Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.1
(Vers. 1.) Dico igitur: Numquid repulit Deus haereditatem suam? Absit. Quia populum Israel incredulum ostendit, tunc ne omnem Israel dixisse diffidentem putaretur, ostendit non repulisse Deum haereditatem suam, quam praescivit, id est, filios Abrahae, quos fideles sibi futuros scivit.
PL 17, 147B(第1節)「では私は言う。神は自らの嗣業を退けたのか。断じてそうではない」。彼はイスラエルの民が不信仰であることを示したので、イスラエルの全員が不信仰の者だと言ったと思われないように、神が自らの嗣業、すなわち自分に対して信じる者となると知っていたアブラハムの子らを、予知しておきながら退けたのではないことを示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.2
Nec enim promitteret eis regnum, si sciret nullum ex iis crediturum. Haereditas ergo Domini juxta Legem filii sunt Abrahae, sed credentes.
PL 17, 147C実に、そのうちの誰も信じないと知っていたなら、神は彼らに王国を約束しなかっただろう。したがって、律法に従う主の嗣業とは、アブラハムの子らであり、しかも信じる者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.3
Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Benjamin. Exemplo suo docet partem Israel salvatam, quam praescivit Deus salvandam, aut adhuc posse salvari: et partem Israel propter jugem diffidentiam perditioni deputatam.
PL 17, 147C「実に私もイスラエル人であり、アブラハムの子孫で、ベニヤミンの部族の者である」。彼は自分を例にして、神が救うことを予知していたイスラエルの一部がすでに救われたこと、あるいはなお救われうることを教え、またイスラエルの一部が絶え間ない不信仰のゆえに滅びに定められたことを教えている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.4
(Vers. 2.) Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Hoc est, quod dicit Salvator: Pater, quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12) .
PL 17, 147C(第2節)「神は、予知した自らの民を退けなかった」。これは救い主が言っていることである。「父よ、汝が私に与えた者たちを私は守り、その中の誰も滅びなかった、滅びの子を除いて」(ヨハネ17:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.5
Ita et hi quos praescivit Deus credituros, nemo ex his a promissione repulsus est; quia sic factum est, sicut praescivit Deus futurum.
PL 17, 147C同じく、神が信じる者となると予知した者たちも、その中の誰も約束から退けられなかった。神が未来のこととして予知したとおりに事が成ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.6
(Vers. 3, 4.) An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quomodo postulat Deum contra Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua effoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX, 10) . Sed quid dicit illi responsum divinum?
PL 17, 147D(第3・4節)「汝らは知らないのか、聖書がエリヤについて何と言っているかを。彼がどのようにイスラエルに対して神に訴えているかを。『主よ、彼らは汝の預言者たちを殺し、汝の祭壇を掘り崩した。私だけが残されたが、彼らは私の魂を求めている』」(列王記三19:10)。「しかし、神の答えは彼に何と言っているか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.7
Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Ibid., 12) . Aperta sunt haec; ostendit enim non solum Eliam remansisse, qui devotus Deo, non adoraverit idola: sed et multos, qui in fide Dei permanserunt, sicut et ex Judaeis non pauci crediderunt.
PL 17, 147D「私は自分のために七千人の男を残した。バアルの前に膝をかがめなかった者たちである」(列王記三19:12)〔刷られた番号は12。引かれた句は列王記三19:18に当たる〕。これらは明白である。すなわち彼は、神に身を献げて偶像を拝まなかったのがエリヤだけではなく、神への信仰にとどまった者がほかに多くいたことを示しているのであり、それはユダヤ人の中からも信じた者が少なくなかったのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.8
Huic rei et historia congruit; quia multi per speluncas occultati sunt (III Reg. XVIII, 4) propter Achab regem Samariae, et Jezabel uxorem ejus, qui pseudoprophetis credentes, Dei prophetas persequebantur, et populum ad idololatriam hortabantur.
PL 17, 148Aこの事柄には史実も合致する。サマリアの王アハブとその妻イゼベルのゆえに、多くの者が洞穴に隠れたからである(列王記三18:4)。アハブとイゼベルは偽預言者たちを信じて神の預言者たちを迫害し、民を偶像崇拝へと駆り立てていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.9
(Vers. 5.) Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae, salvae factae sunt. Hoc est, ita, inquit, et nunc hi remanserunt in Legis promissione, recedentibus multis, quos ante praescivit Deus.
PL 17, 148A(第5節)「こうして、この時にも、恩寵の選びに従って残りの者が救われた」。これはすなわち、こうして今もまた、と彼は言う、多くの者が去っていくなかで、神が前もって予知していた者たちが律法の約束にとどまっている、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.10
Qui enim susceperunt Christum quasi in Lege promissum, ii in Lege steterunt: qui autem non illum receperunt, a Lege recesserunt. Ideo credentes reliquiae dicuntur, hoc est, remanentes in Lege.
PL 17, 148A実に、律法において約束されたものとしてキリストを受け入れた者たちは、律法にとどまったのであり、彼を受け入れなかった者たちは、律法から離れたのである。それゆえ、信じる者たちが「残りの者」と呼ばれる。すなわち、律法にとどまる者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.11
(Vers. 6.) Si autem gratia, jam non ex operibus. Manifestum est quia gratia donum Dei est, non debita merces operibus, sed gratuita ratione, misericordia interveniente, concessa.
PL 17, 148B(第6節)「もし恩寵によるのなら、もはや業によるのではない」。恩寵は神の賜物であり、業に対して負うべき報酬ではなく、無償の仕方で、慈しみが介在して与えられたものであることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.12
Alioquin gratia jam non est gratia. Verum est, quia si merces est, non est gratia: sed quia merces non est, sine dubio gratia est; quia veniam dare peccantibus non est aliud quam gratia: et iis qui non requirunt, sed offertur illis, ut credant.
PL 17, 148B「さもなければ、恩寵はもはや恩寵ではない」。それは真実である。報酬であれば恩寵ではなく、報酬ではないからこそ疑いなく恩寵だからである。罪を犯す者たちに赦しを与えることは、恩寵にほかならない。しかも、求めない者たちにも、信じるようにと差し出されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.13
Duplex ergo gratia est, quia hoc competit Deo, qui abundat misericordia; ut et requirat, quos gratis curet.
PL 17, 148Bしたがって恩寵は二重である。それは、慈しみに富む神にふさわしいことだからである。神は、無償で癒す相手を自ら求めさえする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.14
(Vers. 7.) Quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est assecutus; electio autem consecuta est? Israelitae ii carnales sunt, qui ex operibus Legis justificari se putantes, non sunt adepti, ut justi essent per fidem apud Deum.
PL 17, 148B(第7節)「ではどうか。イスラエルが求めていたものを、彼は得なかった。だが選びは得たのか」。イスラエル人とは肉的な者たち、すなわち律法の業によって義とされると思いながら、神の前で信仰によって義人となることを得なかった者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.15
Propterea cum omnes rei sint per Legem; quia maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat eam (Deut. XXVII, 26) .
PL 17, 148Cそれは、すべての者が律法によって有罪とされるからである。「律法の書に書かれているすべてのことにとどまってこれを行わない者は、皆呪われる」(申命記27:26)とあるとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.16
Qui autem per fidem justificari se crediderunt, consecuti sunt electionem, ut justificati filii Dei fierent, memores Scripturae dicentis: Quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4) , id est, non ex Lege.
PL 17, 148Cこれに対し、信仰によって義とされると信じた者たちは、選びを得て、義とされて神の子となった。彼らは、「義人は信仰によって生きる」(ハバクク2:4)と言う聖書を覚えていたのである。これはすなわち、律法によるのではないということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.17
(Vers. 8, 9, 10.) Caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est; hoc subjectum in Esaia legitur: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Esai. VI, 9) .
PL 17, 148C(第8・9・10節)「ほかの者たちは、書かれているとおり、目をくらまされた」。続く句はイザヤに読まれる。「神は彼らに悔恨の霊を与え、見ないための目と、聞かないための耳を、今日に至るまで与えた」(イザヤ6:9)〔引かれた句は、悔恨の霊を言うイザヤ29:10に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.18
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis (Psal. LXVIII, 23) . Obscurentur oculi eorum, ut non videant, et dorsum illorum semper incurva.
PL 17, 148Cまたダビデは言う。「彼らの食卓は、彼らにとって罠となり、捕獲となり、つまずきとなり、報いとなれ」(詩篇68:23)。「彼らの目は暗くなって見えなくなれ。彼らの背を常に曲げよ」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.19
Ideo mensam maledicit malorum, quia illic decipi solent innocentes; dolo enim vocantur ad convivium, ut perimantur.
PL 17, 148D彼が悪人たちの食卓を呪うのは、そこで罪のない者たちがしばしば欺かれるからである。実に、彼らは滅ぼされるために、偽りをもって宴に呼ばれる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.20
Quia sic et Ammon filius David deceptus est a fratre suo Absalon (II Reg. XIII, 27) , et malignus Holophernes per epulum sanctam Judith putavit se posse decipere (Judith XII, 1) , et in mensa scelerati Herodis saevierunt maligni in caput Joannis prophetae (Marc. VI, 28) .
PL 17, 148Dアムノン〔ラテン語では Ammon〕、ダビデの子が、兄弟アブサロムに欺かれたのもそのとおりであり(サムエル記下13:27)、邪悪なホロフェルネスが宴によって聖なるユディトを欺けると考えたのもそのとおりであり(ユディト記12:1)、不敬なヘロデの食卓で邪悪な者たちが預言者ヨハネの首に向かって荒れ狂ったのもそのとおりである(マルコ6:28)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.21
Unus sensus est duorum prophetarum de hujusmodi hominibus, qui ab initio fidei et repugnantes inventi sunt hostes bonorum.
PL 17, 149A二人の預言者の意味は、このような人々についてひとつである。彼らは信仰の初めから、反抗する者となり、善人たちの敵と見いだされた者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.22
Sed aliqui illorum emendati sunt et correcti, licet tarde: quidam vero in pertinacia manentes, severitatem sententiae non evaserunt in perpetuum curvati, hoc est, excaecati; ne de caetero possint veritatis viam aspicere (quam malevolentia aspernati fuerant, declinantes ab ea) et ad salutis gratiam pervenire.
PL 17, 149Aしかし、彼らのうちの幾人かは、遅れてではあるが、改められ、矯正された。ところがある者たちは頑なにとどまり、判決の厳しさを免れず、永遠に曲げられたまま、すなわち目をくらまされたままとなった。それは、悪意から退け、背を向けていた真理の道を、以後は見ることができず、救いの恩寵に至ることもできないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.23
Qui enim cum intellexisset, credere noluit, id debet consequi quod vult; ne de caetero possit fidem recipere, et salvari. Exempla igitur prophetarum supradicta duplicem continent sensum; duobus enim modis decreta sunt, et scripta.
PL 17, 149A実に、理解していながら信じようとしなかった者は、望んだものを得て当然である。以後は信仰を受け入れることも、救われることもできないように。したがって、先に述べた預言者たちの例は二重の意味を含んでいる。二つの仕方で定められ、書かれたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.24
Duo etenim genera hominum hic continentur. Unum est quod malevolentiae suae causa excaecatur in sempiternum, ne salvetur; sunt etenim pessimae voluntatis, usque adeo ut intelligentes dicant se nescire quod audiunt.
PL 17, 149A実に、ここには二種類の人々が含まれている。一方は、自らの悪意のゆえに永遠に目をくらまされ、救われないままとなる者である。彼らは最も悪い意志の持ち主で、理解していながら、聞いたことを知らないと言うほどである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.25
Denique dicebant de Salvatore: Quid est quod dicit? Nescimus quid loquitur. Quid eum auditis? Daemonium habet, et insanit (Joan. X, 20) . Alia autem pars quae vere Israel est, contradicebat illis: Haec verba non sunt daemonium habentis.
PL 17, 149B実に、彼らは救い主について言っていた。「彼の言っていることは何か。何を話しているのか我々には分からない。なぜ彼の言うことを聞くのか。彼は悪霊に取りつかれ、気が狂っている」(ヨハネ10:20)。ところが、真にイスラエルである他方の部分は、彼らに反論した。「これらの言葉は、悪霊に取りつかれた者のものではない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.26
Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Dum invidebant ergo Salvatori, nolebant videri intelligere quae audiebant; ut dum a legisperitis et pharisaeis non intelligi videtur, res absurdas, et quae extra legem essent, loqui putaretur: quae res etiam alios a fide possit avertere.
PL 17, 149B「悪霊が盲人の目を開くことができようか」。彼らは救い主をねたんでいたので、聞いたことを理解したと見られたくなかった。それは、律法の専門家やファリサイ派の人々に理解されていないと見えるあいだ、彼が不合理なこと、律法の外にあることを語っていると思われ、そのことがほかの者たちをも信仰から遠ざけうるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.27
Unde audiunt a Salvatore: Vos habetis clavem scientiae, et neque vos intratis, neque alios sinitis introire (Luc. XI, 52) .
PL 17, 149Bそこで彼らは救い主から聞く。「汝らは知識の鍵を持っているが、自分たちは入らず、ほかの者たちが入るのも許さない」(ルカ11:52)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.28
Quis enim non levium, sed paulo graviorum, legisperitorum et pharisaeorum consilium et sententiam non sequeretur, et qui viderentur Legis defensores?
PL 17, 149C実に、軽率な者ではなく、いくらか重みのある者のうち、誰が、律法の専門家とファリサイ派の人々の、しかも律法の擁護者と見えた者たちの助言と意見に従わなかっただろうか〔non levium, sed paulo graviorum(軽率ではなく、いくらか重みのある者の)の係りは定かでない。「誰が」に係る部分の属格と取った。律法の専門家とファリサイ派の人々に係り「軽率ではなく、いくらか重みのある律法の専門家とファリサイ派の人々の」とも読める〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.29
Denique iis qui vere Israelitae sunt, dixerunt: Numquid aliquis ex principibus credidit in illum? ut inde juste viderentur non credidisse, si multos conspirationis suae socios fecissent; quia quod a paucis defenditur, solet non probatum videri.
PL 17, 149C実に彼らは、真にイスラエル人である者たちにこう言った。「指導者たちのうち誰か、彼を信じたか」。それは、もし多くの者を自分たちの陰謀の仲間としていれば、信じなかったことがそこから正当と見えるようにするためであった。少数の者にしか擁護されないものは、承認されていないと見えがちだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.30
Ideo excaecati sunt, ne de caetero possint credere, et salvari. In voluntate ergo sua adjuti sunt; ut quoniam scientes verum, dicebant esse falsum, de caetero non intelligerent quod est verum; ut verum haberent falsum, quod volebant.
PL 17, 149Cそれゆえ彼らは、以後は信じることも、救われることもできないよう、目をくらまされた。こうして彼らは自らの意志において助けられた。真理を知りながらそれを偽りだと言っていたので、以後は真理を理解しないようにされ、彼らが望んでいた偽りを、真理として持つようにされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.31
Alterum genus est, quod cum justitias Legis sectatur, justitiam Christi non recipit: ex quo jam non per invidiam malae voluntatis hoc agit, sed errore aemulando traditionem Patrum, caecantur ad tempus; quia deberent magnalibus Christi addiscere hunc non posse fallere, cujus tam magnifica virtus in rebus gestis apparet, et praedicationem ejus testamento novo promisso per prophetas comparare, et exinde profiteri hunc esse, qui promissus est; negligentes contra Deum, et hominibus assentientes inventi sunt.
PL 17, 149Cもう一方の種類は、律法の正義〔justitias。複数形で、律法の定める個々の正しい行いを言うらしい〕を追い求めながら、キリストの正義を受け入れない者たちである。この者たちはもはや悪い意志のねたみからそうするのではなく、父祖の伝承に熱心であろうとする誤りから、一時のあいだ目をくらまされている〔ex quo の取り方は定かでない。「この種類のうちの、もはや…しない者たち」とも、「それゆえ」とも読める。前者に近く取った〕。彼らはキリストの偉大な業から、その力がこれほど壮大に行いに現れている彼が欺くはずはないと学ぶべきであったし、彼の宣教を、預言者たちを通して約束された新しい契約と比べ、そこから、これこそ約束された者であると告白すべきであった。ところが彼らは、神に対しては怠り、人間たちには同意する者と見いだされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.32
Propterea ergo caecantur, ut admiscentibus se ad promissionem eorum ipsa aemulatione, dum invident gentibus, revertantur ad fidem Dei.
PL 17, 150Aしたがって彼らが目をくらまされるのは、異邦人が彼らの約束に加わってくるので、その妬みそのものによって、異邦人を妬むうちに、神への信仰に立ち返るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.33
(Vers. 11.) Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit. Hoc dicit, quod supra memoravi, quia non sic diffiderunt, ut numquam jam crederent, id est, non ita propter improbitatem suam caecati sunt, ut curari non possent, sicut et diabolum legimus cecidisse, dicente Esaia propheta: Quomodo cecidit de coelo Lucifer (Esai. XIV, 12) ? casum et apostasiam significans.
PL 17, 150A(第11節)「では私は言う。彼らは倒れるほどにつまずいたのか。断じてそうではない」。これは、先に私が述べたことを言っているのである。すなわち、彼らは、もはや決して信じなくなるほどに不信仰になったのではなく、つまり、治癒できなくなるほどに悪意によって目をくらまされたのではない。悪魔のほうは堕ちたと我々は読む。預言者イザヤは言う。「ルキフェルは天からどのように落ちたのか」(イザヤ14:12)。これは堕落と背教を意味している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.34
Non ergo hos sic offendisse dicit, ut caderent, sed offensionis suae causa ad tempus obtusos.
PL 17, 150Aしたがって彼は、この者たちが倒れるほどにつまずいたのではなく、自らのつまずきのゆえに、一時のあいだ鈍くされたのだと言っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.35
Sed illorum delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. Hoc est quod dixit, quia propter peccatum illorum gentibus salus data est.
PL 17, 150A「しかし彼らの罪〔delictum〕によって、救いが異邦人にもたらされ、それは彼らに妬みを起こさせるためである」。これは彼が、彼らの罪のゆえに異邦人に救いが与えられたと言ったことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.36
Quia enim donum Dei recusaverunt Judaei, translatum est hoc ad gentes; ut aemulatione zeli accensi Judaei converterentur ad Christum, zelantes promissionem Patrum.
PL 17, 150B実に、ユダヤ人が神の賜物を拒んだので、それが異邦人に移された。それは、ユダヤ人が妬みの熱に燃え立ち、父祖たちの約束を熱望して、キリストに回心するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.37
(Vers. 12.) Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium; quanto magis plenitudo illorum!
PL 17, 150B(第12節)「もし彼らの罪が世の富であり、彼らの減少が異邦人の富であるなら、彼らの充満はなおさらである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.38
Manifestum est quia si delictum illorum profuit mundo, dum horum dispendio plures habet bonos; quia multo plures sunt gentes, quam Judaei: et diminutio eorum, quod est damnum promissionis divitiae gentium, per id quod lucrati sunt vitam aeternam; quanto magis plenitudo eorum!
PL 17, 150B明らかである。もし彼らの罪が世に益をもたらし、その損失によって世がより多くの善人を得たのなら——異邦人はユダヤ人よりはるかに多いからである——また、彼らの減少、すなわち約束の損失が、異邦人が永遠の生命を得たことによって異邦人の富となったのなら、彼らの充満はなおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.39
Apertum est quia magis dives erit mundus hominibus bonis, si et ii qui excaecati sunt, convertantur; ex magna enim parte salvabitur mundus. Mundo homines significat, sicut dictum est de Salvatore: Ecce mundus totus abit post illum (Joan. XII, 19) .
PL 17, 150B目をくらまされた者たちもまた回心するなら、世はいっそう善い人々で富むことは明らかである。実際、世の大部分が救われるだろう。「世」は人々を意味する。救い主について「見よ、世はこぞって彼の後に従った」(ヨハネ12:19)と言われているとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.40
(Vers. 13, 14.) Vobis enim dico gentibus, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quo modo aemuler carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis.
PL 17, 150C(第13・14節)「実に、汝ら異邦人に私は言う。私が異邦人の使徒である限り、私は自分の務めを誉れとし、何とかして私の肉に妬みを起こさせ、彼らの中の幾人かを救おうとする」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.41
Ostendit gentibus quo affectu diligat Judaeos: nam ministerium suum, quo apostolus gentium est, honorificat; si propter affectum generis sui data opera etiam Judaeos acquirat ad fidem.
PL 17, 150C彼は、どのような愛情でユダヤ人を愛しているかを異邦人に示している。実に、自分が異邦人の使徒であるその務めを誉れとするのは、同族への愛情のゆえに、努めてユダヤ人をも信仰へ獲得することができるなら、というのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.42
Honorificentior enim fiet, si et illos, ad quos non missus est, lucretur ad vitam: Patribus enim in laude maxima erit, si fratres invenerit, qui perierant.
PL 17, 150C実に、遣わされなかった相手をも命へ獲得するなら、その務めはいっそう誉れあるものとなる。滅びていた兄弟たちを見いだすなら、父祖たちのあいだで最大の称賛を受けるだろうからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.43
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
PL 17, 150C(第15節)「実に、彼らの喪失が世の和解であるなら、受け入れは死者からの生命でなくて何であろうか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.44
Hoc dicit, quia si non credentibus Judaeis gentes reconciliatae sunt Deo, ad incrementum mundi circa fidem Christi; quae erit in hac parte, et quanta plenitudo salutis, si assumantur Judaei ad fidem Christi, nisi ut ex mortuis vivificetur mundus in hominibus?
PL 17, 150D彼はこう言っている。ユダヤ人が信じなかったために異邦人が神と和解させられ、キリストへの信仰の面で世が増し加わったのなら、ユダヤ人がキリストへの信仰に受け入れられるとき、この点でどのような、どれほどの救いの充満があることだろうか。世が、人々において死者の中から生かされることにほかならないではないか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.45
Quia ergo profectus est, dandam dicit operam, ut credant; quoniam caecitatis obtusio tempore compensati delicti aufertur, ut voluntatis suae recipiant liberum arbitrium.
PL 17, 150Dこうして進展があったので、彼は、彼らが信じるよう努めねばならないと言う。盲目の鈍さは、罪が償われるだけの時間が過ぎれば取り去られ、彼らは自らの意志の自由な決定を取り戻すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.46
(Vers. 16.) Quod si delibatio sancta est, et massa. Manifestum est, quia quod unius substantiae est, unum est: ac per hoc non potest delibatio sancta esse, et massa immunda; delibatio enim de massa est.
PL 17, 151A(第16節)「もし初穂が聖なら、練り粉もそうである」。明らかである。同じ実体に属するものは一つであり、したがって、初穂が聖であって練り粉が汚れているということはありえない。初穂は練り粉から取られたものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.47
Ideoque ostendit non posse indignos dici ad fidem hos, quorum jam patres adepti sunt fidem; quia si pars Judaeorum credidit, cur non et alia pars posse credere dicatur?
PL 17, 151Aそれゆえ彼は、すでに父祖たちが信仰を得た者たちを、信仰にふさわしくない者と言うことはできないと示している。ユダヤ人の一部が信じたのであれば、なぜほかの一部も信じることができると言わないのか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.48
(Vers. 17.) Et si radix sancta, et rami. Immutatis verbis, eadem repetit, ut sensum commendet duobus exemplis. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt: id est, si aliqui non crediderunt ex eis, excisi a promissione.
PL 17, 151A(第17節)「もし根が聖なら、枝もそうである」。彼は語を変えて同じことを繰り返し、二つの例で意味を強めている。「もし枝のうちの幾つかが折られたなら」、すなわち、彼らのうちの幾人かが信じず、約束から切り離されたなら。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.49
Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illos, et socius factus es radicis et pinguedinis olivae.
PL 17, 151A「しかし汝は野生のオリーブであったのに、彼らの中に接ぎ木され、オリーブの根と豊かさにあずかる者となった」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.50
Hoc significat, quia non credentibus multis Judaeis, gentes insitae sunt per fidem in spem promissionis; ut dolori esset Judaeis: sed non juxta legem agriculturae, quia bonum surculum inserunt in non bonam arborem; hi enim cum essent in radice mala, inserti sunt in bonam arborem. Ideo oleastrum dicit insertum, ut fructum surculus radicis afferat, socius ejus effectus.
PL 17, 151Bこれは、多くのユダヤ人が信じなかったので、異邦人が信仰によって約束の希望へ接ぎ木され、それがユダヤ人にとって苦痛となったことを意味する。しかしそれは農耕の法に従ってではない。農夫は良い若枝を良くない木に接ぐのに対し、この者たちは悪い根にあったのに、良い木に接がれたからである。それゆえ彼は、若枝が根の実を結び、その仲間となるように、野生のオリーブが接がれたと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.51
(Vers. 18.) Noli gloriari adversus ramos, hoc est, noli gaudere in incredulitate illorum; displicet enim Deo, si quis exsultet in malis alterius, sicut dicit Salomon (Prov. XXIV) .
PL 17, 151B(第18節)「枝に対して誇ってはならない」。すなわち、彼らの不信仰を喜んではならない。ソロモンが言うように(箴言24)、他人の災いを喜ぶ者は神に喜ばれないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.52
Nec enim causa gentium abjecti sunt, ut gaudeant: sed quia non crediderunt, occasionem dederunt, ut praedicaretur gentibus.
PL 17, 151B実に、彼らが捨てられたのは、異邦人が喜ぶためではない。彼らが信じなかったために、異邦人に宣べ伝えられる機会を与えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.53
Quod si tu gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Id est, si te extuleris super illos, in quorum insertus es radicem; insultes generi, quod te, ut ex malo bonus esses, suscepit: nec stabis, si illud per quod stas, destruis.
PL 17, 151B「もし汝が誇るなら、汝が根を担うのではなく、根が汝を担う」。すなわち、あなたが、その根へ接がれた者たちの上に自分を高めるなら、そして、悪から善となるようにあなたを受け入れた民族を侮るなら、あなたは、自分がそれによって立っているものを壊しているのだから、立っていられない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.54
(Vers. 19.) Dicis itaque: Fracti sunt rami, ut ego inserer. Ex persona gentilis credentis loquitur; quia exsultandum putat in casu Judaeorum diffidentium, dicens: Illorum reprobatio locum fecit gentilibus.
PL 17, 151C(第19節)「そこで汝は言う。『枝が折られたのは、私が接がれるためだ』」。ここでは信じる異邦人の人格から語っている。不信仰のユダヤ人が倒れたことを喜ぶべきだと考え、「彼らが退けられたことが、異邦人に場所を与えた」と言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.55
Sed non sunt reprobati a Deo, ut gentes intrarent: sed se ipsos reprobos fecerunt, spernentes donum Dei; unde et occasionem dederunt gentibus ad salutem.
PL 17, 151Cしかし彼らは、異邦人が入るために神に退けられたのではない。神の賜物を軽んじて、自らを退けられた者としたのである。それゆえ、異邦人に救いの機会をも与えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.56
Quam extollentiam reprimi vult, ut magis saluti congaudeatur, non aegritudini insultetur; facile enim decipitur, qui gaudet alienis malis.
PL 17, 151C彼はこの高ぶりが抑えられ、人々が救いをともに喜び、病を嘲らないことを望む。他人の災いを喜ぶ者は、容易に欺かれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.57
(Vers. 20.) Bene, id est, recte dicis, quia fractis ramis insertus es: sed in incredulitate fracti sunt; hoc est, non propter te, sed suo vitio; quia illis diffidentibus, ad aemulationem illorum tu vocatus es ad salutem.
PL 17, 151C(第20節)「よろしい」、すなわち、枝が折られて自分が接がれたというあなたの言葉は正しい。しかし「不信仰のゆえに折られた」のである。つまり、あなたのためにではなく、自分たちの欠陥のゆえにである。彼らが不信仰であったので、彼らに妬みを起こさせるために、あなたが救いへ召されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.58
Ideo gratias debes agere dono Dei per Christum, non illis insultare: sed et petere, si malum illorum tibi contulit ad salutem; ut et ipsi redeant ad originem.
PL 17, 151Dだからあなたは、キリストによる神の賜物に感謝すべきであり、彼らを嘲ってはならない。むしろ、彼らの悪があなたを救いにもたらしたのだから、彼ら自身も起源に立ち返るよう願うべきである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.59
Tunc placebis Deo, qui tui misertus est; ideo enim te advocavit, ut per tuam aemulationem reduceret et illos ad gratiam.
PL 17, 152Aそのとき、あなたを憐れんだ神に喜ばれるだろう。神があなたを呼び寄せたのは、あなたへの妬みによって、彼らをも恩寵へ連れ戻すためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.60
Tu autem fide stas. Quia Judaei per diffidentiam lapsi sunt, hos fide dicit stare; quia cum prius perfidiae causa jacerent, credendo stare coeperunt. Noli altum sapere, sed time. Id est, noli superbus esse, sed cave, ne et tu offendas.
PL 17, 152A「汝は信仰によって立っている」。ユダヤ人は不信仰によって倒れたので、彼は、この者たちが信仰によって立っていると言う。以前は背信のゆえに伏していたが、信じることによって立ち始めたからである。「高ぶった思いを抱かず、むしろ恐れよ」。すなわち、傲慢であってはならず、あなたもつまずくことのないよう用心せよ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.61
(Vers. 21.) Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit; ne forte nec tibi parcat. Verum est, quia si illos, qui praerogativa Patrum digni erant, quibus etiam facta repromissio est Deo in filios adoptari, incredulitatis causa excaecavit; quid his si dubitaverint, aut si se extulerint, faciet, qui nulla commendatione sublimati sunt: quippe cum nullius dignitatis essent, honorati sunt?
PL 17, 152A(第21節)「もし神が自然の枝を惜しまなかったなら、おそらく汝をも惜しまないだろう」。それは真実である。父祖たちの特権にふさわしく、神の子として迎えられるという約束までなされていた者たちを、神が不信仰のゆえに目をくらませたのなら、何の推薦もなく高められた者たちが——いかなる品位も持たなかったのに誉れを与えられたのだから——もし疑ったり、高ぶったりすれば、神は彼らに何をするだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.62
(Vers. 22.) Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem, bonitatem; si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris.
PL 17, 152B(第22節)「だから神の善意と厳しさを見よ。倒れた者たちには厳しさを、汝には善意を。もし汝が善意にとどまるなら。さもなければ、汝もまた切り取られる」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.63
Bonum Deum gentibus esse testatur; quia cum idola sequerentur, digni utique mortis, patientia sua exspectavit illos, et nec adhuc requirentes se, ultro vocavit illos, et peccata eis remisit. Judaeis autem severus est; excaecavit enim eos, quia donum Dei spreverunt.
PL 17, 152B彼は、神が異邦人に対して善い神であると証ししている。偶像に従っていて、当然死に値した彼らを、神は忍耐をもって待ち、彼らがまだ自分を求めてもいないのに自ら呼び、その罪を赦したからである。ところがユダヤ人に対しては厳しい。神の賜物を軽んじたので、彼らの目をくらませたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.64
Hos tamen nunc significat Judaeos, qui propter malevolentiam suam in perpetuum caecati sunt; unde et cecidisse eos dicit: illos autem quos supra memoravit, offendisse, non tamen cecidisse; quia ad tempus caecatos illos ostendit: ac per hoc severum Deum in eos fuisse, ut in perpetuum caecati essent apostatae.
PL 17, 152Bただし、彼が今ここで指しているのは、自らの悪意のゆえに永遠に目をくらまされたユダヤ人である。それゆえ彼らについては、倒れたと言い、先に述べた者たちについては、つまずいたが倒れてはいないと言う。彼らが一時だけ目をくらまされたことを示しているからである。したがって、神は彼らに対して厳しく、その結果、背教者として永遠に目をくらまされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.65
(Vers. 23.) Sed et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos.
PL 17, 152C(第23節)「しかし彼らも、不信仰にとどまらなければ、接ぎ木される。神は彼らを再び接ぐことができるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.66
Ostendit justitiam Dei non in severitate manere circa illos, quos excaecavit ad tempus; quia non sic illos excidit, ut non possit illos iterum inserere, si convertantur, qui per prophetam dixit: Revertentes ad me replantabo (Jerem. XXIV, 6) ; ut hoc scientes christiani gentiles non insultent Judaeis, certi reservari illis quasi lapsis misericordiam Dei.
PL 17, 152C彼は、神の正義が、一時だけ目をくらませた者たちに対して厳しさにとどまるのではないことを示している。預言者を通して「私に立ち返る者を、私は植え直す」(エレミヤ24:6)と言った神は、彼らが回心するなら、再び接ぎ木できないほどに彼らを切り取ったのではないからである。それは、これを知ったキリスト教徒である異邦人が、ユダヤ人を侮らないためであり、倒れた者としての彼らには、なお神の慈しみが取っておかれていると確信するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.67
(Vers. 24.) Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis hi, qui secundum naturam, inserentur suae olivae!
PL 17, 152C(第24節)「もし汝が、自然の野生のオリーブから切り取られ、自然に反して良いオリーブに接がれたのなら、自然に従う彼らは、自分たちのオリーブにどれほどなおさら接がれることか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.68
Olivam fidem per quam Abraham justificatus est, accipiamus: oleastrum vero, quia agrestis et infructuosa natura est, perfidiam significatam: ac per hoc si ii, qui semper inimici Dei fuerunt, conversi in fidem Abrahae inserti sunt, ex cujus origine non sunt; quanto magis Judaei, si post diffidentiam credant, paternae reddendi sunt naturae, inserti iterum in suam promissionem!
PL 17, 152Cオリーブとは、アブラハムがそれによって義とされた信仰のことだと解そう。野生のオリーブは、野生で実らない性質のものだから、背信を意味していると解そう。したがって、常に神の敵であった者たちが、その出自ではないにもかかわらず、回心してアブラハムの信仰に接がれたのなら、ユダヤ人は、不信仰ののちに信じるなら、なおさら、父祖の本性に戻され、自分たちの約束に再び接がれるはずである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.69
(Vers. 25, 26.) Nolo enim ignorare vos, fratres, mysterium hoc; ut non sitis ipsi vobis sapientes; quia obtusio quaedam ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret.
PL 17, 153A(第25・26節)「兄弟たちよ、私は汝らがこの奥義を知らないままであることを望まない。それは、汝らが自分自身にとって賢い者とならないためである。イスラエルの一部に鈍さが生じたのは、異邦人の充満が入るまでであり、そしてこのようにして全イスラエルが救われる」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.70
Non est obscurum, quia ad tempus caecitatis obtusio data est Judaeis iis, qui dum aemuli Legis sunt, non viderunt donum venisse promissum a Deo, quod praedicabatur a Christo.
PL 17, 153A明らかである。律法に熱心なあまり、神から約束された賜物が、キリストによって宣べ伝えられた賜物が来たことを見なかったユダヤ人に、盲目の鈍さが一時のあいだ与えられたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.71
Zelo enim excaecati sunt, putantes legem factorum numquam debere cessare; unde sabbatum zelabantur.
PL 17, 153A実に、彼らは熱心さによって目をくらまされた。業の法は決して終わるべきではないと考えたからで、そのため安息日に熱心であった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.72
Qua offensione ex parte obtusi sunt, ut pro incredulitate sua cruciarentur, videntes gentes profiteri cum gaudio consecutos se repromissionem Abrahae: copia tamen admissa gentium, abstergeretur caligo ab oculis mentis eorum, ut possint credere; ut spiritum compunctionis prohibens a cordibus eorum, qui eis praestat caecitatem, reddat eis arbitrium liberum voluntatis; quia non de malevolentia erat incredulitas, sed de errore, emendarentur, ut postea salvarentur.
PL 17, 153Aこの躓きによって彼らは部分的に鈍くされ、異邦人が、アブラハムへの約束を得たと喜びをもって告白するのを見て、自らの不信仰のゆえに苦しめられることになった。しかし、異邦人の多数が受け入れられたのち、彼らの心の目から闇が拭い去られ、信じることができるようになる。それは、〔神が〕彼らに盲目をもたらす悔恨の霊を彼らの心から遠ざけて、意志の自由な決定を彼らに返すためである〔prohibens 以下は主語が刷られておらず、構文が定かでない。神を主語とし、qui は悔恨の霊(spiritum)を受けると取った〕。彼らの不信仰は悪意からではなく誤りから来たものだったので、彼らは矯正され、のちに救われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.73
Sicut scriptum est. Ut probaret donum illis reservatum a Deo, exemplum Esaiae prophetae in subjectis ponit: ut hac gratia qua liberati sunt Judaei credentes, et nos liberari posse doceret; quia non erat exinanita, sed semper abundat. Dicit ergo:
PL 17, 153B「書かれているとおり」。神が彼らのために取っておいた賜物を証明するために、彼は続く句にイザヤの例を置いている。それは、信じるユダヤ人が解放されたこの恩寵によって、我々もまた解放されうることを教えるためである。この恩寵は空しくなったのではなく、常に満ちあふれているからである。そこで彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.74
(Vers. 27.) Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob: et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 28) . Exempli hujus ratio semper manet, quamdiu sunt, qui credant.
PL 17, 153B(第27節)「シオンから、救い出す者、ヤコブから不敬虔を遠ざける者が来る。そして、私が彼らの罪を取り去るとき、これが彼らに対する私からの契約である」(イザヤ59:28)〔刷られた番号は28。引かれた句はイザヤ59:20–21に当たる〕。この例の理由は、信じる者がいる限り、常にとどまる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.75
Hic enim Dominus Jesus, qui de coelis venturus promissus est ad liberationem humani generis, ipse quotidie remittit peccata conversis ad se: nec statim non credentes condemnat, sed exspectat, sciens posse proficere ad agnitionem Dei.
PL 17, 153B実に、人類の解放のために天から来ると約束された主イエスは、日々、自分に立ち返った者たちの罪を赦している。信じない者をすぐに断罪せず、待っている。神を知るに至る進歩がありうることを知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.76
(Vers. 28.) Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Causa incredulitatis inimici sunt Evangelii, ut error et delictum illorum gentibus aperiret viam ante tempus intrandi ad fidem, sicut supra memoravi; prius enim ubique omnibus Judaeis praedicandum erat, tunc demum et gentibus oportebat credi verbum Dei.
PL 17, 153C(第28節)「福音に関しては、彼らは汝らのゆえに敵である」。彼らは不信仰のゆえに福音の敵であり、その結果、彼らの誤りと罪が、異邦人に、時に先んじて信仰に入る道を開いた。先に述べたとおり、まずどこでもすべてのユダヤ人に宣べ伝えられねばならず、そのあと初めて、異邦人も神の言葉を信じることになっていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.77
Sed quia non crediderunt, ablatum ab eis regnum datum est gentibus. Itaque non insultandum his praemonet, quorum delictum profuit gentibus; illi enim insultandum est, cujus peccatum obfuit aliquibus.
PL 17, 153Cしかし彼らが信じなかったので、彼らから取り上げられた王国が異邦人に与えられた。それゆえ彼は、その罪〔delictum〕が異邦人に益をもたらした者たちを侮ってはならないと前もって警告している。侮られるべきは、その罪が誰かに害をなした者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.78
Non enim in perfidia illorum gratulandum est, sed dolendum, si tardant converti; ut quomodo peccato illorum gavisae sunt gentes, quia salvatae sunt: sic conversione eorum laetentur, ipsorum enim occasione Dei gratiam citius perceperunt.
PL 17, 153D実に、彼らの背信を祝うべきではなく、彼らが回心を遅らせているなら悲しむべきである。異邦人は、彼らの罪によって救われたので、それを喜んだが、それと同じように、彼らの回心を喜ぶべきなのである。彼ら自身をきっかけとして、異邦人は神の恩寵をより早く受けたのだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.79
Secundum electionem autem dilecti propter Patres. Quamvis graviter peccaverint Judaei reprobando donum Dei, et digni sint morte; tamen quia filii sunt bonorum, quorum praerogativa et merito plurima a Deo beneficia perceperunt, regressi ad fidem suscipientur cum laetitia; quia dilectio in his Dei exsuscitatur memoria Patrum.
PL 17, 153D「しかし選びに関しては、父祖たちのゆえに愛されている」。ユダヤ人は神の賜物を退けて重く罪を犯し、死に値するにもかかわらず、善き人々の子であり、その特権と功績によって神から多くの恩恵を受けた者であるから、信仰に戻れば喜びをもって迎え入れられる。彼らに対する神の愛は、父祖たちの記憶によって呼び覚まされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.80
(Vers. 29.) Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Verum est, quia gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum, aut planctum, aut opus aliquot; nisi solum ex corde professionem.
PL 17, 154A(第29節)「神の賜物と召しは、悔い改めなしにある」。それは真実である。洗礼における神の恩寵は、嘆きも、悲しみの叫びも、いかなる業〔底本は aliquot。aliquod と読む〕も求めず、ただ心からの告白のみを求めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.81
Neque enim quia graviter deliquerant non recipiendo promissum Dei, et quia quae graviter peccantur, non nisi fletu et gemitu ad veniam pertinent; ne ideo illos non posse jam accipere misericordiam putarent, quia dolere illos non videbant; ostendit hoc inter primordia fidei non requiri; donum enim Dei gratis donat peccata in baptismo.
PL 17, 154A実際、彼らが神の約束を受け入れずに重く罪を犯し、重く犯された罪は涙と嘆きによらなければ赦しに至らないからといって、彼らが悲しむのを見ない以上、もはや慈しみを受けられないと人々が思わないように、彼は、信仰の初めにおいてはこれは求められないと示した。神の賜物は洗礼において罪を無償で赦すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.82
(Vers. 30, 31.) Sicut enim et vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum diffidentiam: ita et isti nunc non crediderunt in vestra miseratione, ut et ipsi misericordiam consequantur.
PL 17, 154A(第30・31節)「実に、汝らもかつて神を信じなかったが、今は彼らの不信仰のゆえに慈しみを得た。そのように彼らも、今は汝らへの憐れみにおいて信じなかったが、それは彼ら自身も慈しみを得るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.83
Incredulitatem gentium memorat, ut ipso rubore non se jactarent insultantes Judaeis, qui non crediderant: sed oblectarent illos agnoscere promissum Dei.
PL 17, 154B彼は異邦人の不信仰を思い起こさせる。それは、異邦人がその恥ずかしさのゆえに、信じなかったユダヤ人を侮って自らを誇ることなく、むしろ彼らが神の約束を認めるよう、喜んで誘うためである〔oblectarent illos agnoscere は構文が取りにくい。oblectare は「楽しませる」で、不定詞を伴うのは異例である。「彼らを喜ばせて認めさせる」の意に取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.84
Quia enim vos, inquit, gentes, cum his eloquia Dei credita sint, repugnantes fuistis: nunc autem misericordiam accepistis, non vestro merito, sed ad horum opprobrium; quare non magis isti conversi accipiant misericordiam, qui prius in lege Dei conversati sunt, et quibus facta promissio est?
PL 17, 154B実に、と彼は言う、諸君異邦人は、神の言葉が彼らに託されていたのに、逆らっていた。しかし今は、自分の功績によってではなく、彼らの恥辱のために慈しみを受けた。それならなぜ、以前は神の法のうちに生き、約束を受けていた彼らが、回心して慈しみを受けないことがあろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.85
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Gentes porro ab antiquis temporibus in impietate et ignorantia versabantur, ut pote sine Deo: propter quod manifestata Lex in litteris est, qua possent infrenari praecipites.
PL 17, 154B(第32節)「神はすべての者を不信仰のうちに閉じ込めた。それはすべての者を憐れむためである」。異邦人は太古の時代から、神なき者として、不敬虔と無知のうちにあった。そのために、律法が文字によって明らかにされ、それによって、突き進む者たちが手綱をかけられうるようになった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.86
Et quoniam versutia adversarii cumulari peccata coeperunt, ut per interdictum magis reus homo constitueretur; Deus clementia bonitatis suae semper homini procurans, ut et quod sine lege peccatum erat, et in Lege posset deleri; hoc decrevit ut solam fidem poneret, per quam omnium peccata abolerentur; ut quia nulla spes per Legem omnibus hominibus erat, Dei misericordia salvarentur.
PL 17, 154Cそして、敵対者の策略によって罪が積み重なり始め、禁止によっていっそう人が罪ある者と定められるようになったので、神は、善意の寛大さをもって常に人のために配慮し、律法なしにあった罪も、律法のもとにあった罪も消されうるようにと、ただ信仰だけを立てることを定めた。その信仰によってすべての者の罪が消し去られ、律法によってはすべての人に望みがなかったので、神の慈しみによって救われるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.87
Hoc est omnia conclusisse in incredulitate, ut tunc decretum donum a Deo veniret, quando omnes diffidentia laborarent; ut gratia muneris esset gratissima. Itaque nemo se jactet; miserum est enim superbum esse eum, cui ignotum est.
PL 17, 154Cこれが、すべての者を不信仰のうちに閉じ込めたということである。すなわち、すべての者が不信仰に苦しんでいたそのときに、定められた賜物が神から来るようにし、賜物の恩寵がこの上なく喜ばしいものとなるようにしたのである。だから、誰も誇ってはならない。赦しを受けた者が傲慢であるのは惨めだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.88
(Vers. 33.) O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius!
PL 17, 154D(第33節)「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きは何と究めがたく、その道は何と測りがたいことか」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.89
Excelsum et immensum Deum in divitiis sapientiae et scientiae suae cum omni laude gratiarum actionis testatur; est enim consilium et judicium ejus incomprehensibile.
PL 17, 154D彼は、高く測りがたい神を、その知恵と知識の富において、あらゆる賛美と感謝をもって証ししている。神の計画と裁きは、把握することができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.90
Nam sciens ab initio conversationes et opera hominum; quia neque sola severitate justitiae salvari possit hominum genus, neque sola misericordia ad profectum meritorum pervenire, unoquoque tempore decrevit quid esset praedicandum: ante tamen permittens unumquemque suo judicio; quia natura ipsa duce, cognoscitur justitia.
PL 17, 154D実に神は、人間の営みと業を初めから知っていて、人類は正義の厳しさだけでは救われえず、慈しみだけでは功績の進歩に至りえないことを知っていたので、それぞれの時代に何が宣べ伝えられるべきかを定めた。ただしその前に、各人を自らの判断に任せた。自然そのものを導き手として、正義は認識されるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.91
Et quia auctoritas naturalis justitiae obtorpuerat consuetudine delinquendi, data est Lex; ut humanum genus terrore manifestatae Legis frenaretur.
PL 17, 155Aそして、自然の正義の権威が、罪を犯す習慣によって鈍ったので、律法が与えられた。それは、人類が、明らかにされた律法の恐れによって抑えられるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.92
Sed quia non se cohibentes, rei tenebantur a Lege; praedicata misericordia est, quae ad se confugientes salvaret, refutantes autem caecaret ad tempus, ad promissionem eorum gentes invitans, quae prius justitiam Dei per Moysen datam sequi noluerunt; ut horum saluti dum invident, ipso zelo ad radicis Salvatoris originem se reformarent promissae in Lege.
PL 17, 155Aしかし人々が自分を抑えず、律法によって有罪とされたので、慈しみが宣べ伝えられた。それは、自分のもとへ逃れてくる者を救い、拒む者は一時のあいだ目をくらませるものであり、以前はモーセを通して与えられた神の正義に従おうとしなかった異邦人を、彼らの約束へと招いた。それは、〔ユダヤ人が〕異邦人の救いを妬むうちに、その妬みそのものによって、律法において約束された、救い主という根の起源へと自らを立て直すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.93
Haec est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei qui tam Judaeos quam gentes multifaria providentia acquisivit ad vitam.
PL 17, 155Aこれが、神の知恵と知識の富の深さである。神は多様な摂理によって、ユダヤ人をも異邦人をも命へと獲得した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.94
(Vers. 34, 35.) Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Esai. XL, 13) ? Hoc in Esaia scriptum habetur.
PL 17, 155B(第34・35節)「誰が主の思いを知ったか。あるいは誰が彼の助言者であったか。あるいは誰が先に彼に与えて、報いを受けるのか」(イザヤ40:13)。これはイザヤに書かれている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.95
Manifestum est solum Deum esse qui noverit omnia consilia, et hunc unum esse qui nullius egeat; quia ab ipso sunt omnia: ac per hoc consilium ejus a nullo nec comprehenditur, nec metitur; quia in inferiora superioris sensum scire non possunt.
PL 17, 155Bすべての計画を知っているのは神ただ一人であり、何者も必要としないのもただ一人であることは明らかである。すべてのものは彼からあるからである。したがって、その計画は誰にも把握されず、測られない。下位のもの〔底本は in inferiora。in の読みが定まらない。inferiora を主語と取った。ミーニュの脚注は、すべての版と少数の写本が in を欠いて quia inferiora superioris と読み、別の写本が inferiores と読み、ずっと多くの写本が本文のとおりであるとする〕は、上位の者の思いを知ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.96
Denique Judaeis credentibus impossibile videbatur consilium esse et voluntatem Dei ad redemptionem gentium: simili modo et gentibus arduum et incredulum videbatur Judaeos, qui non crediderunt, posse converti; aut credentes suscipi, ut salvarentur. Inter caetera hoc est consilium Dei, quod latuit, nec potuit comprehendi.
PL 17, 155B実に、信じるユダヤ人には、異邦人の贖いに向けた神の計画と意志がありうるとは思われなかった。同じように異邦人にも、信じなかったユダヤ人が回心しうること、あるいは信じる者として受け入れられて救われることは、困難で信じがたく思われた。ほかのことの中でも、これは隠されていて、把握することのできなかった神の計画である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.97
(Vers. 36.) Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria. Qua ratione sensus et consilium Dei investigari non potest, declaravit: Ex ipso enim, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria.
PL 17, 155C(第36節)「すべてのものは、彼から、彼によって、彼においてある。栄光は彼に」。どのような理由で神の思いと計画が究められないかを、彼は明らかにした。「実に」と彼は言う、「すべてのものは彼から、彼によって、彼においてある。栄光は彼に」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.98
Hoc dicto aperuit sensum, qui occultus erat mundo; quia enim omnium creator est Deus (fecit enim ea quae non erant, ut essent), ideo ex ipso sunt omnia.
PL 17, 155Cこの言葉によって彼は、世に隠されていた思いを開いた。神はすべてのものの創造者であり(無かったものを、あるように造ったのだから)、それゆえ、すべては彼からあるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.99
Et quoniam ab ipso sunt, per Filium ejus, qui ejusdem utique substantiae est, esse coeperunt, cujus opus Patris est opus. Quia ergo ipse operatur per Filium, per ipsum sunt omnia.
PL 17, 155Cそして、すべては彼からあるので、彼の子によって——同じ実体の者であり、その業は父の業である——あり始めた。したがって、神が子によって働くので、すべては彼によってある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.100
Et quoniam quae sunt ex Deo, per Deum sunt: post renata in Spiritu sancto sunt, in ipso sunt omnia, quia et Spiritus sanctus de Deo est Patre; unde et scit quae in Deo sunt.
PL 17, 155Cそして、神からあるものは神によってあるので、聖なる霊において生まれ変わったのちには、すべてのものが彼においてある。聖なる霊もまた父なる神から出るからであり、それゆえ霊は、神にあるものを知っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.101
Ergo et in Spiritu sancto Pater est; quia quod de Patre est Deo, non potest aliud esse, quam est Deus Pater.
PL 17, 155Dしたがって聖なる霊においても父はおり、父なる神に由来するものは、父なる神であるものとは別のものでありえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 11.102
Ac per hoc ipsi gloria, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Itaque quae ex ipso, et per ipsum, et in ipso ut essent, esse coeperunt, sensum et consilium ejus scire non possunt. Ipse autem scit omnia; quia in ipso sunt cuncta. Patefecit mysterium Dei, quod superius dixit non ab eis ignorari debere.
PL 17, 155Dそれゆえ「栄光は彼に」であり、すべては彼から、彼によって、彼においてあるからである。したがって、彼から、彼によって、彼においてあるようになったもの、すなわち、あり始めたものは、彼の思いと計画を知ることができない。しかし彼自身はすべてを知っている。すべてのものが彼においてあるからである。彼は神の奥義を明らかにした。それは、彼らが知らないままであってはならないと、先に彼が言ったものである。