejus. Nam apud veteres ideo oblata occidebatur hostia, ut homines peccati causa morti subjectos significaret.
PL 17, 156B神の賜物によって罪から洗われるのは、そのためである。それは、今後は清い生を送り、神の愛を我々に向けて呼び起こし、神の恩寵の業を無にしないためである。実に、昔の人々のもとで、捧げられたいけにえが殺されたのは、罪のゆえに死に服している人間たちを示すためであった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.7
Nunc autem quia per donum Dei purificati sunt homines, et a morte secunda liberati, vivam hostiam debent offerre; ut signum sit vitae aeternae. Non enim, sicut tunc, corpora pro corporibus immolantur: nunc vero non corpora, sed vitia corporis perimenda sunt.
PL 17, 156Cしかし今は、神の賜物によって人間が清められ、第二の死から解き放たれたので、生けるいけにえを献げなければならない。それは永遠の生命のしるしとなるためである。実に、当時のように、体が体の代わりに屠られるのではなく、今は体ではなく、体の悪徳が滅ぼされなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.8
Ut autem obsequii nostri effectum habere possimus, servata justitia, pudorem custodiamus; nihil enim proficit pudor, nec rationabilis potest videri, neglecta justitia.
PL 17, 156C我々の奉仕が実効を持つことができるように、正義を守りつつ、恥じらいを保とう。実に、正義がなおざりにされるなら、恥じらいは何の益にもならず、理にかなったものとも見えないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.9
Hoc erit conformem fieri spiritualium, renovatum in spiritu ac fide hoc scire quod placeat Deo, nec aliud bonum et perfectum esse.
PL 17, 156Cこれが、霊的な者たちに似た者となる〔conformem fieri spiritualium の属格の係りは定かでない。「霊的な者たち(あるいは霊的なもの)にかたどられる」と取った。見出し語の「この世に倣ってはならない」(nolite conformari huic saeculo)に対する言い方である〕ということである。すなわち、霊と信仰において新しくされ、神に喜ばれることを知り、それ以外のものが善く完全なのではないと知ることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.10
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei.
PL 17, 156C「実に、私は私に与えられた恩寵によって、汝らのうちにいるすべての者に言う。わきまえるべき以上にわきまえようとせず、節度をもってわきまえよ。神が各人に信仰の度量を分け与えたとおりに」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.11
Aperte ostendit hoc debere nos sapere, quod justitiae terminos non egrediatur, ut non nobis solis utile sit, sed et nulli obsit.
PL 17, 156D彼は、我々がわきまえるべきことを明らかに示している。すなわち、〔その分別が〕正義の境界を越えず、我々だけに益となるのでなく、誰にも害とならないということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.12
Haec est enim prudentia, prodesse magis aliquibus, quam obesse; et contentum esse debere sorte, qua mensus est Deus, et merito fidei uniuscujusque: nec sibi defendere, quod non sibi concessum videt; hoc est, non plus sapere, quia uni totum concedi non potest.
PL 17, 156Dこれこそが賢慮である。すなわち、害するよりもむしろ何人かの益となること、神が量って与えた分と各人の信仰の功績に満足していなければならないこと、自分に許されていないと見えるものを自分のために主張しないことである。これが「わきまえるべき以上にわきまえない」ということである。一人にすべてが許されることはあり得ないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.13
Nec enim si quis bonae vitae est, ex eo sibi etiam doctrinae prudentiam debet defendere: aut quia peritiam habet Legis, levitarum sibi obsequia vindicare debebit. Hortatur ergo, et docet per gratiam sibi datam.
PL 17, 157A実に、人は生き方が善いからといって、そのゆえに教えの賢慮まで自分のものと主張してはならない。また、律法に通じているからといって、レビ人の務めを自分のものとして求めてはならないであろう。したがって彼は、自分に与えられた恩寵によって勧め、教えているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.14
Haec gratia peritia intelligitur Dominicae disciplinae, per quam humilitati et justitiae studendum tradit.
PL 17, 157Aこの恩寵は、主の教えに通じていることと解される。彼はそれによって、謙遜と正義に努めるべきことを伝えているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.15
(Vers. 4, 5.) Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eadem habent officia; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
PL 17, 157A(第4・5節)「実に、一つの体に多くの部分があり、すべての部分が同じ働きをするわけではないように、我々は多くいても、キリストにおいて一つの体であり、各人は互いに部分である」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.16
Exemplo corporis docet non posse nos singulos omnia; quia sumus invicem membra, ut alter alterius non egeat: ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, nec alterum alii obsistere; quia invicem officiis nostris opus habemus.
PL 17, 157A彼は体の例によって、我々が一人ひとりですべてをなしうるわけではないと教える。我々は互いに部分であって、一方が他方を必要とせずにはいない〔ut alter alterius non egeat は文意が取りにくい。互いに必要とし合う意に解した〕。したがって、我々は互いに相手のことを気遣わなければならず、一方が他方の妨げとなってはならない。我々は互いの務めを必要としているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.17
Hoc erit diligere Christum, si invicem se membra exhortentur, ut impleant modum, quo corpus in Christo perfectum sit.
PL 17, 157Bこれがキリストを愛するということである。すなわち、部分どうしが互いに励まし合い、キリストにおいて体が完全となる度量を満たすことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.18
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis. Nunc autem ipsa officia deputata membris merito fidei enumerat; ut cum viderit membrum quod sibi deputatum officium est, non perstrepat alteri, cui viderit aliud traditum, sed congaudeat, ut corpus Ecclesiae sit perfectum.
PL 17, 157B(第6節)「我々に与えられた恩寵に従って、神の異なる賜物を持つ者として」。そこで彼は、部分に割り当てられた務めそのものを、信仰の功績に応じて数え上げる。それは、部分が自分に割り当てられた務めを見て、他の者に別のものが授けられているのを見ても、その者に騒ぎ立てず、むしろ共に喜び、教会の体が完全であるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.19
Sive prophetiam secundum rationem fidei. A prophetia incipit, quae prima probatio est rationabilem esse fidem nostram. Denique credentes, accepto Spiritu prophetabant. Haec ergo datur pro modo accipientis, hoc est, quantum causa exigit, propter quam datur.
PL 17, 157B「あるいは預言は、信仰の理に従って」。彼は預言から始める。それが、我々の信仰が理にかなっていることの最初の証明だからである。実に、信じた者たちは、霊を受けて預言した。したがって、これは受ける者の度量に応じて、すなわち、それが与えられる事情が要求するだけ与えられる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.20
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando. Ad obsequium fraternitatis praebendum in tantum minister firmatur, quantum credit debere se obsequi; ne ultra fidem laborans in obsequio, fatigetur incassum; quia hoc sequitur unumquemque, quod conatur ex corde.
PL 17, 157C(第7節)「あるいは奉仕は、奉仕することにおいて」。兄弟愛の奉仕を果たすために、奉仕者は、自分が奉仕すべきだと信じる分だけ強められる。信仰を超えて奉仕に労し、むなしく疲れ果てることのないためである。各人に付き従うのは、心から努めたことだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.21
Sive qui docet in doctrina. Similiter dicit adjuvari doctorem in doctrina; ut in quantum fides ejus est ad docendum, in tantum inspiretur ad tradendam disciplinam coelestem.
PL 17, 157C「あるいは教える者は、教えることにおいて」。同じく彼は、教師が教えにおいて助けられると言う。その信仰が教えるに足る分だけ、天の教えを伝えるよう霊感を受けるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.22
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso, in quo tendit, auxilio Spiritus praeparari; ut habeat gratiam, dum provocat. Lacessit enim fratres ad bonum, aut incredulos ad fidem.
PL 17, 157C(第8節)「あるいは勧める者は、勧めることにおいて」。この者もまた同様に、まさに目指すその事柄において、霊の助けによって備えを与えられ、促す間も恩寵を持つようになる。兄弟たちを善へと、あるいは信じない者たちを信仰へと促すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.23
Qui largitur in simplicitate. Huic dicit, qui bono animo tribuit auxilia semper suppeditare, procurante Spiritu, ut non desit tribuenti simpliciter, dicente Salomone: Qui tribuit pauperibus, non indigebit (Prov. XXVIII, 27) .
PL 17, 157D「施す者は、純真さをもって」。彼は、善い心で援助を与える者に、霊が取り計らって、常に〔援助が〕供給されると言っている。純真に与える者に不足が生じないよう、ソロモンも「貧しい者に与える者は、不足することがない」と言うとおりである(箴言28:27)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.24
Hic ergo tribuit simpliciter, qui non in simulatione hoc agit, ut laus ei ab hominibus detur; sed ut a Deo pro hoc ipso meritum consequatur.
PL 17, 158Aしたがって、純真に与える者とは、人々から称賛を受けるために偽ってこれを行うのではなく、まさにこのことについて神から報いの功績を得るためにこれを行う者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.25
Qui praeest in sollicitudine. Eum qui curam ut praesit fratribus, suscipit, juxta fidem suam accipere vigilantiam et auctoritatem; ut proficiat in quo sollicitus est, habens in illis fructum, quibus praeest.
PL 17, 158A「指導する者は、配慮をもって」。兄弟たちを指導する務めを引き受ける者は、自分の信仰に応じて、注意深さと権威を受け、自分が配慮する事柄において進歩し、自分が指導する人々のうちに実りを得るようになる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.26
Qui miseretur in hilaritate. Hunc quoque secundum sensum suum, qui laeto animo misericordiam facit, non quasi nolenti extorqueatur, fundari et roborari a Deo; ut in hac re nullam infirmitatem patiatur, sciens dictum a Salomone: Dum habes occasionem, benefac (Prov. III, 27) .
PL 17, 158A「憐れむ者は、喜びをもって」。同じくこの者、すなわち、嫌がる者から強いて引き出されるかのようにではなく、快い心で慈しみを行う者も、自らの思いに応じて、神によって据えられ、強められると彼は言う。この点でいかなる弱さにも陥らないためである。ソロモンが「機会があるうちに、善を行え」と言ったのを知っているからである(箴言3:27)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.27
Sed hoc multifarie intelligendum est; multiplex est enim misericordia sub uno vocabulo. Nam si supra dixit: Qui largitur in simplicitate; quid erat opus iterare, nisi quia sub uno misericordiae nomine multa bona opera significavit?
PL 17, 158Bしかし、これは多様に理解されなければならない。慈しみは、一つの名のもとに多様だからである。もし彼が前に「施す者は、純真さをもって」と言ったのなら、繰り返す必要がどこにあったのか。慈しみという一つの名のもとに、多くの善い業を示したからでなければ、ない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.28
Peccantibus etenim ignoscere misericordia est: et in necessitate aliqua posito vel oppresso opem ferre misericordia est; et nudum vestire, et esurienti panem frangere, et parvulum expositum colligere, et cadaver operire, et alia operari misericordia est.
PL 17, 158B実に、罪を犯す者を赦すことは慈しみであり、窮乏にある者や虐げられた者に助けをもたらすことも慈しみであり、裸の者に着せ、飢えた者にパンを裂き、捨てられた幼子を拾い集め、遺体を覆い、ほかの業をなすことも慈しみである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.29
Ideo si haec impigre, et sine taedio fuerit operatus, habebit hujus operis et in praesenti et in futuro mercedem.
PL 17, 158Bそれゆえ、これらのことを機敏に、倦むことなく行ったなら、この業の報いを、現在でも将来でも受けるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.30
Omnis ergo misericordia et simpliciter, et cum gaudio fieri debet; ut simplicitas excludat hypocrisim, gaudium vero fretum futurae spei testatur examen.
PL 17, 158Bしたがって、すべての慈しみは、純真さをもって、また喜びをもって行われなければならない。純真さが偽善を除き、喜びが、将来の希望に支えられて、〔その行いの〕吟味を証しするためである〔examen の意は定かでない。吟味と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.31
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Huic menti, quae hoc meditatur, ut ideo diligat fratrem, quia scit hoc placere auctori Deo; ut non in adulatione praesentis vitae hoc agat, subvenit Spiritus; ut quia hoc devota mente quaerit, obsequiis possit implere.
PL 17, 158C(第9節)「偽りのない愛」。この心、すなわち、兄弟を愛するのは、それが創り主である神に喜ばれると知っているからであり、現世の追従からこれを行うのではない心に、霊が助けに来る。この心が敬虔な心でこれを求めるゆえに、奉仕によって〔それを〕果たすことができるようになるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.32
Audiunt enim dictum a Domino: Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34) .
PL 17, 158C実に、彼らは、主が言うのを聞いている。「私は汝らに新しい戒めを与える。互いに愛し合えということである」(ヨハネ13:34)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.33
(Vers. 10, 11.) Odientes malum, adhaerentes bono, fraternitatis amore invicem benigni, honore mutuo praevenientes.
PL 17, 158C(第10・11節)「悪を憎み、善に付き従い、兄弟愛において互いに親切で、互いの敬意において先んじ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.34
Non magnum dicit evitare malum, nisi adhaereatur bono; illud enim de timore fit, istud de amore: nec benignum esse, nec fraternitatis amorem tenere dicitur, si non mutuis se obsequiis praevenerint.
PL 17, 158C彼は、悪を避けるだけでは大したことではなく、善に付き従うのでなければならないと言う。前者は恐れから、後者は愛から生じるからである。また、互いの奉仕で先んじなかったなら、親切であるとも、兄弟愛を保っているとも言われない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.35
Sollicitudine non pigri. Hoc est quod dicit propheta Hieremias (Jerem. XLVIII, 10) , quia maledictus qui facit opera Domini negligenter. Piger enim in conversatione divina sine spe est; ideo subjecit:
PL 17, 158C「配慮において怠らず」。これは預言者エレミヤが言うことである。すなわち、「主の業をなおざりに行う者は呪われる」(エレミヤ48:10)。実に、神に属する生き方において怠惰な者には希望がない。それゆえ彼は続けた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.36
Spiritu ferventes. Hoc est, ut in exercitio divini operis, aut Legis non sit tepidus, sicut dicitur in Apocalypsi Joannis: Quoniam tepidus es, inquit, evomam te ex ore meo (Apoc. III, 16) ; quotidiana enim meditatio tollit soporem, et facit vigilantem. Opera vero Domini sunt, quae mandat fieri pro utilitate Ecclesiae, id est, fratrum.
PL 17, 158D「霊において熱く」。これは、神の業あるいは律法の実践において、生ぬるくあってはならないということである。ヨハネの黙示録に、「汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出そう」と彼は言う、とあるとおりである(黙示録3:16)。日々の黙想は眠気を取り除き、目覚めた者にするからである。主の業とは、教会、すなわち兄弟たちの益のために、彼が行うよう命じることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.37
Tempori servientes. In graeco dicitur habere sic: Deo servientes; quod nec loco ipsi competit. Quid enim opus erat summam hanc ponere totius devotionis, cum quando singula membra, quae ad obsequia et servitia Dei pertinent, memoret?
PL 17, 159A「時に仕え」。ギリシア語では次のようにあると言われる。「神に仕え」。しかしそれは、この箇所にもふさわしくない。実に、神への奉仕と務めに属する個々の部分を挙げているときに、なぜ全き献身のこの総括を置く必要があったであろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.38
In omnibus enim iis quae enumerat, plenum Domino servitium exhibetur. Nam servire tempori quid sit, alibi solvit, cum dicit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt; ut sciatis quemadmodum unicuique respondeatis (Ephes. V, 16) .
PL 17, 159A実に、彼が列挙するすべてのことにおいて、主への完全な奉仕が示される。「時に仕える」とはどういうことかは、別の箇所で彼が解き明かしている。「時を買い取れ。日々は悪いからである。汝らが各人にどう答えるべきかを知るためである」と言うのである(エフェソ5:16)〔引かれた句の後半「汝らが各人にどう答えるべきかを知るためである」はコロサイ4:6 に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.39
Quoniam autem dixerat: Spiritu ferventes; ne hoc sic acciperent, ut passim et importune verba religionis ingererent tempore inimico, per quod forte scandalum excitarent, statim subjecit: Tempori servientes, ut modeste et cum honestate aptis et locis et personis, et apto tempore religionis fidem loquerentur.
PL 17, 159B彼は「霊において熱く」と言っていたので、人々がそれを、敵対的な時にもところかまわず不適切に宗教の言葉を持ち出し、それによっておそらくつまずきを引き起こすことになるようには受け取らないよう、直ちに「時に仕え」と付け加えた。それは、場所にも人にもふさわしく、ふさわしい時に、控えめに、品位をもって、宗教の信仰を語るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.40
Sunt enim quidam etiam in hoc tempore quo pax est, qui sic perhorrent verba Dei, ut audientes cum magna ira blasphement viam Christi.
PL 17, 159B実に、平和なこの時代にあってさえ、神の言葉をひどく忌み嫌い、聞いて激しく怒り、キリストの道を冒瀆する者たちがいる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.41
Nam et ipse servivit tempori, quando quod noluit fecit; invitus enim circumcidit Timotheum, et raso capite purificatus secundum Legem ascendit templum, ut Judaeorum sopiret insaniam.
PL 17, 159B実に、彼自身も時に仕えた、望まないことを行ったときに。望まぬまま、テモテに割礼を施し、頭を剃って律法に従って清めを受け、神殿に上ったのである。ユダヤ人の狂気を鎮めるためであった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.42
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, adjecit: Spe gaudentes; ut si forte propter iniquitatem temporis non liceat de fide publice loqui, sed esse in metu, spe gaudeat; quia haec tristitia parit laetitiam.
PL 17, 159B(第12節)「希望において喜び」。「時に仕え」と言ったのち、「希望において喜び」と付け加えた。それは、時代の不法のゆえに信仰について公に語ることが許されず、恐れのうちにあるとしても、希望において喜ぶためである。この悲しみは喜びを生むからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.43
In tribulatione patientes. Hoc est spe gaudere, in tribulatione patientem esse; de gaudio enim spei tolerat tribulationem, sciens multo majora esse, quae pro his promissa sunt.
PL 17, 159C「苦難において耐え」。これが希望において喜ぶことである、すなわち苦難において耐えることである。希望の喜びによって苦難を耐え忍び、これらのことのために約束されたものがはるかに大きいと知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.44
Orationi instantes. Necessaria est valde oratio; quia ut tribulatio possit tolerari, precibus insistendum est.
PL 17, 159C「祈りに励み」。祈りは極めて必要である。苦難を耐えられるようになるには、祈りに励まなければならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.45
(Vers. 13.) Memoriis sanctorum communicantes Manifestum est quia qui preces suas exaudiri vult aemulus debet esse vitae sanctorum; cum imitatur enim, communicat; ut hoc sit memorem esse et communicatorem, imitari actus illorum: et si sumptibus indigent, communicandum est eis, sicut dicit alio loco: De collectis autem quae fiunt in sanctos (I Cor. XVI, 1) ; et ad Galatas: Ut pauperum memores essemus (Galat. II, 10) .
PL 17, 159C(第13節)「聖なる者たちの記憶に与り」。自分の祈りが聞き入れられることを望む者は、聖なる者たちの生き方を熱心に倣わなければならないことは明らかである。倣うことによって与るからである。したがって、覚える者、与る者であるとは、彼らの行いに倣うことである。また、彼らが費用に事欠くなら、彼らと分かち合わなければならない。彼が別の箇所で「聖なる者たちのためになされる募金については」と言い(一コリント16:1)、またガラテヤ人へは「ただ、貧しい人々を覚えているようにと」と言うとおりである(ガラテヤ2:10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.46
(Vers. 14.) Hospitalitatem sectantes. Imitator et amator sanctorum hospitalitatem sectatur exemplis sancti Abrahae, et Loth viri justi.
PL 17, 159D(第14節)「もてなしを追い求め」。聖なる者たちに倣い、これを愛する者は、聖アブラハムと義人ロトの例に従って、もてなしを追い求める。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.47
Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Ut Christianos per omnia novos faciat, etiam ab hac illos consuetudine auferre vult, quae omnibus communis est, ne irato animo incitati prius facile maledicere velint: sed ut magis, victa iracundia, benedicant, et laudi sit disciplina Dominica.
PL 17, 159D「汝らを迫害する者たちを祝福せよ。祝福せよ、呪ってはならない」。彼はキリスト教徒をあらゆる点で新しくするために、すべての人に共通のこの習慣からも彼らを引き離そうとする。怒りの心に駆られて、まず安易に呪おうとすることのないように、むしろ怒りに打ち勝って祝福し、主の教えが賞賛されるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.48
(Vers. 15.) Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Hoc est, quod alio loco dicit: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: et si laetatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26) .
PL 17, 160A(第15節)「喜ぶ者と共に喜び、泣く者と共に泣け」。これは、彼が別の箇所で言うことである。「一つの部分が苦しむなら、すべての部分が共に苦しみ、一つの部分が喜ぶなら、すべての部分が共に喜ぶ」(一コリント12:26)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.49
Cum enim quis fideli solatio est in necessitate, erigit animum ejus, et apud Deum sibi collocat meritum; quia membrum diligit corporis Christi: et si cum infideli condoleat, provocat magis illum ad profectum disciplinae Dominicae.
PL 17, 160A実に、ある人が窮乏のうちにある信者の慰めとなるとき、その人の心を奮い立たせ、神のもとで自らのために功績を据える。キリストの体の部分を愛しているからである。また、不信者と共に悲しむなら、その者を主の教えの進歩へといっそう促す。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.50
(Vers. 16.) Idipsum invicem sentientes. Hoc est, quod dictum est, compati debere in fratris tribulatione, sicut et in alia dicit epistola: Considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera sustinete (Galat. VI, 1, 2) .
PL 17, 160A(第16節)「互いに同じ思いを抱き」。これは、兄弟の苦難にあって共に苦しまなければならないと言われたことであり、別の手紙でも言うとおりである。「汝自身を省みよ、汝も誘惑されることのないように。互いに重荷を担え」(ガラテヤ6:1, 2)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.51
Non alta sapientes. Alta sapere superbia est; nam et diabolus cum alta sapuit, apostatavit.
PL 17, 160B「高いことを思わず」。高いことを思うのは高慢である。悪魔も高いことを思ったとき、離反した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.52
Ne elatio sit in animo, et praesumens forte de incolumitate actus sui, non condoleat fratri suo, sed exprobret quasi peccatori, haec superbia est, quae cum se praeponit, offendit.
PL 17, 160B心に高ぶりがあってはならない。〔高ぶる者は〕おそらく自分の行いの無事を当てにして、兄弟と共に苦しまず、かえって罪人のように責めるが、これは高慢であり、自らを〔人の〕上に置くことで人を傷つける〔底本の構文は崩れているらしく、このように解した〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.53
Quod et Dominus denotat, dicens: Ejice trabem prius de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Luc. VI, 42) . Ipsa enim elatio peccatum est: ac si non sit peccator, quod impossibile est; fit peccator, dum superbit. Denique dicit Salomon: Superbis Deus resistit (Prov. III, 34) .
PL 17, 160B主もこれを示して言う。「まず汝の目から梁を取り除け。そうすれば、汝の兄弟の目から塵を取り除くことが見えるだろう」(ルカ6:42)。実に、高ぶりそのものが罪である。たとえ罪人でないとしても——それはありえないことだが——高慢になるとき、罪人となるのである。実に、ソロモンは言う。「神は高慢な者に逆らう」(箴言3:34)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.54
Sed humilibus consentientes. Hoc est, ut deposita superbia, alienam causam suam faciat, et suam quasi alienam; ut habeat gratiam apud Deum, quia qui se exaltaverit, humiliabitur (Luc. XIV, 11) .
PL 17, 160B「むしろ、へりくだった者たちに同調し」。これは、高慢を捨て、他人の事情を自分のものとし、自分の事情を他人のもののようにすることである。神のもとで恩寵を得るためである。「自分を高める者は低くされる」からである(ルカ14:11)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.55
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Esai. V, 21) . Hoc in Esaia propheta scriptum est, quod hic quasi proprium ponit; ut justitia communis habeatur, non ut sibi quis justus sit, caeteris autem injustus.
PL 17, 160C「汝ら自身のもとで賢い者であってはならない」(イザヤ5:21)。これは預言者イザヤに書かれていることだが、ここで彼は自分のもののように置いている。それは、正義が共通のものとされ、各人が自分には正しく、他の者たちには不義となるのではないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.56
(Vers. 17.) Nemini malum pro malo reddentes. Hoc est, quod Dominus dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei (Matth. V, 20) .
PL 17, 160C(第17節)「誰にも悪に対して悪を返さず」。これは主が言うことである。「汝らの正義が律法学者とファリサイ派の人々の〔正義〕に勝らなければ、汝らは神の国に入らない」(マタイ5:20)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.57
Mandatum enim in Lege erat: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18) .
PL 17, 160C実に、律法には、「汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め」という命令があった(レビ記19:18)〔「汝の敵を憎め」はレビ記19:18 に無く、マタイ5:43 に引かれる句である〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.58
Haec, quantum videtur, justitia est: sed ut abundet justitia christianorum, docentur non reddere malum pro malo; ut perfecti sint, et pro hoc merces illis reddatur in judicio Dei.
PL 17, 160Cこれは、見たところ、正義である。しかし、キリスト教徒たちの正義が満ちあふれるように、彼らは悪に対して悪を返さないよう教えられる。完全な者となり、このことのために神の裁きにおいて報いが彼らに返されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.59
Supergredi enim videtur ipsam justitiam, cum quod licet, ut melior sit, non facit coelestis justitiae imitator. Mundi ergo justitia a Deo illi concessa innocentem facit: coelestis autem perfectum, ut meritum habeat apud Deum.
PL 17, 160D実に、許されていることを、より善い者となるために行わないとき、天の正義に倣う者は、正義そのものを超えるように見える。したがって、神によってその者に許された世の正義は無垢な者にするが、天の正義は完全な者にする。それは、神のもとで功績を持つためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.60
Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Providere est bona futura ante oculos habere; ut ea gerantur, quae possint, postquam facta fuerint, in reprehensionem non venire, sed magis laudi esse, sive apud Deum, sive apud homines.
PL 17, 160D「善いことを先々まで見すえ、神の前だけでなく、すべての人々の前でも」。「先々まで見すえる」とは、将来の善いことを目の前に置くことである。それは、なされたのちに非難を受けず、かえって神のもとでも人々のもとでも賞賛されうることがなされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.61
Ne quis aestimet quia Deo licita non displicent, idcirco non curandum, si fratri scandalum sint; hoc praemonet quia illud fieri debet, quod et Deo non displiceat, et fratri scandalum non sit.
PL 17, 161A誰も、神に許されていることは神の気に障らないのだから、兄弟のつまずきとなるかどうかは気にしなくてよい、と思わないように、彼はあらかじめ戒める。すなわち、神の気に障らず、兄弟のつまずきともならないことがなされるべきなのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.62
Etsi liceat enim, et fratrem scandalizet, Deo non placet; quia Deus saluti studendum monet. Sic ergo providentur bona coram Deo et hominibus, si ea quae licent sic agantur, ne scandalum faciant.
PL 17, 161A実に、許されていても、兄弟をつまずかせるなら、神に喜ばれない。神は救いに努めるよう勧めるからである。したがって、許されていることが、つまずきを生まないように行われるなら、このように、神の前でも人々の前でも善いことが先々まで見すえられることになる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.63
(Vers. 18.) Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Omnes vult pacificos esse, qui divinam servant justitiam.
PL 17, 161A(第18節)「できることなら、汝ら次第のこととして、すべての人々と平和を保ち」。彼は、神の正義を守る者たちがすべて平和を造る者であることを望む。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.64
Viderit si quis hanc pacem spreverit, ut sit tali viro inimicus, cum aut reprehendi forte ab illo non vult, aut invidet bonis ejus; quod ad illum tamen pertinet, non discordat a bene agentibus.
PL 17, 161Aもし誰かがこの平和を軽んじ、そのような人の敵となるなら、それはその者自身が見ることである。その者は、その人に咎められることを望まないか、その人の善をねたむかのいずれかである。しかし、その人〔平和を造る者〕に関する限り、善く行う者たちと不和になることはない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.65
Hic est enim impacificus, qui praetermissa voluntate Legis, suum jus sequitur; quamquam dicat David: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7) .
PL 17, 161B実に、平和を造らない者とは、律法の意志を顧みず、自分の権利を追う者である。ダビデが「平和を憎む者たちと共にいて、私は平和を造る者であった」と言ってはいるが(詩篇119:7)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.66
Sed hoc necessitatis erat propter potentiam personarum, ut vel obsequiis humilitatis vincatur, quem sic extollit superbia, ut mandata Legis spernat. Potest fieri ut et de timore Dei pacificum se quis praebeat illi, qui odit pacem.
PL 17, 161Bしかしそれは、人々の権勢のゆえに必要であった。高慢がその者を高ぶらせ、律法の命令を侮るほどになっているなら、せめて謙遜の奉仕によって打ち負かされるためである。誰かが神への畏れから、平和を憎む者に対して平和を保つ者として振る舞うこともありうる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.67
Quando enim vicem malis reddere non vult, pacificus est, hoc est, de bono vincere malum, ut vel obsequiis vincatur, quem mandata Legis non vincunt. Ergo, si fieri potest, inquit, quod ex vobis est; ut bene agentes pacem habere videamur.
PL 17, 161B実に、悪に悪を返そうとしないとき、その人は平和を造る者である。すなわち、善によって悪に勝つのであり、律法の命令が打ち負かさない者を、せめて奉仕によって打ち負かすのである。したがって、彼は「できることなら、汝ら次第のこととして」と言う。善く行う我々が平和を保っていると見られるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.68
Jam si non fuerit amator pacis, tu tamen vis esse pacificus, quantum ad te pertinet. Si autem irreverens et blasphemus quis sit, et pacem cum illo habere non possis, non utique tibi ascribendum erit; quia Joannes apostolus illos, qui negant in carne Christum venisse, nec salutari permisit (II Joan. VII) .
PL 17, 161Bさらに、もし相手が平和を愛さない者であっても、あなたは、自分に関する限り、平和を造る者でありたいと望む。しかし、もし誰かが不敬で冒瀆する者であり、あなたがその者と平和を保つことができないなら、それはあなたに帰せられるべきことでは決してない。使徒ヨハネは、キリストが肉において来たことを否定する者たちについて、彼らに挨拶することさえ許さなかったからである(二ヨハネ7)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.69
Nos ergo parati sumus, si fieri potest, ut cum omnibus pacem habeamus: aliis autem repugnantibus fiet impossibile, non ex nobis; si de nobis tamen querela deponatur. Qui enim nullum laedit, apparet esse pacificus.
PL 17, 161Cしたがって、我々は、できることなら、すべての人と平和を保つ用意がある。しかし他の者たちが逆らうなら、それは不可能になるが、我々のせいではない。ただし、我々に対する苦情が取り下げられるならば、である。実に、誰をも害さない者は、平和を造る者であることが明らかだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.70
(Vers. 19.) Non vosmet ipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Ut pacis foedera servari possint, ab ira dissimulandum monet, maxime quoniam solet per iram peccari, cum quando quis furore commotus, plus exigit, quam postulet causa delicti: aut sibi ipsi incommodum praestat, si graviora peccata incompetenti vindicta vult exsequi; debilem enim efficit, quem potuit emendatum habere et sanum.
PL 17, 161C(第19節)「愛する者たちよ、汝ら自身を守ることをせず、怒りに場を譲れ」。平和の約束が守られうるように、彼は怒りを見過ごすことを勧める。とりわけ、人は怒りによって罪を犯しがちだからである。すなわち、激情に駆られた者が、罪〔delictum〕の事情が求める以上のものを要求する場合であり、あるいは、より重い罪を不相応な報復で追及しようとして、自分自身に不利益をもたらす場合である。矯正して健全な者としうるはずの者を、弱らせてしまうからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.71
Unde et Salomon: Noli, ait, justus esse multum; est enim, inquit, qui perit in sua justitia (Eccles. VII, 17) .
PL 17, 161Dこのことから、ソロモンも言う。「あまりに正しくあろうとするな」。さらに彼は言う。「実に、自分の正義のうちに滅びる者がいる」(コヘレトの言葉7:17)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.72
Volens enim singulis peccatis respondere, circa vindictam mortem potest invenire tam sibi, quam ei quem plagis affligit; solent enim in poenas delinquere.
PL 17, 161D実に、罪の一つ一つに応じようとする者は、報復をめぐって、自分にも、鞭で打つ相手にも、死を招きうる。人は刑罰において過ちを犯しがちだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.73
Non solum autem de subjectis vindictam prohibet competentem, sed et de paribus et magnis, hoc est, de fratre forte in nos peccante non quaeramus vindicari, sed remittamus, Dei judicio reservantes; ne, dum ab ira detinemur, inveniat locum inimicus, in quo suggerat et suadeat, quod contra nos est.
PL 17, 161Dさらに彼は、目下の者に対してだけでなく、同等の者や大いなる者に対しても、相応の報復を禁じる。すなわち、兄弟が我々に対して罪を犯したとしても、報復を求めず、赦して、神の裁きに委ねよということである。怒りに捕らわれている間に、敵が場を見つけ、我々に不利なことを吹き込み、説き勧めることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.74
Scriptum est enim. Ut fortius suadeat, exemplo Legis hoc confirmat, dicens: Scriptum est enim, in Proverbiis, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35) . Ut si minime a nobis fiat, quod docet, Deum a nobis contemptum ostendat.
PL 17, 162A「書かれているからである」。さらに強く勧めるために、彼は律法の例によってこれを確かにして言う。「書かれているからである。箴言に、『報復は私のもの、私が報いる』と主は言う」(申命記32:35)〔刷られた引照は申命記32:35。「箴言に」は本文のとおり〕。彼が教えることが我々によって行われなければ、神が我々に軽んじられたことを示すことになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.75
Duplici ergo genere proficitur, si Deo remittatur vindicta; quia et cum iracundiam vincit, perfectus fit, et Dei judicio vindicabitur.
PL 17, 162Aしたがって、報復が神に委ねられるなら、二重の仕方で益が得られる。怒りに勝つとき完全な者となり、神の裁きによって〔その者のために〕報復がなされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.76
(Vers. 20.) Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21) .
PL 17, 162A(第20節)「汝の敵が飢えるなら、彼に食べさせよ。渇くなら、飲み物を与えよ。実に、そうすることで、汝は燃える炭火を彼の頭の上に積むことになる」(箴言25:21)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.77
Non nudam vindictam Deo reservari debere ostendit, sed et beneficia dari inimicis; ut vere ostendamus non meritis nostris habere nos inimicos, quos ut ab inimicitiis desinant, obsequiis vincere nitimur.
PL 17, 162B彼は、報復をただ神に委ねるべきだというだけでなく、敵にも恩恵が与えられるべきだと示している。それによって、我々が自分の落ち度のゆえに敵を持っているのではないことを、真に示すためである。我々は、彼らが敵意をやめるよう、奉仕によって彼らに打ち勝とうと努めるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.78
Qui si in inimicitiis perduraverint impietate mentis suae, nostra obsequia proficient illis ad poenam: aut certe obsequiorum nostrorum sedulitate compuncti, veluti carbones mortui reviviscent.
PL 17, 162Bもし彼らが自らの心の不敬虔のゆえに敵意に居続けるなら、我々の奉仕は彼らにとって刑罰に役立つことになる。あるいは、我々の奉仕の熱心さに心を刺されて、死んだ炭のように生き返るであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.79
Ut ergo nos in tantum perfectos faciat, ut non solum nos ipsos, sed et alios acquiramus ad vitam, inimicis non solum vicem reddere prohibet Dominus per Salomonem; verum etiam humanitate ad amicitiam provocare hortatur.
PL 17, 162Bこうして、主は、我々を、自分自身だけでなく他の人々をも命へと獲得するほどに完全にするために、ソロモンを通して、敵に報いを返すことを禁じるだけでなく、人間らしい親切によって友情へと促すよう勧めているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.80
(Vers. 21.) Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Haec interpretatio Apostoli est cohortantis, ne vicem reddamus inimicis, sicut dictum est. Multum enim proderit nobis, si malitiae cedamus; vincit enim malum, qui ad tempus vinci videtur ab illo.
PL 17, 162B(第21節)「悪に負けるな。善によって悪に勝て」。これは、すでに述べたように、敵に報いを返さないよう勧める使徒の解釈である。実に、我々が悪意に譲るなら、大いに益となる。しばらくのあいだ悪に負かされると見える者が、かえって悪に勝つからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.81
Etenim Salvator sic vicit malum, dum non restitit; contra se enim agit malitia, et dum vincitur, vincere se putat. Id enim agit inimicus, ut et nos de proposito nostro abstrahat, occasionem quaerens quomodo peccemus.
PL 17, 162C実際、救い主は、抵抗しなかったことによって悪に勝った。悪意は自分自身に逆らって働き、負かされている間に、自分が勝っていると思い込む。実に、敵が目論むのは、我々を我々の決意から引き離し、どのように我々が罪を犯すかの機会をうかがうことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 12.82
Ideo si provocati ab illo, vicem illi non reddamus, vincimus illum in bono; ideo enim non resistimus, ut bonum servemus, neglecta justitia; quia cogit justitia ad retribuendum.
PL 17, 162Cそれゆえ、彼によって挑発されても、彼に報いを返さないなら、我々は善において彼に勝つ。実に、我々が抵抗しないのは、善を守るためであり、正義の〔要求〕をなおざりにしてまでのことである。正義は報いることを迫るからである。